Hugo de Sancto Caro

Capitulum 30

Numérotation du verset Nm. 30,1 

Narravitque Moyses filiis Israel omnia que ei Dominus imperarat
Numérotation du verset Nm. 30,2 

et locutus est ad principes tribuum filiorum Israel iste est sermo quem precepit Dominus
Numérotation du verset Nm. 30,3 

si quis virorum votum Domino voverit
aut se iuramento constrinxerit1 non faciet irritum verbum suum sed omne quod promisit implebit
1 iuramento constrinxerit] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 30,4 

mulier si quippiam voverit et se constrinxerit iuramento que est in domo patris sui et in etate adhuc puellari,
si cognoverit pater votum quod pollicita est et iuramentum quo obligavit animam suam et tacuerit voti rea erit
Numérotation du verset Nm. 30,5 

quicquid pollicita est et iuravit opere complebit
Numérotation du verset Nm. 30,6 

sin autem statim ut audierit contradixerit pater et vota et iuramenta eius irrita erunt nec obnoxia tenebitur sponsioni eo quod contradixerit pater
Numérotation du verset Nm. 30,7 

si maritum habuerit et voverit aliquid et semel verbum de ore eius egrediens animam illius obligaverit iuramento
Numérotation du verset Nm. 30,8 

quo die audierit vir et non contradixerit voti rea erit reddet quodcumque promiserat
Numérotation du verset Nm. 30,9 

sin autem audiens statim contradixerit et irritas fecerit pollicitationes eius verbaque quibus obstrinxerat animam suam propitius ei erit Dominus
Numérotation du verset Nm. 30,10 

vidua et repudiata quicquid voverint reddent
Numérotation du verset Nm. 30,11 

uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et iuramento
Numérotation du verset Nm. 30,12 

si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni reddet quodcumque promiserat
Numérotation du verset Nm. 30,13 

sin autem extemplo contradixerit non tenebitur promissionis rea quia maritus contradixit et Dominus ei propitius erit
Numérotation du verset Nm. 30,14 

si voverit et iuramento se constrinxerit ut per ieiunium vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam in arbitrio viri erit ut faciat sive non faciat
Numérotation du verset Nm. 30,15 

quod si audiens vir tacuerit et in alteram diem distulerit sententiam quicquid voverat atque promiserat reddet quia statim ut audivit tacuit
Numérotation du verset Nm. 30,16 

sin autem contradixerit postquam rescivit portabit ipse iniquitatem eius
Numérotation du verset Nm. 30,17 

iste sunt leges quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem inter patrem et filiam que in puellari adhuc etate est vel que manet in parentis domo.

Capitulum 30

Numérotation du verset Nm. 30,1 
marg.| {1. 148ra} Narravitque Moyses] Hic agit de votis mulierum, et eorum retractatione, primo faciens talem distinctionem : Vir auctoritatem habet vovendi, et potestatem explendi votum, mulier vero non semper habet potestatem explendi votum suum. Et, sicut dicit Origenes , intelligendum est hoc de votis, que fiunt adversus animam, id est contra animalem delectationem, id est de votis abstinentie, et huiusmodi, per que caro affligitur. Certum est enim, quod in voto continentie non preiudicatur mulieri ; sed in alterutris mutuum iuramentum est dominium corporis. Unde 1Cor. 7.a. Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir : Similiter, et vir potestatem sui corporis non habet, sed mulier. Item si puella adhuc in domo patrisfamilias votum fecerit, si pater eius sciens votum, tacuerit, vel concesserit : tenetur puella voto : et est rea, si non impleverit votum. Si autem pater contradixerit, absoluta est puella a voto. Item si puella sub viro voverit, viro statim contradicente absoluta est puella. Si autem vir tacuerit, vel sciens concesserit, tenetur voto puella : et est rea, si non impleverit. Sed quid, si primo tacuerit vir sciens, et postea contradicat ? Ex tunc absolvitur puella, nec tenetur voto : nec est rea, si non impleverit ; sed reus est vir contradicendo. Item Augustinus dicit : Si puella sub patre votum fecerit, et pater concesserit, si postea nubat puella, vir quam cito scit votum, potest retractare si vult. Nec peccat mulier non solvendo, quod voverat sub patre consentiente voto eius.
marg.| {a} Imperarat] scilicet Dominus de votis faciendis, et solvendis.
Numérotation du verset Nm. 30,2 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 30,3 
marg.| {b} Si quis virorum] De voto abstinentie agitur hic, ut patet in Glossa illa Augustini Non hoc ad omnem iurationem pertinet ; sed ad eam, ubi quisque vovet alicuius rei abstinentiam, qua licebat uti per legem ; sed per votum ipse sibi efficit non licere.
marg.| {c} Quod promisit] licite, scilicet.
marg.| {d} Implebit] si potest absque preiudicio alterius. Vir enim si voverit continentiam, implere non potest votum suum sine preiudicio : quare non tenetur illo voto.
Numérotation du verset Nm. 30,4 
marg.| {e} Mulier] Dicunt quidam, quod Moyses agit hic de votis, de iuramentis, et isti sic legunt litteram : Mulier si quippiam voverit, et si se constrinxerit iuramento, etc. Alii dicunt, quod agit de votis iuramento firmatis. Isid. GLOSSA Si femina, et adhuc tenera fuit anima, cui vir, vel pater dominatur in votis, non semper in ipsa est culpa ; sed interdum redit ad viros, vel parentes, scilicet si primo consentiant, et postea contradicant.
marg.| {f} In domo patris] vel cuiuscumque tutoris, sive matris, sive fratris, sive alterius.
marg.| {g} Voti rea erit] si fregerit illud. Vel voti rea erit, id est obnoxia voto.
Numérotation du verset Nm. 30,5 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 30,6 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 30,7 
marg.| {h} Animam illius obligaverit] Hic videtur velle Moyses, quod idem sit iuramentum, et votum. Quod etiam videtur. Votum enim est conceptio boni propositi, animi deliberatione firmata, de his que ad religionem pertinent cum intentione obligandi {1.148rb} se Deo. Similiter iuramentum licitum, et honestum, est conceptio boni propositi, animi deliberatione firmata, his que ad religionem pertinent, qua aliquis obligat se Deo. Ergo omne iuramentum est votum.
Contra. Votum est tantum de voluntariis et bonis. Iuramentum etiam est de malis et necessariis. Ergo iuramentum non est votum. Item, votum solemniter factum dirimit matrimonium ; iuramentum non : ergo iuramentum non est votum.
Solutio : Proprie loquendo aliud est votum, aliud iuramentum ; tamen aliquando idem est votum, et iuramentum. Potest enim aliquis vovere, quod intrabit claustrum, et idem iurare, et ita idem est votum, et iuramentum. Non tamen de omnibus est votum, de quibus est iuramentum. Iuramentum enim de omnibus necessariis potest esse ; votum vero tantum de voluntariis, sine quibus potest esse salus. Simpliciter votum non potest esse iuramentum. Votum est animi propositum ; iuramentum obligatio, qua quis se obligat Deo vel huiusmodi.
Numérotation du verset Nm. 30,8 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 30,9 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 30,10 
marg.| {i} Vidua et repudiata quicquid voverint, reddent] quia sui iuris sunt : et ideo obligare se possunt.
Numérotation du verset Nm. 30,11 
marg.| {k} Uxor in domo viri] Supra dixit de muliere, que in domo patris vovit, et antequam redderet, nupsit. Hic loquitur Moyses de illa, que in domo mariti vovit. Et dicit Augustinus : Hic manifestum est, legem ita voluisse feminam sub viro esse, ut nulla eius vota, que abstinentie causa voverit, reddantur ab ea, nisi vir fuerit auctor permittendo. Dicit etiam, quod vir peccat, si prius consentit voto uxoris, et postea contradicit ; tamen uxor viro contradicenti obedire debet. Et dicit quod intelligitur hoc totum de votis, que sunt adversus animam, id est de votis abstinentie, non continentie. Ibi enim pares sunt vir, et mulier. In aliis vero mulier est sub potestate viri.
marg.| {l} Constrinxerit et iuramento] Divisim lege, id est si voto se constrinxerit. Vel coniunctim sic, si voto, et iuramento se constrinxerit, id est voto iuramento vallato.
Numérotation du verset Nm. 30,12 
marg.| {m} Sponsioni reddet] scilicet mulier, quousque vir non contradixerit.
Numérotation du verset Nm. 30,13 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Nm. 30,14 
marg.| {n} Si voverit, et iuramento] Repetit dicta, ut addat. Addit enim, quod votum mulieris in arbitrio sit viri ; utrum mulier impleat, vel non impleat.
Numérotation du verset Nm. 30,15 
marg.| {o} At que promiserat, reddet] mulier, scilicet id est reddere tenetur, quousque vir non contradixerit.
Numérotation du verset Nm. 30,16 
marg.| {p} Portabit ipse iniquitatem eius] Non dicit quod ipse votum, scilicet solvat ; sed quod peccat, et penam solvet. Querit AUGUSTINUS Si pater, vel tutor filiefamilias possit irritare votum eius, quandocumque voluerit. Et dicit AUGUSTINUS, quod si pater, vel tutor primo tacuit, vel concessit : postea non potest. Vir vero potest, quia vir maiorem potestatem habet in uxorem, quam pater, vel tutor in filiam familias. Videtur tamen quod pater vel tutor, infra annum et diem possit irritare votum filiefamilias infra annum duodecimum constitute, ut legitur 20. quest. 2.c. puellaa.
a ¶Fons : Gratianus, Decret.
Numérotation du verset Nm. 30,27 
prol.| [sine postilla]



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. Capitulum 30), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_30)

Notes :