Hugo de Sancto Caro

Capitulum 26

Numérotation du verset Nm. 26,1 

Postquam noxiorum sanguis effusus est dixit Dominus ad Moysen et Eleazarum filium Aaron sacerdotem
Numérotation du verset Nm. 26,2 

numerate omnem summam filiorum Israel a viginti annis et supra per domos et cognationes suas cunctos qui possunt ad bella procedere
Numérotation du verset Nm. 26,3 

locuti sunt itaque Moyses et Eleazar sacerdos in campestribus Moab super Iordanem contra Hierichum ad eos qui erant
Numérotation du verset Nm. 26,4 

a viginti annis et supra sicut Dominus imperarat quorum iste est numerus
Numérotation du verset Nm. 26,5 

Ruben primogenitus Israel huius filius Enoch a quo familia Enochitarum et Phallu a quo familia Phalluitarum
Numérotation du verset Nm. 26,6 

et Esrom a quo familia Esromitarum et Charmi a quo familia Charmitarum
Numérotation du verset Nm. 26,7 

he sunt familie de stirpe Ruben quarum numerus inventus est quadraginta tria millia et septingenti triginta
Numérotation du verset Nm. 26,8 

filius Phallu Eliab
Numérotation du verset Nm. 26,9 

huius filii Namuel et Dathan et Abiron isti sunt Dathan et Abiron principes populi qui surrexerunt contra Moysen et Aaron in seditione Chore quando adversum Dominum rebellaverunt
Numérotation du verset Nm. 26,10 

et aperiens terra os suum devoravit Chore morientibus plurimis quando combussit ignis ducentos quinquaginta viros et factum est grande miraculum
Numérotation du verset Nm. 26,11 

ut, Chore pereunte, filii illius non perirent.
Numérotation du verset Nm. 26,12 

filii Simeon per cognationes suas Namuel ab hoc familia Namuhelitarum Iamin ab hoc familia Iaminitarum Iachin ab hoc familia Iachinitarum
Numérotation du verset Nm. 26,13 

Zare ab hoc familia Zareitarum Saul ab hoc familia Saulitarum
Numérotation du verset Nm. 26,14 

he sunt familie de stirpe Simeon quarum omnis numerus fuit viginti duo millia ducentorum
Numérotation du verset Nm. 26,15 

filii Gad per cognationes suas: Sephon ab hoc familia Sephonitarum1, Aggi ab hoc familia Aggitarum, Sumi
1 Sephonitarum Rusch Weber ] Sophonitarum O, Saphonitarum ΨM²
ab hoc familia Sumitarum2,
2 Sumi… Sumitarum] Suni… Sunitarum Weber
Numérotation du verset Nm. 26,16 

Ozni ab hoc familia Oznitarum Heri ab hoc familia Heritarum
Numérotation du verset Nm. 26,17 

Arod ab hoc familia Aroditarum Ariel ab hoc familia Arielitarum
Numérotation du verset Nm. 26,18 

Iste sunt familie Gad quarum omnis numerus fuit quadraginta millia quingentorum
Numérotation du verset Nm. 26,19 

filii Iuda Her et Onan3 qui ambo mortui sunt in terra Chanaan
3 Onan Rusch Weber ] Onam X O ΨD ΩS*
Numérotation du verset Nm. 26,20 

fueruntque filii Iuda per cognationes suas Sela a quo familia Selanitarum Phares a quo familia Pharesitarum Zare a quo familia Zareitarum
Numérotation du verset Nm. 26,21 

porro filii Phares Esrom a quo familia Esromitarum et Amul a quo familia Amulitarum
Numérotation du verset Nm. 26,22 

iste sunt familie Iuda quarum omnis numerus fuit septuaginta millia quingentorum
Numérotation du verset Nm. 26,23 

filii Isachar per cognationes suas Thola a quo familia Tholaitarum Phau4
4 Phau] Phua Weber
a quo familia Phauitarum5
5 Phauitarum] Phuaitarum Weber
Numérotation du verset Nm. 26,24 

Iasub a quo familia Iasubitarum Semran a quo familia Semranitarum
Numérotation du verset Nm. 26,25 

he sunt cognationes Isachar quarum numerus fuit sexaginta quatuor millia trecenti6.
6 trecenti] trecentorum Weber
Numérotation du verset Nm. 26,26 

Filii Zabulon per cognationes suas: Sared a quo familia Sareditarum, Helon a quo familia Helonitarum, Ialel a quo familia Ialelitarum.
Numérotation du verset Nm. 26,27 

He sunt cognationes Zabulon quarum numerus fuit sexaginta millia quingenti7.
7 quingenti] quingentorum Weber
Numérotation du verset Nm. 26,28 

Filii Ioseph per cognationes suas Manasse et Ephraim
Numérotation du verset Nm. 26,29 

de Manasse ortus est Machir a quo familia Machiritarum Machir genuit Galaad a quo familia Galaaditarum
Numérotation du verset Nm. 26,30 

Galaad habuit filios Iezer a quo familia Iezeritarum8 et Elec a quo familia Elecarum
8 Iezer… Iezeritarum Clementina ] Hiezer Hiezeritarum Ω Rusch Weber
Numérotation du verset Nm. 26,31 

et Asriela a quo familia Asrielitarum et Sechem a quo familia Sechemitarum
0 Esriel nuncupatus in Ios. 17, 2; 1Par. 7, 14.
Numérotation du verset Nm. 26,32 

et Semida a quo familia Semidatarum et Epher a quo familia Epheritarum
Numérotation du verset Nm. 26,33 

fuit autem Epher pater Salphaat qui filios non habebat sed tantum filias quarum ista sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa
Numérotation du verset Nm. 26,34 

he sunt familie Manasse et numerus earum quinquaginta duo millia septingentorum
Numérotation du verset Nm. 26,35 

filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hii Suthala a quo familia Suthalitarum Becher a quo familia Becheritarum Tehen a quo familia Tehenitarum
Numérotation du verset Nm. 26,36 

porro filius Suthala fuit Heram9
9 Heram Rusch ] Heran Weber
a quo familia Heramitarum10
10 Heramitarum Rusch ] Heranitarum Weber
Numérotation du verset Nm. 26,37 

he sunt cognationes filiorum Ephraim quarum numerus triginta duo millia quingentorum
Numérotation du verset Nm. 26,38 

Isti sunt filii Ioseph per familias suas, filii Beniamin in cognationibus suis, Bale a quo familia Baleitarum, Azbel a quo familia Azbelitarum, Achiram a quo familia Achiramitarum,
Numérotation du verset Nm. 26,39 

Supham a quo familia Suphamitarum, Hupham a quo familia Huphamitarum,
Numérotation du verset Nm. 26,40 

filii Bale Hered et Noeman, de Hered familia Hereditarum, de Noeman familia Noemanitarum11.
11 Noemanitarum] Noemitarum Weber
Numérotation du verset Nm. 26,41 

Hii sunt filii Beniamin per cognationes suas quorum numerus quadraginta quinque millia sexcenti12.
12 sexcenti] sexcentorum Weber
Numérotation du verset Nm. 26,42 

filii Dan per cognationes suas Suham a quo familia Suhamitarum he cognationes Dan per familias suas
Numérotation du verset Nm. 26,43 

omnes fuere Suhamite quorum numerus erat sexaginta quatuor millia quadringentorum
Numérotation du verset Nm. 26,44 

filii Aser per cognationes suas Iemna a quo familia Iemnaitarum Iesui13 a quo familia Iesuitarum Brie a quo familia Brieitarum
13 Iesui] Iessui Weber
Numérotation du verset Nm. 26,45 

filii Brie Haber a quo familia Haberitarum et Melchiel a quo familia Melchielitarum
Numérotation du verset Nm. 26,46 

nomen autem filie Aser fuit Sara
Numérotation du verset Nm. 26,47 

he cognationes filiorum Aser et numerus eorum quinquaginta tria millia quadringentorum
Numérotation du verset Nm. 26,48 

filii Neptalim per cognationes suas Iessiel a quo familia Iessielitarum Guni a quo familia Gunitarum
Numérotation du verset Nm. 26,49 

Ieser14 a quo familia Ieseritarum15 Sellem a quo familia Sellemitarum
14 Ieser Ω Rusch Clementina ] Iesser Weber |
15 Ieseritarum Rusch ] Iesseritarum Weber |
Numérotation du verset Nm. 26,50 

He sunt cognationes filiorum Neptalim per familias suas quorum numerus quadraginta quinque millia quadringentorum
Numérotation du verset Nm. 26,51 

ista est summa filiorum Israel qui recensiti sunt sexcenta millia et mille septingenti triginta
Numérotation du verset Nm. 26,52 

locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 26,53 

istis dividetur terra iuxta numerum
vocabulorum in possessiones suas
Numérotation du verset Nm. 26,54 

pluribus
maiorem partem dabis et paucioribus minorem singulis sicut nunc recensiti sunt tradetur possessio
Numérotation du verset Nm. 26,55 

ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis
Numérotation du verset Nm. 26,56 

quicquid sorte contigerit hoc vel plures accipient vel pauciores
Numérotation du verset Nm. 26,57 

hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas Gerson a quo familia Gersonitarum Caath a quo familia Caathitarum Merari a quo familia Meraritarum
Numérotation du verset Nm. 26,58 

he sunt familie Levi familia Lobni familia Hebroni familia Mooli familia Musi familia Chori at vero Caath genuit Amram
Numérotation du verset Nm. 26,59 

qui habuit uxorem Iochabed filiam Levi que nata est ei in Egypto hec genuit viro suo Amram filios Aaron et Moysen et Mariam sororem eorum
Numérotation du verset Nm. 26,60 

de Aaron orti sunt Nadab et Abiud16
16 Abiud Rusch ] Abiu Weber
et Eleazar et Ithamar
Numérotation du verset Nm. 26,61 

quorum Nadab et Abiu mortui sunt cum obtulissent ignem alienum coram Domino
Numérotation du verset Nm. 26,62 

fueruntque omnes qui numerati sunt viginti tria millia generis masculini ab uno mense et supra quia non sunt recensiti inter filios Israel nec eis cum ceteris data possessio
Numérotation du verset Nm. 26,63 

hic est numerus filiorum Israel qui descripti sunt a Moysen et Eleazaro sacerdote in campestribus Moab supra Iordanem contra Hiericho
Numérotation du verset Nm. 26,64 

inter quos nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Moyse et Aaron in deserto Sinai
Numérotation du verset Nm. 26,65 

Predixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine nullusque remansit ex eis nisi Caleb filius Iephone et Iosue filius Nun.

Capitulum 26

Numérotation du verset Nm. 26,1 
marg.| {h} Postquam] etc. supra primo capite fecerat Dominus numerari omnes ad preliandum idoneos a viginti annis usque ad quinquaginta, et inventi fuerunt sexcenta tria millia quingenti quinquaginta : sed quia contra Dominum, et Moysen in deserto multoties murmuraverunt, omnes prostrati sunt in deserto, preter Caleb, et Iosue, ideo precipiuntur hic numerari filii eorum {1. 145vb} a vicesimo anno, et supra : et omnes, qui in exitu de Egypto infra vicesimum annum fuerunt constituti, et modo vicesimum attigerant : et inventi sunt sexcenta millia, et mille septingenti, et triginta : inter quos nullus eorum fuit, qui fuerant superius numerati, preter Caleb, et Iosue. Levite etiam numerati sunt a mense uno, et supra, et inventi sunt viginti tria millia generis masculini. Sed cum legatur, quod nullus eorum, qui egressi sunt de Egypto, intravit in terram promissionis, preter Caleb, et Iosue, queritur utrum de Levitis aliquis intraverit ; an omnes cum aliis perierint. Ad hoc dicunt, quod non est certum, utrum Levite cum aliis murmuraverint, et pariter perierint. Verumtamen pro coitu Madianitarum non omnes perierunt.
marg.| {i} Noxiorum] qui scilicet initiati fuerant Beelphegor. Aliqui dicunt. Noxiorum, scilicet Madianitarum, quamvis non plane legatur occisio eorum. Alii intelligunt hoc de Madianitis mulieribus, cum quibus fornicati fuerant filii Israel.
marg.| {k} Supra] id est iuxta.
marg.| {l} Inventus est quadraginta tria millia, et DCCXXX] In alio numero fuerunt 46. millia quingenti
marg.| {m} surrexerunt contra Moysen] supra 16.a.
marg.| {n} Devoravit Chore] Contrarium dicitur Supra 16.e. scilicet quod exustus est in igne egresso de thuribulis cum cc. l. sociis suis. Solutio : revera incendio periit Chore ; sed dicitur absorptus a terra, quia subito terra exustum eius cadaver accepit ; vel attribuitur Chore, quod complicibus suis accidit scilicet Dathan, et Abiron. Vel hic dicitur devoratio terre pena generalis, sicut Iosue 7.c. combustio pro generali pena sumitur. Ibi enim precipitur Achor comburi ; et tamen lapidatur. Similiter Ier. 11.c. dicitur eduxi vos de fornace ferrea, id est de dura servitutis afflictione.
marg.| {o} Viginti duo millia cc] supra fuerunt 59. millia ccc.
marg.| {p} Quadraginta millia] Supra fuerunt 45. millia 650.
marg.| {q} Ambo mortui sunt] Gn. 38.c.
marg.| {r} Septuaginta millia d] Supra fuerunt 47. millia sexcenti.
marg.| {1. 146ra} a Sexaginta quatuor mil. ccc] sup. fuerunt l. iiii. mil. cccc.
marg.| {b} 60. m. d] sup. lvii. m. cccc. 52. m. dcc. sup. 32 m. cc.
marg.| {d} 32. m. d] sup. xl. m. d.
marg.| {e} Quadraginta quinque mil. dc] sup. 25 mil. cccc.
marg.| {f} Sexaginta quatuor mil. cccc] sup. lxii. mil. dcc.
marg.| {g} Quinque tria mil. cccc] sup. xl. mil. et mil. quingenti.
marg.| {h} Quadraginta quinque mil. cccc] sup. liii. millia cccc.
marg.| {i} Sexcenta mil.] etc. Summa superius fuit dc. tria millia, d.l.
marg.| {k} Vocabulorum] id est hominum propriis nominibus vocatorum.
marg.| {l} Pluribus] etc. GLOSSA scil. ut numerosior tribus maiora spatia terre sortiatur, que minor autem fuerit hominum numero, minorem. Sed quomodo hoc fieri potuit ? Sors enim Tribubus divisit, ut dicitur hic. Iactus autem sortium incertus est, et in contrarium sepe cadit : ergo potuit esse, ut pauciores maiorem partem terre haberent, et plures minorem. Solutio. Terra prius fuit eque divisa, et postea secundum sortes distributa Tribubus : et quod dicitur hic, quod pluribus maiorem partem dabis, intelligitur, non de Tribubus, non de familiis, sed de domibus. Terra enim eque divisa, per sortes est equaliter Tribubus data : et postea quelibet Tribus sorte partes equales dedit familiis. Familie vero secundum numerum capitum, domibus diviserunt terram : maiori domui, id est que plura capita habebat, dabat maiorem partem, et minori minorem : et hoc est pluribus maiorem dabis, etc. Quod autem dicit GLOSSA ut numerosior Tribus maiora spatia terre sortiatur, sic exponitur, id est sorte distribuat domibus, ut scilicet maior domus {1. 146rb} maiorem partem habeat. Unde in GLOSSA subiungitur. Que autem minor fuerit hominum numero minorem.
marg.| {m} Dividat] id est divisam distribuat, et assignet.
marg.| {n} Plures] id est maior Tribus, vel maior familia.
marg.| {o} Pauciores] id est minor Tribus, vel familia. Omnes Tribus equales partes habuerunt, et omnes familie similiter, sed non domus, immo maior maiorem, et minor minorem.
marg.| {p} Hic quoque] etc. Numeratis aliis Tribubus a viginti annis, et supra, numerat Moyses Tribum Leviticam ab uno mense, et supra.
marg.| {q} Familia Chori] De quo filio Levi, vel de quibus fuerint iste familie, non assignatur hic, neque supra in aliqua numeratione, forte de omnibus domibus erat. Et quia potentiores erant iste familie, repetuntur hic.   [Filiam Levi] ergo Iocabeth fuit soror Chaat, ergo amita Aram, quomodo ergo habuit eam in uxorem ? Solutio. Nondum lex furat promulgata.
marg.| {s} Et Abiu mortui] Lv. 10.a.
marg.| {t} Inter quos nullus] Intelligendum est hoc de aliis Tribubus a Levitica. De Levitis enim, qui fuerunt numerati, remanserunt multi infantes, qui terram promissionis intraverunt. Sed de aliis Tribubus omnes, qui numerati fuerunt, mortui sunt in deserto, preter Caleb, et Iosue.
marg.| {u} Qui ante numerati sunt] capite primo.
marg.| {x} Quod omnes] etc. a viginti annis, et supra.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. Capitulum 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_26)

Notes :