Hugo de Sancto Caro

Capitulum 5

Numérotation du verset Nm. 5,1 

Locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 5,2 

precipe filiis Israel ut eiciant de castris
omnem leprosum
et qui semine fluit
pollutusque est
super mortuo
Numérotation du verset Nm. 5,3 

tam masculum quam feminam eicite de castris
ne contaminent
ea
cum habitaverim vobiscum
Numérotation du verset Nm. 5,4 

feceruntque ita filii Israel et eiecerunt eos extra castra sicut locutus erat Dominus Moysi
Numérotation du verset Nm. 5,5 

locutusque1 est Dominus ad Moysen dicens:
1 locutusque Rusch ] locutus Weber
Numérotation du verset Nm. 5,6 

loquere ad filios Israel vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis que solent hominibus accidere et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint
Numérotation du verset Nm. 5,7 

confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem
desuper ei in quem peccaverint
Numérotation du verset Nm. 5,8 

sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis excepto ariete qui offertur
pro expiatione
ut sit placabilis hostia
Numérotation du verset Nm. 5,9 

omnes quoque primitie
quas offerunt filii Israel
ad sacerdotem
pertinent
Numérotation du verset Nm. 5,10 

et quicquid in sanctuario2
2 sanctuario Rusch ] sanctuarium Weber
offertur
a singulis et traditur manibus sacerdotis
ipsius erit
Numérotation du verset Nm. 5,11 

locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 5,12 

loquere filiis3 Israel et dices ad eos vir
3 filiis Rusch ] ad filios Weber
cuius uxor
erraverit maritumque contemnens
Numérotation du verset Nm. 5,13 

dormierit cum altero viro
et hoc maritus comprehendere4
4 comprehendere Rusch ] deprehendere Weber
nequiverit5 sed latet adulterium
5 nequiverit Rusch ] non quiverit Weber
et testibus argui
non potest quia non est inventa
in stupro
Numérotation du verset Nm. 5,14 

si spiritus zelotypie
concitaverit virum
contra uxorem suam que vel polluta est
vel falsa suspicione appetitur
Numérotation du verset Nm. 5,15 

adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farine hordiacie
non fundet super eam oleum
nec imponet thus
quia sacrificium zelotypie est et oblatio investigans adulterium
Numérotation du verset Nm. 5,16 

offeret igitur eam sacerdos
et statuet coram Domino
Numérotation du verset Nm. 5,17 

assumetque aquam sanctam in vase fictili
et pauxillum terre de pavimento tabernaculi mittet in eam
Numérotation du verset Nm. 5,18 

cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypie ipse autem tenebit aquas amarissimas
in quibus cum execratione maledicta congessit
Numérotation du verset Nm. 5,19 

adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti thoro non tenebunt te6
6 tenebunt te Rusch ( hapax )] nocebunt te ΩSJ,te nocebunt Weber <Non hab.> SABATIER , t. 1, p. 277; Edmaior.
aque iste amarissime in quas maledicta congessi.
Numérotation du verset Nm. 5,20 

Sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero
Numérotation du verset Nm. 5,21 

his maledictionibus subiacebis. Det te Dominus in maledictiones et exemplum7 cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et tumens uterus tuus8 dirumpatur
7 maledictiones et exemplum] maledictionem exemplumque Weber |
8 tuus Rusch] om. Weber |
Numérotation du verset Nm. 5,22 

ingrediantur aque maledicte in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur et respondebit mulier amen amen
Numérotation du verset Nm. 5,23 

scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit
Numérotation du verset Nm. 5,24 

dabitque9 ei bibere
9 dabitque Rusch ] et dabit Weber
quas cum exhauserit
Numérotation du verset Nm. 5,25 

tollet sacerdos de manu eius sacrificium
zelotypie
et elevabit illud coram Domino imponetque super altare ita dumtaxat ut prius
Numérotation du verset Nm. 5,26 

pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas
Numérotation du verset Nm. 5,27 

quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea pertransibunt eam aque maledictionis et inflato ventre computrescet femur
eritque mulier in maledictionem et in exemplum
omni populo
Numérotation du verset Nm. 5,28 

quod si polluta non fuerit erit innoxia et faciet liberos
Numérotation du verset Nm. 5,29 

ista est lex zelotypie si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit
Numérotation du verset Nm. 5,30 

maritusque zelotypie spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos iuxta omnia que scripta sunt
Numérotation du verset Nm. 5,31 

maritus absque culpa erit et illa recipiet iniquitatem suam

Capitulum 5

Numérotation du verset Nm. 5,1 
marg.| {c} Locutusque est Dominus, etc. Precipe] etc. Supra dictum est de officiis illorum, qui ministrare debent in tabernaculo : Hic ostendit Moyses, qui debeant excludi : Et ponit tria genera, scilicet leprosos, seminifluos, pollutos super mortuo, tam virum quam feminam : Hos precipit Dominus eiici extra castra. Deinde addit, de restitutione rei aliene, cum quinta parte capitis, ultimo agit de iudicio zelotypie. Hoc autem quod dicitur hic de leproso, et seminifluo, et polluto super mortuo eiiciendis extra castra, cum non possint eos, cum quibus habitant, polluere, non debet omnino intelligi ad litteram. Non enim fons totius pietatis, et misericordie, qui leprosum tetigit, et sanavit : Lc. 5.c. qui Tobiam de sepultura mortuorum via eterna remuneravit, nobis preciperet, ut misericordiam negaremus his, qui maxime indigent misericordia. Mystice ergo intelligendum est. Et supra distinxerat tria genera hominum mortuorum, scilicet leprosos seminifluos, pollutos super mortuo, per quos tria genera peccatorum intelligunt, scilicet peccatum cogitationis, locutionis, operationis. Leprosus est, qui peccat in verbo doctrine, id est Hereticus. Heresis enim, ut lepra inficit. Et quidam habent lepram in capite, ut Arrius, et Sabellius, qui male sentiunt de Trinitate. Quidam in barba, qui male sentiunt de doctrina Apostolica. Quidam in veste, qui male sentiunt de Sacramentis Ecclesie. Seminifluus est, qui abundat immundis cogitationibus, et estu carnalium desideriorum fluit. Est autem triplex semen, scilicet inspiratum, ut gratia Dei. Quoddam innatum, ut humana cogitatio. Seminatum, ut verbum Dei. De primo non potest hic intelligi, fluxus enim illius seminis mundificat, non maculat. De secundo exponit GLOSSA {1. 130rb} De tertio etiam potest exponi : Qui enim seminifluit verbum Dei inutiliter, immundus est. Pollutus super mortuo est, qui mortuorum in peccatis impietatem, et exemplum sectatur, et eorum sordibus inquinatur : Et tales ab Ecclesia eiiciendi sunt, ne vitam aliorum polluant innocentem. 1Cor. 15. Corrumpunt enim bonos mores colloquia mala.
marg.| {d} Super mortuo] tangendo ipsum.
marg.| {e} Vir, sive mulier] Licet hic videatur. Moyses loqui de quolibet peccato, loquitur tamen specialiter de surreptione aliene rei, et precipitur, ut capitale cum quinta restituatur. Sed in Ex. 22.a. dicitur contrarium, scilicet quod res aliena restituatur in duplum, vel quadruplum, sicut fecit Zacheus Lc. 19.b. Bos etiam in quintuplo restituatur. Ad hoc dicit AUGUSTINUS quod in Ex. agitur de illis, qui scienter surripiunt rem alienam : hic vero de illis, qui per ignorantiam, vel per negligentiam rem alienam surripiunt : vel de illis, qui sponte confitentur, et sponte restituunt. Istis sufficiebat rem alienam restituere, et pro peccato negligentie facere aliquam oblationem.
marg.| {f} Et per negligentiam] etc. quod ideo peccatum est, quia si diligenter attenderetur, non committeretur.
marg.| {g} Caput] id est sortem reddet ei, cui ablatum est, sive capitale. Sed si contumeliam proximo dixerimus, querenda est venia ab ipso, si inveniri potest. Sed numquid per tres, aut quatuor dietas querendus est ?
marg.| {h} In quem] contra quem.
marg.| {i} Qui recipiat] id est neque ille, cui ablata est res, neque proximus aliquis, cui debeat fieri restitutio.
marg.| {k} Et erit sacerdotis] quasi dicat restitutio dabitur Domino non ad sacrificium, sed ad usum sacerdotum.
marg.| {l} Excepto ariete] De quo dictum est Lv. 16. ubi, et de vitula rufa actum est, cuius sanguine expiabatur tabernaculum, et totus populus cineribus eius, et emissione hirci.
marg.| {m} Placabilis] id est Deo acceptabilis.
marg.| {n} Omnes quoque primitie] Interpretatio est ratione eius, quod dictum est, dabunt Domino, et erit sacerdotis.
marg.| {o} Vir, cuius uxor] Hic agitur de lege zelotypie, ubi ostenditur quid faciendum sit, cum quis uxorem suam suspectam habet de adulterio. Notandum igitur, quod zelus proprie est amor viri in uxorem, pro quo non potest sustinere, ut alii colloquatur, vel munuscula mittat. Unde HIERONYMUS Dulces litteras, et sudariola, et munuscula sanctus amor non habet. Unde vir dicitur zelotes, id est vehemens amator uxoris. De quo AUGUSTINUS Vehemens amator uxoris {1. 130va} adulter est. Zelotypia quandoque dicitur mechia, et zelotypus, adulter. Quandoque dicitur zelotypia sola suspicio adulterii, et sic accipitur, hic Notandum ergo, quod quando quis habebat suspectam uxorem suam de adulterio, et probare non poterat, adducebat eam ad sacerdotem, et offerebat pro ea assarium farine hordeacee sine thure, et oleo. Sacerdos autem statuebat eam coram Domino, et ponebat in manibus eius vas aque vive, et oblationem farine, sed pugillum eius offerebat super altare, et postea pauxillum pulveris de pavimento mittebat in vase aque, et nudabat caput mulieris, scribebatque in membrana, ut dicit IOSEPHUS, nomen Dei tetragrammaton, et postea faciebat eam iurare, quod non nocuerat viro suo super his, que obiiciebantur ei. Quod si viro non sufficiebat hoc, faciebat sacerdos maledictiones, quas scripserat in membrana, et dicebat. Si polluta non es deserto viri thoro, non te nocebunt aque iste amarissime. Si autem declinasti a viro, ingrediantur ventrem tuum, et ipsum intumescere faciant, et putrescat femur tuum, et dicebat mulier Amen, Amen. Et delebat sacerdos omnem scripturam membrane in aquis, et dabat ei bibere, et tollebat sacerdos de manu eius sacrificium zelotypie, et ponebat super altare. Et si mulier rea erat, putrescebat femur eius dextrum, et venter eius tumescebat, non tamen statim, sed usque ad decem menses. Quod si mulier innoxia erat, non nocebant ei aque, immo sepe concipiebat, et pariebat masculum mense decimo, quasi in recompensationem iniurie sibi illate. Iste aque dicebantur sancte propter nomen sanctum deletum in eis. Et dicebantur maledicte propter maledicta congesta in eis. Amarissime propter effectum, qui quandoque sequebatur. Hec lex introducta fuit ad duritiam Iudeorum, sicut libellus repudii permissus, quia prompti erant ad interficiendum uxores.
marg.| {a} Si spiritus zelotypie] id est suspicio mechie, vel amor uxoris, vel spiritus, qui preest huic vitio, sicut dicitur spiritus fornicationis, vel spiritus elationis. Cuilibet enim vitio unus malus spiritus preest.
marg.| {b} Appetitur] id est impetitur a viro, scilicet.
marg.| {c} Adducet] vir, scilicet.
marg.| {d} Partem sati] que dicitur assarium, quod idem est quod sextarium.
marg.| {e} Aquam sanctam] propter nomen Dei sanctum in ea delectum, ut dicit IOSEPHUS.
marg.| {f} Recordationis] quod sacrificium dicitur sic, quia offerebatur, ut Dominus recordaretur culpe eius, si {1. 130vb} rea erat, vel innocentie, si innocens erat, id est ut manifestaret culpam, vel innocentiam eius.
marg.| {g} Exemplumque] ut scilicet exemplo eius alie corrigantur :
marg.| {h} Et sic potum] supinum potest esse de poto potas per syncopem.
marg.| {i} Computrescet] non statim, ut dicunt Hebrei, sed decimo mense.
marg.| {k} Et faciet liberos] Et dicunt Hebrei quod licet prius sterilis esset, tunc in recompensationem calumnie quam tulerat patienter, habebat liberos.
marg.| {l} Zelotypie spiritu] Zelo, scilicet vel suspicione adulterii, vel ad litteram, spiritu malo, qui preest illi vitio.
marg.| {m} Iniquitatem suam] id est penam pro iniquitate. Hic, et per supra dicta habes, quod vir uxorem de sola suspicione poterat accusare, sed non
marg.| {e} converso, quia vir caput est mulieris. 1Cor. 11.a. Quidam etiam hinc volunt trahere argumentum quod sortes, et huiusmodi probationes, scilicet aque, et ferri candentis licite sint. Sed non sequitur, quia facta legis admiranda sunt, et sic audienda non ad consequentiam pertrahenda quoad opera exteriora, nisi sint moralia. Vel Dominus potius instituit hoc fieri propter malitiam Iudeorum, sicut libellum repudii.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_5)

Notes :