Capitulum 20
Numérotation du verset
Ios. 20,1
Et locutus est Dominus ad Iosue dicens: loquere filiis Israel et dic eis:
Numérotation du verset
Ios. 20,2
Separate urbes fugitivorum de quibus locutus sum ad vos per manum Moysi
Numérotation du verset
Ios. 20,3
ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius et possit evadere iram proximi qui ultor est sanguinis
Numérotation du verset
Ios. 20,4
cum ad unam harum confugerit civitatum. Stabitque ante portam civitatis et loquetur senioribus urbis illius ea que se comprobent innocentem sicque suscipient eum et dabunt ei locum ad habitandum.
Numérotation du verset
Ios. 20,5
Cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus, non tradent in manus eius quia ignorans percussit proximum eius nec ante biduum triduumve eius probatur inimicus.
Numérotation du verset
Ios. 20,6
Et habitabit in civitate illa donec stet ante iudicium causam reddens facti sui et moriatur sacerdos magnus qui fuerit in illo tempore. Tunc revertetur homicida et ingredietur civitatem et domum suam de qua fugerat.
Numérotation du verset
Ios. 20,7
Decreveruntque Cedes in Galilea montis Neptalim1 et Sichem in monte Ephraim et Chariatharbe ipsa est Hebron in monte Iuda
1 Neptalim] Nephtali
Weber
Numérotation du verset
Ios. 20,8
et trans Iordanem contra orientalem plagam Hiericho statuerunt Bosor que sita est in campestri solitudine de tribu Ruben et Ramoth Galaad2 de tribu Gad et Gaulon in Basan de tribu Manasse.
2 Galaad] in
praem. Weber
Numérotation du verset
Ios. 20,9
He civitates constitute sunt cunctis filiis Israel et advenis qui habitabant3 inter eos ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset et non moreretur in manu proximi effusum sanguinem vindicare cupientis donec staret ante populum expositurus causam suam.
3 habitabant] habitant
Weber
Capitulum 20
Numérotation du verset
Ios. 20,1
marg.|
{1.
191va} a
Et locutus est Dominus ad Iosue]
etc. In hoc capitulum agitur de sex civitatibus refugii, quarum tres erant ultra Iordanem, in terra duarum Tribuum, et dimidie, de quibus dictum est Nm. 35.b. et Dt. 4.f. Alie tres erant citra Iordanem in terra novem Tribuum, et dimidie, de quibus etiam dictum est Dt. 19.a. Hic autem de omnibus repetit Iosue diligenter exequendo, quod sibi a Moyse fuerat imperatum. Usus harum civitatum hic erat : Si quis nolens hominem occidisset, confugiebat ad aliquam harum, et ibi a consanguineis occisi tutus erat usque ad reconciliationem cum propinquis occisi, vel usque ad mortem summi Pontificis, in qua omnes huiusmodi fugitivi securi redibant ad propria. Infra vero si aliquis eorum, qui poterant esse ultores occisi, invenirent illum extra fines harum civitatum, impune percutere poterat homicidam, aliter non. Tamen si propinqui occisi volebant eum impetere, quod volens eum occidisset, citabant eum coram civibus illius civitatis, in quam confugerat, et si hoc probabant, tradebatur ad occidendum. Nullus enim locus defendebat voluntarium homicidam. Unde, et Ioab occisus fuit a Salomone in templo, ad quod confugerat, tertio, Reg. secundo. e. Unde patet, quod maioris libertatis est Ecclesia, quam fuerit synagoga, cum in Ecclesia etiam salvetur voluntarius homicida.
marg.|
{b}
De quibus locutus sum]
Nm. 35.b. et Dt. 19.a.
marg.|
{c}
Nescius]
Quid sit nescius, expositum est Dt. 19.a. Ibi enim dicitur nolens, vel nescius percutere, quando non ex odio inveterato percutit, vel quando non habere rationem, vel rancorem erga eum ab heri, et nudiustertius comprobatur.
marg.|
{e}
Qui ultor est sanguinis]
id est esse potest de iure legis, non Evangelii. Unde Rm. 12.d. Non vos defendentes charissimi, sed date locum ire. Eccl. 28.a. Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam. Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus.
marg.|
{f}
Ante portam]
id est coram iudicibus, qui in porta sedere solent, probaturus innocentiam suam, si occisi propinquus eum fuerit persecutus. Qua probata, recipietur in urbe securus. E converso, si propinquus probaret odium, vel rancorem illius erga occisum, tradebatur ad occidendum fugitivus.
marg.|
{g}
Locum]
in urbe, vel in suburbio, quia utrobique securus erat.
marg.|
{h}
Probabitur inimicus]
vel probatur, verior littera.
marg.|
{i}
Ante iudicium]
Construe sic. Dabunt ei locum ad habitandum donec stet ante iudicium, id est quando ultor fuerit eum persecutus, non statim tradetur ei fugitivus, donec coram iudicibus cognitum sit de causa. Et est argumentum hic, quod sine ordine iudiciario nullus est condemnandus. Unde Nicodemus dixit Iudeis, insidiantibus, etc.
prol.|
Δ machinantibus
Numérotation du verset
Ios. 20,moraliter
marg.|
Moraliter. Sex civitates dicuntur refugii, tres citra Iordanem, et tres ultra Iordanem. Iordanis significat Baptismum. Tres civitates citra Iordanem significant triplex remedium, quod fuit ante Baptismum, scilicet circumcisio, oblatio, fides parentum. Tres civitates ultra Iordanem, significant aliud triplex remedium post Baptismum, scilicet ieiunium, oratio, eleemosyna. Ambrosius aliter assignat eas, scilicet integritatem, caritatem, humilitatem. Ad civitatem integritatis refugit, qui suum archetypum id est Deum, in se tamquam eius imago exprimit. Ad civitatem caritatis fugit, qui Deum tamquam patrem toto corde diligit. Ad civitatem humilitatis fugit, qui Deo tamquam Domino humiliter servit. Has tres civitates tantum boni inhabitant. Tres citra Iordanem sunt, ambitio adipiscende propitiationis peccatorum, hec est prima civitas. Secunda adimpletio preceptorum. Tertia evitatio inhibitorum. Omnes he civitates sunt in montibus, id est in eminentia bone vite. Item omnes he civitates sunt Levitarum. Unde Ambrosius. {1.
191vb} Recte fugaces fugacibus committuntur. Fugaces vocat Levitas, qui debent fugere cum Iacob in Mesopotamiam a facie Esau, cum Elia, usque ad montem Dei Horeb a facie Iezabel. Item cum Ioseph, et Maria in Egyptum a facie Herodis. Esau interpretatur quercus, et significat carnem, a cuius facie debent fugere Levite cum Iacob, id est cum lucta magna, in Mesopotamiam, que interpretatur elevatio cuiusdam vocationis : Et significat abstinentiam, per quam anima a carnis illecebris elevatur, ut iam vocem non audiat exactoris, id est ventris. Mi. septimo, b. Ab ea, que dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui. De hac fuga legitur Gn. 39.c. quod uxor Putipharis apprehensa lacinia vestimenti Ioseph, dicebat : Dormi mecum. At ille relicto in manu eius pallio fugit, et egressus est foras. Ioseph, spiritus est, uxor Putipharis, caro, que dicit illi dormi mecum, id est fruere bonis, que sunt, et utere creatura, tamquam in iuventute celeriter, vino pretioso, et unguentis implearis, Sap. secundo, b. Item Prv. septimo, b. Considero vecordem iuvenem, qui transit per plateas iuxta angulum, et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio, preparata ad decipiendas animas, garrula, vaga, quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis : nunc foris, nunc in plateis, nunc iuxta angulos insidians, apprehensumque deosculatur iuvenem, et procaci vultu blanditur, dicens, victimas pro salute devovi, hodie reddidi vota mea, idcirco egressa sum in occursum tuum, desiderans te videre, et reperi, veni inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus, donec illucescat dies. Iezabel interpretatur sterquilinium : Et significat mundum, a cuius facie Levite cum Elia fugere debent ad montem Horeb, id est ad claustrum. Horeb enim interpretatur siccitas, et in claustro fluxus luxurie, per nocturnas vigilias, per diurna ieiunia, per assiduas disciplinas, penitus desiccatus. Herodes interpretatur pellicens, id est deceptor : Et significat diabolum, qui pedibus multos decipit. A cuius facie debent fugere Levite cum Ioseph, et Maria in Egyptum, id est in merorem pro peccatis. Unde Mi. 4.c. Egredieris de civitate, et habitabis in regione, et venies usque ad Babylonem, ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum.
marg.|
{d}
Et possit evadere iram proximi]
Proximus noster est Christus, qui est proximus beneficiorum impensione. Lc. 10.f. Quis istorum videtur tibi proximus fuisse ? hic qui fecit misericordiam in illum. Item flagellorum correctione. Ps. 94. Quadraginta annis proximus fui Gn. Item nature conformitate. Lv. 18.b. Cum uxore proximi tui non coibis, id est cum gloria, quam Christus desponsavit. Lc. 2.b. Gloria in altissimis Deo, etc. Is. 42.b. Gloriam meam alteri non dabo. Mc. 6.c. Non licet tibi habere uxorem fratris tui. Hic proximus, scilicet Christus est ultor sanguinis effusi. Mt. 18.a. Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris. Scandalum enim facit, qui sanguinem effundit. Sed quandoque aliquis nescius, vel nolens scandalum facit, non credens ex verbis, vel factis suis aliquem debere scandalizari, et tunc fugiat ad aliquam premissarum civitatum, et liberabitur. Et erit ibi usque ad mortem summi Pontificis, id est Christi, qui est Pontifex futurorum bonorum, et tunc libere revertetur ad hereditatem suam. Ante mortem enim Christi nullus intrabat in hereditatem suam, id est in gloriam, sed in morte eius reserata est, et rhomphea amota, que propter peccatum primi hominis obstruxerat paradisum. Gn. 3.d. Eiecit Dominus Adam, et collocavit ante paradisum voluptatis Cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem ad custodiendam viam ligni vite. Coloss. 2.c. Donavit nobis Christus omnia delicta, delens quod adversum nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci. Chirographum, et flammeus gladius idem sunt debitum, sc. pro peccato Ade.
marg.|
{1.
192ra}
Δ machinantibus mortem Christi. Lex neminem iudicat, donec audierit eum, et cognoverit, quid faciat. Io. 7.g.
marg.|
{a}
Decreveruntque]
Iosue, scilicet et principes, et filii Israel.
marg.|
{b}
Montis Nephtalim]
Cedes dico Montis Nephtalim, id est que erat in monte Nephtalim.
marg.|
{c}
Gaulon]
vel Golam, ut dicitur. Dt. 4.g.
marg.|
{d}
Donec staret]
proximus, vel fugitivus.
marg.|
{e}
Ante populum]
illius civitatis, ad quam fugit.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ios. Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=08&chapitre=08_20)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ios. Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=08&chapitre=08_20)
Notes :