Hugo de Sancto Caro

Capitulum 3

Numérotation du verset Ios. 3,1 

Igitur Iosue de nocte consurgens movit castra egredientesque de Sethim venerunt ad Iordanem ipse et omnes filii Israel et morati sunt ibi per tres dies.
Numérotation du verset Ios. 3,2 

Quibus evolutis transierunt precones per castrorum medium
Numérotation du verset Ios. 3,3 

et clamare ceperunt: Quando videritis arcam federis Domini Dei vestri et sacerdotes stirpis levitice portantes eam, vos quoque consurgite et sequimini precedentes
Numérotation du verset Ios. 3,4 

sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum milium ut procul magis1 videre possitis et nosse per quam viam ingrediamini quia prius non ambulastis per eam et cavete ne appropinquetis ad arcam.
1 magis] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 3,5 

Dixitque Iosue ad populum: Sanctificamini. Cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia.
Numérotation du verset Ios. 3,6 

Et ait ad sacerdotes: Tollite arcam federis et precedite populum. Qui iussa complentes tulerunt et ambulaverunt ante eos.
Numérotation du verset Ios. 3,7 

Dixitque Dominus ad Iosue: Hodie incipiam exaltare te coram omni Israel
ut sciant quod sicut cum Moyse2 fui ita et tecum sum3.
2 Moyse] Moysi Weber |
3 sum] sim Weber |
Numérotation du verset Ios. 3,8 

Tu autem precipe sacerdotibus qui portant arcam federis et dic eis: Cum ingressi fueritis partem aque Iordanis state in ea.
Numérotation du verset Ios. 3,9 

Dixitque Iosue ad filios Israel: Accedite huc et audite verbum4 Domini Dei nostri5.
4 verbum] verba Weber |
5 nostri] vestri Weber |
Numérotation du verset Ios. 3,10 

Et rursum in hoc inquit: Scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est
et disperdet6 in conspectu vestro Chananeum
6 disperdet] disperdat Weber
et7 Etheum Eveum et Pherezeum Gergeseum quoque et Amorreum et Iebuseum.
7 et] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 3,11 

Ecce arca federis Domini omnis terre, antecedet vos per Iordanem.
Numérotation du verset Ios. 3,12 

Parate duodecim viros de duodecim8 tribubus Israel, singulos per singulas tribus.
8 duodecim] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 3,13 

Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam federis9 Domini Dei universe terre in aquis Iordanis aque que inferiores sunt decurrent atque deficient. Que autem desuper veniunt in una mole consistent.
9 federis] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 3,14 

Igitur egressus est populus de tabernaculis suis ut transirent Iordanem et sacerdotes qui portabant arcam federis pergebant ante eum,
Numérotation du verset Ios. 3,15 

ingressisque eis Iordanem et pedibus eorum tinctis in partem aque10,
10 partem aque] parte aque cum Weber
Iordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleverat11.
11 messis] misses cacogr. Rusch | impleverat] impleret Weber
Numérotation du verset Ios. 3,16 

Steterunt aque descendentes in loco uno12 et ad13 instar montis intumescentes apparebant procul ab urbe que vocabatur14 Edom15 usque ad locum Sarthan. Que autem inferiores erant in mare Solitudinis
12 loco u.] inv. Weber |
13 ad] om. Weber |
14 vocabatur] vocatur Weber |
15 Edom] Adom Weber |
quod nunc vocatur Mortuum descenderunt usquequo omnino deficerent.
Numérotation du verset Ios. 3,17 

Populus autem incedebat contra Iordanem et sacerdotes qui portabant arcam federis Domini
stabant super siccam humum in medio Iordanis accincti omnisque populus per arentem alveum transiebat.

Capitulum 3

Numérotation du verset Ios. 3,1 
marg.| {a} Igitur Iosue] his auditis.
marg.| {b} Consurgens] letus.
marg.| {c} De Setim] locus est, unde miserat exploratores.
marg.| {d} Et sacerdotes] precedere.
marg.| {1. 180rb}
marg.| {e} Sequimini] Alia littera, persequimini, id est perfecte sequimini.
marg.| {f} Precedentes] Debent enim precedere sacerdotes vite honestate, sicut precedunt officii dignitate.
marg.| {g} Spatium cubitorum] quia aliter non viderent omnes arcam, nisi remota esset, neque etiam sic omnes poterant videre, quia ut dicit AUGUSTINUS nimis magnum erat agmen.
marg.| {i} Per quam viam] Ex hoc intelligitur, ut ait AUGUSTINUS, quod columnam nubis, que solebat castris movendis signum dare, et iter ostendere, iam recesserat, nec eis amplius apparebat.
marg.| {h} Magis] id est potius.
marg.| {k} Sanctificamini] id est hac nocte abstinete ab amplexibus uxorum.
marg.| {l} Exaltare] faciendo miracula pro te, que feci pro Moyse.
marg.| {m} Accedite huc] id est appropinquate mihi.
marg.| {n} In hoc] quod sequitur, scilicet quod Iordanis dividetur ad ingressum arce.
marg.| {o} Parate duodecim] etc. Infra 4.a. dicet, ad quid parari iubeantur, scilicet ad tollendum duodecim lapides de medio Iordanis, ex quibus fieret altare, Domino.
marg.| {p} Decurrent] etc. in mare.
marg.| {q} Iordanis autem ripas alvei] interpositio est. Ut ostendatur maius miraculum. Tunc enim, id est tempore messis inundaverat Iordanis ex imbre serotino sicut in vere ex imbre temporaneo. Unde Sir. 24.d. Qui multiplicat, quasi Iordanis in tempore messis.
marg.| {1. 180va} a Messis] triticee.
marg.| {b} Steterunt] Adamantius : Peccatori omnis creatura hostis est, iusto serviunt omnia. Nihil ergo est, quod metuat iustus, cui omnis creatura famulatur : Et ei dicitur : si transieris per ignem, flamma non nocebit te : Is. 44.a.
marg.| {c} Contra Iordanem] id est per Iordanem, ut ponatur prepositio pro prepositione. Vel ideo dicitur, quia appropinquabant moli aquarum, quasi dicat non timebant.
marg.| {d} Accincti] id est parati.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ios. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=08&chapitre=08_3)

Notes :