Hugo de Sancto Caro

Capitulum 20

Numérotation du verset Nm. 20,1 

Veneruntque filii Israel et omnis multitudo in desertum Sin mense primo et mansit populus in Cades mortuaque est ibi Maria et sepulta in eodem loco
Numérotation du verset Nm. 20,2 

cumque indigeret aqua populus coierunt adversum Moysen et Aaron
Numérotation du verset Nm. 20,3 

et versi in seditionem dixerunt utinam perissemus inter fratres nostros coram Domino
Numérotation du verset Nm. 20,4 

cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem ut et nos et nostra iumenta moriantur
Numérotation du verset Nm. 20,5 

quare nos fecistis ascendere de Egypto et adduxistis in locum istum pessimum qui seri non potest qui nec ficum gignit nec vineas nec mala granata. Insuper et aquam non habet ad bibendum
Numérotation du verset Nm. 20,6 

ingressusque Moyses et Aaron dimissa multitudine tabernaculum federis corruerunt proni in terram et apparuit gloria Domini super eos
Numérotation du verset Nm. 20,7 

locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Nm. 20,8 

Tolle virgam et congrega1 populum tu et Aaron frater tuus et loquimini ad petram coram eis et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, bibet omnis multitudo et iumenta eius.
1 congrega] congega cacogr. Rusch
Numérotation du verset Nm. 20,9 

Tulit igitur Moyses virgam que erat in conspectu Domini sicut preceperat ei
Numérotation du verset Nm. 20,10 

congregata multitudine ante petram dixitque eis audite rebelles et increduli num de petra hac vobis aquam poterimus eicere
Numérotation du verset Nm. 20,11 

cumque elevasset Moyses
manum percutiens virga
bis
silicem
egresse sunt aque
largissime ita ut et populus biberet et iumenta
Numérotation du verset Nm. 20,12 

dixitque Dominus ad Moysen et Aaron quia non credidistis mihi ut sanctificaretis me coram filiis Israel non introducetis hos populos in terram quam dabo eis
Numérotation du verset Nm. 20,13 

hec est aqua Contradictionis ubi iurgati sunt filii Israel contra Dominum et sanctificatus est in eis
Numérotation du verset Nm. 20,14 

misit interea nuntios Moyses de Cades ad regem Edom qui dicerent hec mandat frater tuus Israel nosti omnem laborem qui apprehendit nos
Numérotation du verset Nm. 20,15 

quomodo descenderint patres nostri in Egyptum et habitaverimus ibi multo tempore afflixerintque nos Egyptii et patres nostros
Numérotation du verset Nm. 20,16 

et quomodo clamaverimus ad Dominum et exaudierit nos miseritque angelum qui eduxerit nos de Egypto ecce in urbe Cades que est in extremis finibus tuis positi
Numérotation du verset Nm. 20,17 

obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam non ibimus per agros nec per vineas nec2 bibemus aquas de puteis tuis
2 nec Rusch ] non Weber
sed gradiemur via publica nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes donec transeamus terminos tuos
Numérotation du verset Nm. 20,18 

cui respondit Edom non transibis per me alioquin armatus occurram tibi
Numérotation du verset Nm. 20,19 

dixeruntque filii Israel per tritam gradiemur viam et si biberimus aquas tuas nos et pecora nostra dabimus quod iustum est nulla erit in pretio difficultas tantum velociter transeamus
Numérotation du verset Nm. 20,20 

at ille respondit non transibis statimque egressus est obvius cum infinita multitudine et manu forti
Numérotation du verset Nm. 20,21 

nec voluit acquiescere deprecanti ut concederet transitum per fines suos quam ob rem divertit ab eo Israel
Numérotation du verset Nm. 20,22 

cumque castra movissent de Cades venerunt in montem Or qui est in finibus terre Edom
Numérotation du verset Nm. 20,23 

ubi locutus est Dominus ad Moysen
Numérotation du verset Nm. 20,24 

pergat inquit Aaron ad populos suos non enim intrabit terram quam dedi filiis Israel eo quod incredulus fuerit ori meo ad aquas Contradictionis
Numérotation du verset Nm. 20,25 

tolle Aaron et filium eius cum eo et duces eos in montem Or
Numérotation du verset Nm. 20,26 

cumque nudaveris patrem veste sua indues ea Eleazarum filium eius et Aaron colligetur et morietur ibi
Numérotation du verset Nm. 20,27 

fecit Moyses ut preceperat Dominus et ascenderunt in montem Or coram omni multitudine
Numérotation du verset Nm. 20,28 

cumque Aaron spoliasset vestibus suis induit eis Eleazarum filium eius
Numérotation du verset Nm. 20,29 

illo mortuo in montis supercilio descendit cum Eleazaro
Numérotation du verset Nm. 20,30 

omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suas

Capitulum 20

Numérotation du verset Nm. 20,1 
marg.| {o} Veneruntque filii Israel] Sic dictum est supra 13.c.
marg.| {p} In desertum Sin] Que et Cades dicitur, fuit tricesima tertia mansio, ad quam redierunt exploratores, vel a qua missi fuerunt secundum quosdam. In hoc deserto {1. 140vb} fuerunt filii Israel longo tempore, ut dicitur Dt. 1.g. Et diu circuierunt montem Seir, et redierunt fere usque ad mare rubrum circa fines Sinai : Tandem post multos labores, et annos 38. redierunt ad Cades. In fine ergo 39. anni venerunt post multum circuitum in Cades undecim diebus. Sic igitur patet, quod quadraginta due mansiones, quibus filii Israel leguntur profecti ab Egypto usque ad campestria Moab iuxta Iordanem, tribus annis complete sunt : duodecim ab Egypto usque ad montem Sinai, in quadraginta septem diebus, ut legitur Ex. 19. Et ibi fuerunt anno, et quatuor diebus. Deinde anno secundo, vicesima die secundi mensis profecti sunt a Sina usque ad Cades, per vigintiunam mansiones, quas omnes compleverunt infra secundum annum : postea per trigintaocto annos errantes in solitudine prostrati sunt. Tandem anno quadragesimo, mense primo redierunt ad eamdem Cades, et illo anno reliquas novem mansiones transegerunt. Et si inveneris alicubi decem huiusmodi anni fuisse mansiones, scito inter has iterum Cades numerari. Moyses ergo omissis illis trigintaocto annis circuitus per solitudinem transit ad quadragesimum annum, in cuius primo mense venerunt in Cades, ubi mortua est Maria, et murmuravit populus propter defectum aque de quo agitur in hoc capitulo.
marg.| {p} In desertum Sin] Quod est post desertum Pharan ; vel est pars eius, ut dicunt quidam. Nec est hoc illud Sin, ubi fuit octava mansio, ut dicit HIERONYMUS Primum enim Sin scribitur per Samech, et interpretatur rubus, vel odium : ista vero Sin, que Cades dicitur, scribitur per Saen, et interpretatur mandatum, vel Sancta. Et nota quod Samech, et Saen, et Schin eadem littera sunt, sed differunt in figura, ut dicit HIERONYMUS in libro de interpretatione nominum Hebreorum, in capituli de accidentibus littere, ibi dicit quod supra tripliciter scribatur apud Hebreos, et tria nomina habet. Scripta simpliciter dicitur Samech : Schin vero dicitur, in qua stridor quidam non nostri sermonis interstrepit : Saen vero, quam aures nostre omnino reformidant.
marg.| {q} Mortuamque] Dum complesset 40. annum, ex quo exierat de Egypto ut dicit IOSEPHUS : Quod videtur falsum : Sed tu dices : cum complesset, id est implere inchoasset.
marg.| {r} Inter fratres nostros] Chore, et alios, vel in Egypto.
marg.| {s} Coram Domino] Id est in beneplacito Domini, quasi dicat utinam voluntas Domini esset, quod ibi periissemus.
marg.| {t} Ecclesiam] id est multitudinem filiorum Israel.
marg.| {1. 141ra} a Thesaurum] id est secretum fontem, qui nondum apparuit.
marg.| {b} Ut satiatis] Illis supple. Alia littera, Satiati, et correctior, ut dicunt, et resolvitur in verbum, et coniunctionem, hoc modo ut satiati, id est ut satientur, et cesset, etc.
marg.| {c} Tolle virgam] De qua virga hoc dicat, utrum de illa, que fronduerat ; an de alia, dubium est : tamen per hoc, quod infra dicitur : Tulit virgam, que erat in conspectu Domini, datur intelligi, quod fuit illa virga, que fronduerat, quam supra 17.d. iussit Dominus reponi in tabernaculum in arca.
marg.| {d} Loquimini ad petram] id est facite de ipsa, quod volueritis, quasi dicat, Precipite ei, quod det aquas : et obediet. In quo notatur maxima duritia Iudeorum, qui nolebant obedire eis, quibus lapis obediebat.
marg.| {e} Num de petra] id est numquid : cum in omnibus aliis fiducialiter egissent Moyses, et Aaron, hic diffidenter egerunt, et peccaverunt : quod tamen ex verbis eorum non posset perpendi, quia interrogatio ad utramque partem contradictionis se habet ; sed Domino manifestate cognitum est, qui magis cor, quam os intuetur. Unde dixit, quia non credidistis ut sanctificaretis me coram populo, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis. Sed obiicitur supra 14.e. Dixit Dominus, quod nullus intraret terram promissionis, preter Caleb, et Iosue : Ergo propter hoc peccatum non sunt exclusi a terra promissionis. Solutio. Supra intellexit Dominus tantum de exploratoribus, qui terruerunt populum : et de illis, qui murmuraverunt ; non de Moyse, et Aaron, de quibus hic loquitur : Vel Dominus supra dixit de omnibus. Sciebat enim, quid erat futurum. Unde supra dixit excludendos non pro peccato tantum, quod iam fecissent, sed etiam quod facturi erant.
marg.| {f} Ut sanctificaretis] id est sanctum ostenderetis confidendo de mea potentia.
marg.| {g} Sanctificatus est in eis] id est glorificatus ab eis, quando dedit aquam.
marg.| {h} Frater tuus] id est filii fratris tui, scilicet Iacob, qui fuit frater Esau, a quo Idumei. Nota quod satis planum est, quantum ad historiam, quod hic dicitur de missione nuntiorum. Legimus supra 13. quod exploratores secundo anno missi de Asiongaber, redeuntes invenerunt populum {1. 141rb} in Cades. Sed quia murmuraverunt propter difficultatem, que sibi nuntiabatur a quibusdam de exploratoribus, non voluit Dominus eos ultra proficisci, sed reverti, et vagari trigintaocto annis : ita quod quadragesimo anno, mense primo redierunt in Cades, non dico civitatem, que sic dicitur, sed in fines eius. Et tunc misit Moyses nuntios ad Idumeos querens licentiam transeundi per terram suam, quam tamen non poterat impetrare, licet Idumei essent filii Esau fratris Iacob : de hoc agitur hic. Sed notandum quod IOSEPHUS dicit ante reditum in Cades, filios Israel venisse ad terminos Idumee : et tunc misisse nuntios ad Edom pro libertate transitus per terram suam : quod cum prohibuisset, recessisse populum per desertum iter faciens. Sed utrum IOSEPHUS hoc dixerit per anticipationem ; an Liber Numeri per recapitulationem, nobis non est certum.
marg.| {i} Nec bibemus] GLOSSA gratis, scilicet sed pretium dabimus : quod declaratur in sequentibus.
marg.| {k} In montem Hor] Tricesima quarta mansio fuit in monte Hor, in quo ascendit Aaron ex precepto Domini, et ibi mortuus est quadragesimo anno egressionis de Egypto, cui successit Eleazar filius eius.
marg.| {l} Ad populos suos] id est ad patres suos. Abraham, Isaac et Iacob, et alios, qui erant in limbo.
marg.| {m} Quam dedi] id est dare promisi.
marg.| {n} Veste sua] scilicet stola Pontificali.
marg.| {o} Et morietur ibi] id est in monte Hor. Tamen Dt. 10.b. dicitur Mosera locus sepulture Aaron, qui usque hodie monstratur in vertice montis.
marg.| {p} Induit eis] Antequam mortuus esset Aaron, ut Pontifex vivus Pontificem mortuum sepeliret, ita vult AUGUSTINUS super Exodum et super Lv. 21. Sed non licebat ei plangere, vel scindere vestes ; aliter esset contrarium ei, quod dicitur. Lv. 21.c. Super mortuum non ingredietur omnino.
marg.| {q} Triginta diebus] Tunc erat talis consuetudo, ut tanto tempore flerent mortuos suos : dicitur, sciebant eos ad inferos descensuros, et non posse penetrare celos, donec venit Iosue, id est Christus Iesus. Unde per transitum Iordanis, Iosue mortuum non fleverunt, ut patet Iosue ultim. d.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_20)

Notes :