Hugo de Sancto Caro

Capitulum 7

Numérotation du verset Nm. 7,1 

Factum est autem in die qua complevit
Moyses
tabernaculum
et erexit illud
unxitque
et sanctificavit
cum omnibus vasis suis
altare similiter et vasa eius
Numérotation du verset Nm. 7,2 

obtulerunt principes Israel
et capita familiarum
qui erant per singulas tribus prefecti eorum qui numerati fuerant
Numérotation du verset Nm. 7,3 

munera coram Domino sex plaustra tecta
cum duodecim bobus unum plaustrum
obtulere duo duces et unum bovem
singuli obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi
Numérotation du verset Nm. 7,4 

ait autem Dominus ad Moysen
Numérotation du verset Nm. 7,5 

suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi et tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui
Numérotation du verset Nm. 7,6 

itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves tradidit eos Levitis
Numérotation du verset Nm. 7,7 

duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson iuxta id quod habebant necessarium
Numérotation du verset Nm. 7,8 

quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
Numérotation du verset Nm. 7,9 

filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant humeris
Numérotation du verset Nm. 7,10 

igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris
die qua unctum est oblationem suam ante altare
Numérotation du verset Nm. 7,11 

dixitque Dominus ad Moysen singuli duces
per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris
Numérotation du verset Nm. 7,12 

primo autem1 die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iuda
1 autem Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 7,13 

fueruntque in ea acetabulum
argenteum pondo centum triginta siclorum
phiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii
utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,14 

mortariolum
ex decem
siclis aureis plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,15 

bovem de armento2 et arietem et agnum anniculum in holocaustum
2 de armento Amiatinus Cava Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 7,16 

hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,17 

et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque
hec est oblatio Naasson filii Aminadab
Numérotation du verset Nm. 7,18 

secundo die obtulit Nathanael filius Suar dux de tribu Isachar
Numérotation du verset Nm. 7,19 

acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,20 

mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,21 

bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,22 

hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,23 

et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Nathanael filii Suar
Numérotation du verset Nm. 7,24 

tertio die princeps filiorum Zabulon Eliab filius Helon
Numérotation du verset Nm. 7,25 

obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,26 

mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,27 

bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,28 

hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,29 

et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec est oblatio Eliab filii Helon
Numérotation du verset Nm. 7,30 

die quarto princeps filiorum Ruben Elisur filius Sedeur.
Numérotation du verset Nm. 7,31 

Obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,32 

mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,33 

bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,34 

hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,35 

et in hostias
pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque. Hec fuit oblatio Elisur filii Sedeur.
Numérotation du verset Nm. 7,36 

Die quinto princeps filiorum Simeon Salamiel filius Surisaddai
Numérotation du verset Nm. 7,37 

obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,38 

mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,39 

bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,40 

hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,41 

et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai
Numérotation du verset Nm. 7,42 

die sexto princeps filiorum Gad Elisaphat3
3 elisaphat Rusch ] eliasaph Weber
filius Duel
Numérotation du verset Nm. 7,43 

obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,44 

mortariolum aureum appendens siclos decem plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,45 

bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,46 

hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,47 

et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Eliasaph filii Duel
Numérotation du verset Nm. 7,48 

die septimo princeps filiorum Ephraim Elisama filius Ammiud
Numérotation du verset Nm. 7,49 

obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,50 

mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,51 

bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,52 

hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,53 

et in hostias pacificas boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Elisama filii Ammiud
Numérotation du verset Nm. 7,54 

die octavo princeps filiorum Manasse Gamaliel filius Phadassur
Numérotation du verset Nm. 7,55 

obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,56 

mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,57 

bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,58 

hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,59 

et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur
Numérotation du verset Nm. 7,60 

die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis
Numérotation du verset Nm. 7,61 

obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,62 

mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,63 

bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,64 

hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,65 

et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis
Numérotation du verset Nm. 7,66 

die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Amisaddai
Numérotation du verset Nm. 7,67 

obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,68 

mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,69 

bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,70 

hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,71 

et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Ahiezer filii Amisaddai
Numérotation du verset Nm. 7,72 

die undecimo princeps filiorum Aser Phagaiel filius Ochran
Numérotation du verset Nm. 7,73 

obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,74 

mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,75 

bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,76 

hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,77 

et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Phagaiel filii Ochran
Numérotation du verset Nm. 7,78 

die duodecimo princeps filiorum Neptalim Achira
filius Henan
Numérotation du verset Nm. 7,79 

obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,80 

mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,81 

bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,82 

hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,83 

et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Achira filii Henan
Numérotation du verset Nm. 7,84 

hec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim phiale argentee duodecim mortariola aurea duodecim
Numérotation du verset Nm. 7,85 

ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una phiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti pondere sanctuarii
Numérotation du verset Nm. 7,86 

mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos appendentia pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum viginti
Numérotation du verset Nm. 7,87 

boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim agni anniculi duodecim
et libamenta eorum hirci duodecim pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,88 

hostie pacificorum boves viginti quatuor
arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta
hec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est
Numérotation du verset Nm. 7,89 

cumque ingrederetur Moyses
tabernaculum federis
ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio
quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin
unde et loquebatur ei.

Capitulum 7

Numérotation du verset Nm. 7,1 
marg.| Factum est] etc. Hic agitur de oblatione duodecim principum in dedicatione tabernaculi. Obtulerunt autem, ut Hebreus habet sex plaustra et duodecim boves, singuli bovem unum, et bini plaustrum unum : Et data sunt plaustra Gersonitis ad ferenda onera eorum bina, et quatuor Meraritis, et post ea singuli singulis diebus offerebant vasa {1. 131va} necessaria tabernaculi, quia solemnitas dedicationis duodecim diebus protelata est. Prima die obtulit Naason princeps super Tribum Iuda, hostias multas, et munera, ut patet in littera. Et eadem obtulerunt alii quilibet die suo, et sic est dedicatio determinata. Ex hoc patet hec omnia hic per recapitulationem dici. Nam septima die primi mensis secundi anni incepit dedicatio. Septima enim dies communis fuit. In septem enim primis diebus consecrati sunt sacerdotes, unctum tabernaculum. Quod si ita est, consecratio sacerdotum, et dedicatio tabernaculi protelate sunt. 19. diebus, vel ad minus. 18. et ita Phase non fuit celebratum illo anno tempore suo, scilicet decima quarta luna primi mensis : Non enim licebat duo festa generalia celebrare simul, id est dedicationem, et Phase, et ita oportuit differri Phase usque ad decimam quartam diem secundi mensis : Sic enim precipitur infra 9.b. ut quando non poterat aliquis primo mense. 14. luna celebrare Phase, celebrasset illud secundo mense. decima quarta luna. Alii dicunt septem dies consecrationis sacerdotum fuisse terminales primi anni, et prima die secundi anni unctum tabernaculum. 12. die finitam dedicationem, et 14. luna celebratum Phase, et ita tempore suo. Tertii dicunt istam oblationem. 12. principum factam secundo mense secundi anni. Et ita non est hic recapitulatio, sed ordinata narratio. Quod autem dicitur in textu, quod eadem die inchoata est dedicatio, qua unctum est tabernaculum, eadem ponitur pro consimili, id est sicut septima die primi mensis unctum est tabernaculum, ita septima die secundi mensis inchoata est dedicatio. Quarti dicunt, et probabilius, scilicet quod eadem die inchoata sunt sacerdotum consecratio, et tabernaculi unctio, et duodecim principum oblatio, scilicet prima die primi mensis secundi anni, et cucurrerunt simul per septem dies, post quos secuta est oblatio principum per quinque dies, et decima tertia die consecrati sunt Levite, et decima quarta luna celebratum est Phase, et ita Phase celebratum fuit tempore suo. Sed que dicuntur hic, dicuntur per recapitulationem, et hoc est verum.   [Factum est autem] pendet constructio usque ibi   [Obtulerunt] etc.
marg.| {a} Obtuleruntque] superfluitque, et est pleonasmos.
marg.| {b} Capita familiarum] id est duodecim, qui erant principes Israel, et capita familiarum. Vel principes sunt duodecim, qui erant super omnes, capita vero familiarum maiores post illos.
marg.| {c} Tecta] GLOSSA tabulis cooperta, ut intro recipiant onera, vel pannis strata, ut dignius suscipiant tabernaculi armamenta.
marg.| {d} Ut serviant] id est servitio Domini deputentur, et in eis Domino serviatur.
marg.| {e} Filiis Gerson] qui portabant mollia.
marg.| {f} Filiis Merari] qui portabant dura, que graviora erant.
marg.| {g} In sanctuario serviunt] id est servire debent. Ideo mortuus fuit Oza, quia portabat arcam Domini super plaustrum, {1. 131vb} quam debebat portasse propriis humeris. 2Rg. 6.b.
marg.| {h} Igitur obtulerunt] Epilogus precedentium est transeundum ad sequentia, ubi precipitur a Deo, ut post communem oblationem singuli singulis diebus dedicationis offerant sigillatim. Eadem tamen dona omnes obtulerunt.
marg.| {i} Acetabulum] vel acceptabulum. Hebreus habet : Scutellam pro pondo. (Pro) est hic prepositio : Pondo genus est ponderis, et est indeclinabile. Et ponitur (pro,) pro iuxta. Et est sensus, pro pondo, id est iuxta pondus.
marg.| {k} Centum triginta siclorum] Aliqui libri habent, pondo sine pro, et tunc littera planior est.
marg.| {l} Phiala] in qua vinum, quod debebat offerri, previdebatur, utrum esset idoneum. Et quia vinum tam in colore, quam in sapore cognoscitur, dicitur, quod ibi erant Phiale auree, et vitree, in imo anguste, in superiori ample, et dicitur ab Hyalin Grece, quod est vitrum Latine.
marg.| {m} Mortariolum] idem est, quod thuribulum, ut dicit Magister in Historiis a (super Ex. 25). Vel mortariolum est vas in quo thus tenebatur, et alia aromata. Hebreus tamen habet cochlear, quo scilicet thus in thuribulo ponebatur.
a ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
Numérotation du verset Nm. 7,mystice 
marg.| Mystice. Nota breviter mysterium huius capituli. Duodecim principes, Patriarche, Prophete, Apostoli, et Apostolici viri, qui doctrina, et exemplo, et bene operando, Deo grata munera obtulerunt, et ad Ecclesie instructionem quicquid potuerunt leto animo contulerunt. Sex plaustra, duo precepta caritatis, in quibus tota lex pendet, et Prophete, ut dicitur Mt. 22.d. Et doctrina quatuor Evangeliorum, que predicti viri ad instructionem Ecclesie Dei obtulerunt per predicationem. Duodecim boves, sunt omnes, qui in obsequio Christi laborant sub iugo Apostolice doctrine, sancte, et ordinate viventes. Vel duodecim boves, sunt universi Doctores, qui in agro Domini fideliter laborant. De quibus dicitur, Non alligabis os bovis triturantis : Dt. 25.a. Dominus enim ordinavit his, qui Evangelium annunciant, de Evangelio vivere. 1Cor. 9.b. Hos boves obtulerunt principes, qui doctrina, et exemplo universos Doctores Ecclesie creaverunt. Acetabulum os habet angustum, acetum continens, per quod legis angustia, et Prophetarum obscuritas designatur : Hoc offerunt, qui ad Ecclesie edificationem legis, et Prophetarum expositioni, et predicationi student. Per centum, castigatio quinque sensuum : Per triginta, fides et operatio designatur. In siclo sanctuarii, gemina caritas designatur. Hec quatuor habuerunt principes : Et hec habere debent eorum sequaces, id est Doctores, et Predicatores, aliter male offerunt. Phiala argentea, evangelica doctrina. Per septuaginta siclos, septiformis gratia Spiritus sancti designatur, que in Evangelio predicatur, et datur. Mortariolum ubi aromata teruntur, significat corda electorum, in quibus virtutum aromata conteruntur pistillo timoris. Incensum devotio orationis. Decem sicli, impletio mandatorum. Cetera patent in GLOSSA B. Gregorii.
marg.| {1. 132ra} {1. 132rb} a Vel Phagiel]
marg.| {b} Oraculum] id est Dominum in oraculo. Idem est oraculum, et propitiatorium ; sed dicitur oraculum, quia inde dabat Dominus responsa : propitiatorium, quia inde Dominus propitiabatur populo deprecanti, et significat Christum, qui est propitiatio pro peccatis nostris, ut dicitur 1Io. 2.a.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_7)

Notes :