Capitulum 10
Numérotation du verset
Act. 10,1
Vir autem quidam erat in Cesarea
nomine Cornelius
centurio
cohortis
que dicitur Italica.
Numérotation du verset
Act. 10,2
Religiosus
et timens Deum
cum omni familia1 sua
1 familia] domo
Weber
faciens eleemosynas multas plebi
et deprecans Dominum2 semper.
2 Dominum] Deum
Weber
Numérotation du verset
Act. 10,3
Vidit
in visu manifeste quasi nona hora3
3 nona hora]
inv. Weber
diei angelum Dei
ANGELUM DEI. R<ABANUS>. Non Satane. In hoc excusantur apostoli gentibus predicantes et eas baptizantes, quomodo enim celaretur ab homine quod manifestabatur ab angelo.introeuntem ad se
et dicentem sibi : Corneli.
Numérotation du verset
Act. 10,4
At ille intuens eum
timore correptus
dixit : Quis es4, Domine ?
4 Quis es] Quid est
Weber
Dixit autem illi : Orationes tue et eleemosyne tue
ascenderunt
in memoriam in conspectu Domini5.
5 Domini] Dei
Weber
Numérotation du verset
Act. 10,5
Et nunc
mitte viros
in Ioppen
et accersi Simonem quemdam
qui cognominatur Petrus.
Numérotation du verset
Act. 10,6
Hic hospitatur apud Simonem quemdam
coriarium cuius est domus iuxta mare.
Numérotation du verset
Act. 10,7
Et cum discessisset
angelus qui loquebatur illi vocavit
duos domesticos suos
et militem metuentem Dominum,
ex his qui illi parebant.
Numérotation du verset
Act. 10,8
Quibus cum narrasset omnia
misit illos in Ioppen.
Numérotation du verset
Act. 10,9
Postera autem die
iter illis facientibus et appropinquantibus civitati
ascendit Petrus in superiora
ut oraret circa horam sextam.
Numérotation du verset
Act. 10,10
Et cum esuriret
voluit gustare
parantibus
autem eis cecidit
super eum
mentis excessus.
Numérotation du verset
Act. 10,11
Et videt
celum apertum
et descendens vas quoddam
velut linteum magnum,
quatuor initiis
submitti
de celo in terram,
Numérotation du verset
Act. 10,12
in quo erant omnia quadrupedia
et serpentia terre
et volatilia celi.
Numérotation du verset
Act. 10,13
Et facta est vox ad eum : Surge, Petre.
occide6
6 occide] et
praem. Weber
et manduca.
Numérotation du verset
Act. 10,14
Ait autem Petrus : Absit, Domine
quia
numquam manducavi omne commune
et immundum.
Numérotation du verset
Act. 10,15
Et vox iterum
secundo ad eum :
que Deus purificavit
tu ne7 commune dixeris :
7 tu ne]
inv. Weber
Numérotation du verset
Act. 10,16
Hoc autem factum est per ter,
et statim receptum est vas in celum.
Numérotation du verset
Act. 10,17
Et dum intra se hesitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant
a Cornelio inquirentes domum Simonis
constiterunt8 ad ianuam.
8 constiterunt] adstiterunt
Weber
Numérotation du verset
Act. 10,18
Et cum
vocassent, interrogabant si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium.
Numérotation du verset
Act. 10,19
Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus
ei : Ecce viri tres
querunt te.
Numérotation du verset
Act. 10,20
Surge itaque
et descende
et vade cum eis nihil dubitans,
quia ego misi illos.
Numérotation du verset
Act. 10,21
Descendens autem Petrus ad viros
dixit : Ecce ego sum
quem queritis que causa est
propter quam venistis ?
Numérotation du verset
Act. 10,22
Qui dixerunt : Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudeorum
responsum
accepit ab angelo sancto
accersire te in domum suam
et audire
verba abs te.
Numérotation du verset
Act. 10,23
Introducens igitur eos recepit hospitio.
Sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt ut Petro testes sint9.
9 ut...sint] eum
Weber
Numérotation du verset
Act. 10,24
Altera autem die
introivit Cesaream Cornelius vero exspectabat illos.
Convocatis cognatis suis et necessariis amicis.
Et factum est cum introisset Petrus, obvius
ei Cornelius et procidens
ad pedes eius10
10 eius]
om. Weber
adoravit.
Numérotation du verset
Act. 10,26
Petrus vero elevavit11 eum dicens : Surge et ego
11 elevavit] levavit
Weber
ipse homo sum.
Numérotation du verset
Act. 10,27
Et loquens cum illo intravit
et invenit multos
qui convenerant.
Numérotation du verset
Act. 10,28
Dixitque ad illos : Vos scitis
quomodo abominatum sit viro iudeo coniungi aut accedere ad alienigenam. Sed12 mihi ostendit
12 Sed] et
Weber
Deus neminem
communem,
aut immundum dicere hominem,
Numérotation du verset
Act. 10,29
propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo
ergo quam ob causam accersistis me ?
Numérotation du verset
Act. 10,30
Et Cornelius ait : A nudius quarta13 die usque in hanc horam
13 quarta] quartana
Weber
orans eram hora nona in domo mea. Et ecce vir
stetit
ante me in veste candida.
et ait :
Numérotation du verset
Act. 10,31
Corneli exaudita est oratio tua
et eleemosyne tue commemorate sunt in conspectu Dei.
Numérotation du verset
Act. 10,32
Mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem
qui cognominatur Petrus. Hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare.
Numérotation du verset
Act. 10,33
Confestim igitur
misi ad te et tu benefecisti veniendo.
Nunc ergo
omnes nos
in conspectu tuo assumus audire
omnia
quecumque tibi precepta sunt a Domino.
Numérotation du verset
Act. 10,34
Aperiens
autem Petrus os
dixit : In veritate
comperi, quoniam non est personarum acceptor Deus,
Numérotation du verset
Act. 10,35
sed in omni gente
qui timet eum,
et operatur iustitiam
acceptus est illi.
Numérotation du verset
Act. 10,36
Verbum
misit Deus14
14 Deus]
om. Weber
filiis Israel, annuntians pacem
per Iesum Christum.
Hic
est omnium
Numérotation du verset
Act. 10,Deus Deus] Dominus Weber.37
Vos scitis quod
factum est per universam Iudeam
verbum15.
15 verbum]
post
factum est
Weber
Incipiens enim a Galilea
post baptismum
quod predicavit Ioannes.
Numérotation du verset
Act. 10,38
Iesum a Nazareth quomodo unxit eum
Deus Spiritu sancto et virtute qui
pertransiit
benefaciendo
et sanando
omnes oppressos a diabolo,
quoniam Deus
erat cum illo.
Numérotation du verset
Act. 10,39
Et nos testes omnium sumus16
16 omnium sumus]
inv. Weber
que fecit in regione Iudeorum et Hierusalem quem et occiderunt
suspendentes in ligno.
Numérotation du verset
Act. 10,40
Hunc Deus
suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri.
Numérotation du verset
Act. 10,41
Non omni populo sed testibus preordinatis a Deo17
17 Deo] + nobis
Weber
qui manducavimus
et bibimus cum illo,
postquam resurrexit a mortuis.
Numérotation du verset
Act. 10,42
Et precepit nobis predicare populo
et testificari,
quia ipse est qui est constitutus18 a Deo
18 est constitutus]
inv. Weber
iudex vivorum
et mortuorum.
Numérotation du verset
Act. 10,43
Huic omnes prophete testimonium
perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius
omnes
qui credunt in eum.
Numérotation du verset
Act. 10,44
Adhuc
loquente Petro verba hec cecidit
Spiritus sanctus
super omnes
qui audiebant verbum.
Numérotation du verset
Act. 10,45
Et obstipuerunt
ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro, quia et in nationes
gratia
Spiritus sancti effusa est.
Numérotation du verset
Act. 10,46
Audiebant enim illos loquentes linguis
et magnificantes Deum.
Numérotation du verset
Act. 10,47
Tunc respondit Petrus :
Numquid aquam quis prohibere
potest ut non baptizentur hii qui Spiritum sanctum acceperunt sicut et nos.
Numérotation du verset
Act. 10,48
Et iussit eos baptizari19 in nomine Iesu Christi.
19 baptizari]
post
Christi
Weber
Tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus.
Capitulum 10
Numérotation du verset
Act. 10,1
marg.|
Vir autem quidam]
etc. Hoc capitulum dividitur in quatuor partes. In prima dicitur quomodo Cornelius iussus ab Angelo misit ad Petrum. In secunda de adventu Petri ad Cornelium, ibi :
[Sequente autem]
In tertia de predicatione Petri, ibi
[Aperiens]
etc. In quarta de missione Spiritus sancti in Cornelium, et suos, ibi
[Adhuc loquente]
Item prima pars habet quinque particulas. In prima Commendatur Cornelius, et iubetur ab Angelo accersiri Petrum In secunda mittit nuntios, ibi
[Et cum discessisset]
In tertia videt Petrus visionem orans in cenaculo, ibi
[Postera autem die]
In quarta veniunt nuntii ad Petrum, et iubetur a spiritu venire cum eis, ibi
[Ecce viri]
In quinta descendit Petrus, et loquitur nuntiis, ibi
[Descendens autem]
etc. Dicit ergo :
marg.|
{h}
Vir]
perfectione, et virili opere : Sicut Iob. 1.a. Vir erat in terra Hus.
[In Cesarea]
a Cesare dicta in cuius honorem fuit edificata a Philippo tetrarcha.
marg.|
{i}
Centurio]
princeps perfecti numeri habens sub se centum.
marg.|
{k}
Cohortis]
militum Romanorum.
marg.|
{l}
Italica]
missa a Roma que est in Italia.
marg.|
{m}
Religiosus]
supra gradum timoris.
marg.|
{n}
Et timens Deum]
infra gradum Religionis.
marg.|
{o}
Cum omni familia domus sue]
que erat Religiosa, et timorata : Eccl. 10.a. Qualis rector civitatis, etc.
marg.|
{p}
Plebi]
sine acceptione personarum.
marg.|
{q}
Semper]
sine intermissione orate, 1Th. ult. d. Rab. Hec omnia bona nature, ex familiaritate Iudeorum ac spirituali inspiratione ei collata creduntur, plus tamen inspirationi divine imputatur quam bono naturali, ut Ecclesia primitiva in similitudinem Marie Virginis sine viri semine, id est doctrina magistri concepisse de spiritu credatur.
marg.|
{r}
Manifeste]
non nocte nec in somno, quia gentiles spirituales, et mysticas visiones videre non consueverant, in quo significatur mysterium Dei sine figura gentibus manifestandum.
marg.|
{s}
Nona hora]
Bed. Oraculum baptismi competenter accepit nona hora, quia in monte illis baptizandus erat : Rm. 6.a. Qui hora nona tradidit spiritum : Mt. 27.f. Hec etiam hora dedicatur orationi sicut in Petri, et Ioannis exemplo sup. 4.a. Hac hora veniunt gentes operari in vinea Domini : Mt. 29.a.
marg.|
{t}
Angelum Dei]
etc. non Sathane, in quo excusantur Apostoli gentibus predicantes contra voluntatem Iudeorum. Quomodo enim celaretur ab homine, quod manifestatur ab Angelo ? Sed queritur quomodo potuit videre manifeste, non in figura hominis ut antiqui patres, quod est contra naturam hominis mortalis. Respondeo. Potuit fulgor ille Angelicus mitigari, et natura humana potuit a Domino confortari : Glossa etiam dicit quod bona opera, et eleemosyne fulgorem Angelicum temperaverunt.
marg.|
{u}
Corneli]
Familiaritas ostenditur, cum gentilis {7.
292ra} nomen notitie Angelorum inseritur.
marg.|
{a}
Timore]
quia homo inferior Angelo dicit. Glossa
marg.|
{b}
Correptus]
non tamen in faciem cecidit.
marg.|
{c}
Quis es]
ad quid venisti.
marg.|
{d}
Ascenderunt]
de valle gentilitatis, cuius obliviscitur Deus.
marg.|
{e}
In memoriam]
ut retribuat tibi in celo.
marg.|
{f}
Et nunc]
ne differat.
marg.|
{g}
Mitte]
ipse non mittitur, quia tota eius familia baptizanda erat.
marg.|
{h}
Viros]
sexum precipuum.
marg.|
{i}
In Ioppen]
civitas est terre promissionis, mari Tyrrheno proxima, in ipso orientali littore sita, ubi Ionas primo navem intravit ut fugeret.
marg.|
{k}
Et accersi]
Ex hoc patet quod eleemosynis et orationibus que dicuntur exaudite plenam salutis sue notitiam querebat, quod doctor salutis vocari iubetur. Innuitur quoque ut dicit Glossa quia non operibus ad fidem, sed fide venit ad opera. Si enim non crederet, quem oraret, vel quomodo audiret Deus si profectum boni ab ipso non peteret ? Sciebat quidem Deum creatorem omnium, sed ignorabat filium incarnatum, quem bonis operibus cognoscere meruit. Fide ergo venit ad opera in qua solidatur per opera.
marg.|
{l}
Quemdam]
hactenus tibi ignotum.
marg.|
{m}
Petrus]
ad differentiam coriarii eius hospitis.
marg.|
{n}
Coriarium]
ad differentiam Petri.
marg.|
{o}
Mare]
Tyrrhenum. Moraliter, doctor Ecclesie libenter habitat cum obediente, qui castigat corpus suum et in servitutem redigit 1Cor. 9.d. Et fluxam mundi gloriam terroresque contemnit.
marg.|
{p}
Et cum discessisset]
Secunda particula. Non dicit cum evigilasset, quia non in ecstasi, sed manifeste vidit, ut dictum est.
marg.|
{q}
Vocavit]
non distulit obedire.
marg.|
{r}
Duos]
ampliorem mittit numerum, et testes idoneos.
marg.|
{s}
Et militem metuentem]
Non dicit domesticos metuentes, quia iam dixit eum Religiosum et timentem Deum cum omni domo sua.
marg.|
{t}
Ex his]
centum sibi subditis.
marg.|
{u}
Narrasset omnia]
que sibi Angelus dixerat. Mystice, tres mittit, quia credens gentilitas Apostolice fidei tres mundi patres subegit. Partim militie predicationis, de qua nemo militans Deo 2Tim. 2.a. Partim domesticis negotiis occupanda. Primus est miles, secundus domestici, quia plures sunt auditores quam predicatores, qui quanto fortiores, tanto sunt in membris Ecclesie pauciores : Is. 33.c. Ubi est litteratus, ubi legis verba ponderans ?
marg.|
{x}
Postera autem die]
Post visionem Cornelii. Tertia particula de visione Petri.
marg.|
{y}
Et appropinquantibus]
Quidam libri habent, apparentibus quasi tam prope existentibus ut videri possent de domo Simonis.
marg.|
{z}
Civitati]
Ioppe.
marg.|
{a}
Ascendit]
superna visurus mysteria quasi obviam pergit visioni.
marg.|
{c}
Horam sextam]
exemplum datur orandi hora illa.
marg.|
{d}
Esuriret]
ieiunii simul et orationis exemplum.
marg.|
{e}
Parantibus]
prandium.
marg.|
{f}
Illis]
ministris.
marg.|
{g}
Cecidit]
de sursum a Deo, vel a celo.
marg.|
{i}
Apertum]
non reseratione elementi, sed revelatione spirituali.
marg.|
{n}
Initiis]
Angulis.
marg.|
{q}
Quadrupedia]
animalium genera commune apud gentes.
marg.|
{7.
292rb}
marg.|
{z}
Et immundum]
apud Iudeos quod non findit ungulam nec ruminat : Lv. 11.a.
marg.|
{b}
Purificavit]
dicens occide et manduca.
marg.|
{c}
Per ter]
pro commendanda veritate visionis. Mystice.
marg.|
{b}
In superiora]
significatur Ecclesia relicta terrena cupiditate, conversationem in celis habitura : Phil. 3.d. Gentilis enim populus superior, domus, synagoga inferior, quia terre immersa.
marg.|
{d}
Esuriret]
salutem gentium, que sexta etate facta est, esuriens corpore reficitur mente, et salute gentium pascitur quas convertere iubetur.
marg.|
{h}
Excessus]
elevatio a terrenis, apertio celi, revelatio sacramentorum cito futura gentibus.
marg.|
{k}
Vas]
corpus Christi.
marg.|
{l}
Velut linteam]
quia sine semine conceptum candorem castitatis custodivit.
marg.|
{m}
Magnum]
propter Deitatis consortium. Vel.
marg.|
{l}
Linteum]
quia mortuum.
marg.|
{m}
Magnum]
quia surrexit.
marg.|
{n}
Quatuor initiis]
Evangelia de ipso scripta. Vel.
marg.|
{k}
Vas et linteum]
Ecclesia incorruptibili veritate predita, quam tinea heresis vel vitiorum pestis non consumit, sicut alias vestes, habens candorem sanctitatis et mortificationem carnis, cuius corruptibilis subtilitas significatur in tunica inconsutili que non est divisa : Io. cap. 19.e. Quatuor initia, quatuor partes orbis in quibus quatuor Evangelia predicantur.
marg.|
{o}
De celo]
Inde monemur ut ubi caput nostrum est, et radix cuius rami sumus, vel quia gratia subvenientis spiritus conservatur Ecclesia et augetur.
marg.|
{p}
Omnia quadrupedia]
omnes gentes crediture et in unitate corporis Ecclesie assumende, cuius Petrus princeps.
marg.|
{q}
Quadrupedia]
herentes terrenis.
marg.|
{r}
Et serpentia]
virulenti et dolosi.
marg.|
{s}
Et volatilia]
superbi, de quibus. Homo cum in honore esset non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus, etc.
marg.|
Unum autem incorruptum ostendit : Eccl. ult. d. Deum time, hoc est, omnis, id est verus homo.
marg.|
{t}
Surge]
ad Evangelizandum : Mt. ult. d. Ite, docete omnes gentes.
marg.|
{u}
Occide]
in gentibus quod sunt, et fac quod es.
marg.|
{z}
Et manduca]
Ecclesie incorpora, quasi mortifica ut hostiam Deo facias, ut de vetustate in novitatem transeant.
marg.|
{y}
Absit]
significat fastidium Iudeorum contra gentes futuram et metum predicandi gentibus propter scandalum Iudeorum, et immunditiam incredulitatis gentium.
marg.|
{a}
Secundo]
Prius in veteri, post in novo Testamento precipitur salus predicandi gentibus.
marg.|
{b}
Purificavit]
Per crucem Christi purificantur salvandi de gentibus.
marg.|
{c}
Per ter]
pro fide Trinitatis in qua baptizande sunt gentes, quam et baptizandi confitentur interrogati. Credis in Deum, etc. Petrus quoque quod tertio negavit : Mt. 26.g. Trina confessione correxit. Io. ult. e.
marg.|
{d}
Et statim receptum est]
etc. corpus Christi in Ascensione, rediens ut descendit, et Ecclesia in fine ascendet quando congregabuntur electi a quatuor plagis : Mt. 13.c. Hec Petro congrue ostenduntur, dum Cornelius ad eum mittit ne dubitaret incircumciso tradere fidem, erat enim ipse de animalibus in vase ei ostensis. Ideo ne {7.
292va}
trepidet ad faciendum, spiritu roboratur.
marg.|
{a}
Ecce viri]
quasi ad reserationem occulti mysterii. Quarta particula.
marg.|
{b}
Dixit]
in mente, non in aure carnis, vel Angelus quem viderat Cornelius.
marg.|
{c}
Viri tres]
Numerus testium, et principalis sexus. In figura horum trium tertio ostensa est visio.
marg.|
{d}
Et descende]
Explanat quod dictum erat, surge, occide et manduca.
marg.|
{e}
Nihil dubitans]
Ad hoc respondet quod dixerat Adsit Domine.
marg.|
{f}
Misi]
propter hoc dictum est, quod Deus purificavit.
marg.|
{g}
Descendens]
Quinta pars, quia spiritus dixerat descende, non expectat nuntium ab eis mittendum.
marg.|
{h}
Quem queritis]
Ostendit se scire adventum eorum, humilitatis etiam dat exemplum, dimittens circuitum verborum.
marg.|
{i}
Que causa est]
Bed. Spiritus adesse milites dixit et qua causa venerant tacuit, quia ad conservandam humilitatem aliquando Prophetie spiritus ex parte animum tangit, et ex parte non Huic videtur obviare. Int. Que dicit, non quod ignoret interrogat, sed ut confiteatur, et iactantie vitande relinquat exemplum.
marg.|
Solutio Nec omnino ignorabat, nec pro certo sciebat nisi per quasdam coniecturas.
marg.|
{k}
Iudeorum]
scilicet vestra, quia et tu Iudeus es, quod dicit ad persuadendum.
marg.|
{l}
Responsum]
eleemosynis et orationibus.
marg.|
{m}
Ab Angelo]
per quem respondit Dominus.
marg.|
{n}
Sancto]
non spiritu immundo.
marg.|
{o}
Audire]
obedire iubenti.
marg.|
{p}
Introducens]
Hic incipit communio Apostolorum cum gentibus, quia descenderat ad eos, audiens preceptum ab Angelo ut intraret domum gentilis, ideo gentiles hospitio recepit.
marg.|
{q}
Sequenti autem die]
Secunda pars principalis que habet quatuor partes. In prima venit Petrus cum nuntiis. In secunda occurrit ei Cornelius, ibi
[Et factum est]
In tertia adorat Petrum, et levatur ab eo, ibi
[Et procidens]
In quarta querit Petrus ad quid vocatus sit, et respondit Cornelius, ibi
[Interrogo ergo
etc.
Sequenti]
quia nocte illa manserunt, ibi :
marg.|
{r}
Altera]
quia nocte una fuerunt in via.
marg.|
{s}
Expectabat]
Desiderium et diligentiam eius notat.
marg.|
{t}
Cognatis]
Duplex causa vocationis, cognitio et amicitia.
marg.|
{u}
Necessariis]
Necessarii amici inseparabiles, qui nec in necessitate succedunt.
marg.|
{x}
Introisset]
Cesaream.
marg.|
{y}
Obvius]
obedire paratus. Tertia pars.
marg.|
{z}
Et procidens]
Gestu corporis ostendit devotionem mentis.
marg.|
{a}
Ad pedes]
secundum morem orandi.
marg.|
{b}
Adoravit]
ut Deum, quod fuit imperitia non nequitia.
marg.|
{7.
292vb}
marg.|
{c}
Elevavit]
non enim Angelus eum Deum docuit, sed doctorem demonstravit. Sicut de Saulo dictum est. Sup. 9.c.
marg.|
{d}
Et ego]
ut tu.
marg.|
{e}
Homo]
verus, non Deus.
marg.|
{f}
Et loquens]
Sup. dictum sermonem, id est Surge, etc. Vel si aliud locutus est, brevitatis causa tacetur.
marg.|
{g}
Multos]
quos vocaverat.
marg.|
Mystice devotus auditor occurrit doctori, qui autem tarde credit quasi a doctore iacens invenitur, sed a preceptore erigitur, si humilitatis et pudoris profert iudicia.
marg.|
{h}
Vos scitis]
interrogatio est vel affirmatio.
marg.|
{i}
Ostendit]
in vase.
marg.|
{k}
Deus]
ut non dubitem.
marg.|
{l}
Neminem]
intellexit Petrus hoc de omnibus gentibus dictum esse.
marg.|
{m}
Communem]
quia nullus homo discernendus est, dicit. Glossa
marg.|
{n}
Veni accersitus]
Glossa communionem equalitatis meruit sanctitas actionis sicut in Ananie et Saphire culpa zelus ultionis vim aperuit potestatis sup. 5.a.
marg.|
{o}
Interrogo]
etc. Quarta pars, non propter ignorantiam, sed propter eorum confessionem.
marg.|
{p}
Quarta die]
Prima die vidit Angelum, et misit nuntios, secunda nuntii pervenerunt Ioppen, tertia profectus est cum eis, quarta venerunt Cesaream. Bed. dicit quod in quibusdam libris in Greco dicitur. Eram ieiunans et orans a sexta usque ad nonam. Glossa Instantia ieiunii et orationis meruit exaudiri, illa precipue hora qua Christus oravit expansis in cruce manibus. Lc. 23.e.
marg.|
{
q
}
Ecce vir]
Semper in forma viri apparent Angeli propter excellentiam eius. Et dicitur vir quia aliqua lineamenta corporis habuit, licet sup. dicatur quod vidit manifeste.
marg.|
{r}
Stetit]
Stare Angeli est non cadere.
marg.|
{s}
Candida]
quia nuntiabat prospera.
marg.|
{t}
Bene fecisti]
sicut et ego ad te mittendo.
marg.|
{u}
Nunc ergo]
quia bene fecisti veniendo, non male ut Iudei putabant.
marg.|
{x}
Adsumus]
ego et amici mei. Rab. In Greco dicitur. In conspectu Dei adsumus, quod dicit recte, qui Deo paratus est obedire credens eum ubique presentem esse.
marg.|
{y}
Audire]
obedire.
marg.|
{z}
Omnia]
nihil addemus.
marg.|
{a}
Quecumque]
nihil dimittemus.
marg.|
{b}
A Domino]
Doctus a Petro, iam non putat eum Deum, sed Dei Apostolum.
marg.|
{c}
Aperiens]
Tertia pars principalis habet duas partes. In prima dicitur Deus non acceptor personarum, ratione recreationis et creationis hominis. In secunda percurrit articulos fidei, ibi
[Vos scitis]
Dicit ergo :
[Aperiens]
qui quasi clauso ore patienter audierat.
marg.|
{d}
In veritate]
non tantum in visione, sed manifestis signis narrante Cornelio quod sibi acciderat.
marg.|
{e}
Non est personarum]
non discernit inter gentiles et Iudeos.
marg.|
{f}
Sed in omni]
tam gentili quam Iudeo.
marg.|
{g}
Qui timet]
ut tu.
marg.|
{h}
Et operatur]
eleemosynas, orationes, ieiunia.
marg.|
{7.
293ra}
marg.|
{a}
Acceptus est]
sicut et te acceptavit.
marg.|
{b}
Verbum misit]
id est filium incarnari fecit, vel verbum Evangelii.
marg.|
{c}
Filiis Israel]
Mt. 15.c. Non sum missus nisi ad oves. Is. 9.b. Verbum misit Dominus in Iacob, et cecidit in Israel.
marg.|
{d}
Annuntians]
per Verbum suum.
marg.|
{f}
Per Iesum Christum]
non per alium, qui est Verbum caro factum. Io. 1.b.
marg.|
{e}
Pacem]
reconciliationis, et hoc non solum Iudeis, sed et gentibus spiritualibus filiis Israel.
marg.|
{g}
Hic est]
Iesus.
marg.|
{h}
Omnium]
non unius gentis tantum.
marg.|
{i}
Deus]
creator scilicet.
marg.|
{k}
Vos scitis]
Secunda pars, in qua breviter percurrit omnes articulos, qui in symbolo continentur.
marg.|
{l}
Verbum]
predicationem Evangelii. Bene enim audierant de hoc loqui.
marg.|
{m}
Iudeam]
quia alibi non predicaverat Iesus.
marg.|
{n}
Incipiens]
supple fuit.
marg.|
{p}
Post baptismum]
Mt. 4.c. Exinde cepit Iesus predicare.
marg.|
{o}
A Galilea]
Hoc est, quod dicitur paulo post. Circuibat Iesus totam Galileam.
marg.|
{q}
Ioannes]
Baptista
[Iesum]
etc. Sic construe. Scitis Iesum, ut predicavit Ioannes, Iesum a Nazareth. Quomodo unxit eum, etc. Ut ly quomodo determinetur scitis. Vel hoc predicavit Ioannes quomodo unxit eum. Io. 1.e. Vidi spiritum descendentem super eum.
marg.|
Et Mc. 1.b. Ipse vos baptizabit Spiritu sancto, et igni. Et sic ly quomodo determinat ly predicavit. Alia littera. Sicut unxit eum Deus. Et planior est, non oleo visibili, sed dono gratie significato per oleum quo unguntur baptizati.
marg.|
{r}
Et virtute]
signorum. Is. 61.a. Spiritus Domini super me, eo quod unxit me. Et statim sequitur de virtute Evangelii. Pauperibus misit me, ut mederer, etc.
marg.|
Et nota, secundum Bed. non debet intelligi unctus spiritus tunc quando descendit super eum in baptismo : Mt. 3.d. Hec enim fuit figura quod Spiritus datur in baptismo, sed unctione invisibili unctus est, quando Verbum caro factum est, id est humana natura verbo Dei in utero virginis copulata, facta est cum eo una persona, et ideo confitemur eum natum de Spiritu sancto, et Virgine Maria. Melius est enim sic intelligere quam divinitatem filii cum homine quem assumpsit cohabitante significare, ne Christi personam geminemus, sicut Nestorius.
marg.|
{s}
Qui pertransiit]
non habens ubi caput reclinet : Mt. 8.c. Impiger et humilis.
marg.|
{t}
Benefaciendo]
mores instruendo verbo, et exemplo, quia cepit facere, et docere sup. 1.a.
marg.|
{u}
Et sanando]
per signa.
marg.|
{x}
Omnes]
Non paucos, vel plures.
marg.|
{y}
Oppressos]
corporali vexatione quam sepe permittitur diabolus inferre, vel qui maligno spiritu vexabantur : Mt. 11.d. Venite ad me omnes qui laboratis, etc.
marg.|
{z}
Cum illo]
pater cum filio, vel deitas cum homine vero 2Cor. 5.d. Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi.
marg.|
{a}
Testes]
sicut dicit. Supr. 1.a. Eritis, etc.
[Testes sumus]
in regione, vel omnium, que fecit in regione.
marg.|
{b}
Quem occiderunt]
Hic patet quod merito reprobantur Iudei gentibus electis.
marg.|
{c}
Suspendentes]
ut reum et maledictum. Deuteron. 21.d.
marg.|
{7.
293rb}
marg.|
{d}
Hunc Deus]
Pater, vel deitas hominem.
marg.|
{e}
Tertia die]
Os. 6. a Die tertia suscitabit nos.
marg.|
{f}
Manifestum fieri]
post resurrectionem.
marg.|
{g}
Preordinatis]
quos legerat Deus, et prefiguraverat in multis.
marg.|
{h}
Manducavimus]
piscem assum, et favum mellis : Lc. ult. Que sunt signa vere resurrectionis. In Glossa additur, per quadraginta dies non assidue, sed aliquoties, in tanto spatio tot diebus ieiunavit cibo indigens ante mortem : Mt. 4.a. Comedit post resurrectionem non indigens. Per primum docet abstinere a carnalibus desideriis, per secundum quod nobiscum est usque ad consummationem seculi : Mt. ult. d.
marg.|
{i}
Et bibimus]
Hic exponit Petrus, quod in Evangelio non habetur, nisi ibi credamus indicatum, ubi ait : Donec illud bibam vobiscum in regno : Mt. 26.c.
marg.|
{l}
Nobis]
figuratis per ciborum reliquias.
marg.|
{k}
Et precepit]
Mc. ult. d. Ite docete omnes gentes.
marg.|
{m}
Populo]
non Iudeis tantum.
marg.|
{n}
A Deo]
Patre, qui omne iudicium dedit filio : Io. 5.d.
marg.|
{o}
Vivorum]
iustorum, vel qui vivi erunt in adventu Christi.
marg.|
{p}
Et mortuorum]
peccatorum vel qui ante mortui dormierunt.
marg.|
{q}
Omnes Prophete]
non nos soli.
marg.|
{r}
Per nomen]
Ioel. 2.g. Quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
marg.|
{s}
Qui credunt]
fide et operibus.
marg.|
{t}
Adhuc loquente]
nondum finitis verbis. Quarta pars principalis.
marg.|
{u}
Cecidit]
repente descendit, vel de monte Iudeorum cecidit in vallem gentium. Ps. 64. Valles abundabant frumento. Quia super humilem requiescit. Is. ult. a.
marg.|
{x}
Et obstupuerunt]
nescientes gratiam pertinere ad gentes. Ne dubitet Petrus baptizare gentes, vel a sociis arguatur, ante baptismum etiam sine invocatione Petri datur novo ordine Spiritus sanctus, in testimonium fidei gentium quod nusquam Iudeis legitur evenisse.
marg.|
{y}
Gratia Spiritus sancti]
Glossa dona. Spiritus donum Dei est in quantum eis datur qui per ipsum amant Deum, apud se autem Deus est, et si nulli detur, patri, et filio coeternus, nec quia illi dant, et ipse datur, ideo minor est illis. Ita enim datur ut donum Dei, et seipsum dat sicut Deus. Spiritus enim ubi vult spirat : Io. 3.a.
marg.|
{z}
Effusa est]
Ioel. 2.g. Effundam, etc.
marg.|
{a}
Loquentes]
Signum est quod Spiritus descendit.
marg.|
{b}
Magnificantes]
quasi non inania loquebantur, sed magnalia Dei.
marg.|
{c}
Respondit]
stupori sociorum.
marg.|
{d}
Numquid]
quasi Deus quod maior est prius dedit, et ordinem preposteravit, numquid potest prohiberi quod minus est.
marg.|
{e}
Baptizari]
a sociis suis, vel a seipso.
marg.|
{f}
In nomine Iesu Christi]
Quare non in nomine Trinitatis : Respondet Ambrosius. Per unitatem nominis plenum mysterium fieri, quia qui Christum nominat, et Patrem a quo Filius, et Spiritum sanctum designat, et e converso quia qui dicit unctum, et ungentem, et unguentum non tacet. Nomen autem Iesu potius nominatur, ut veniat in notitiam, et quia : Rm. 6.a. In morte eius baptizati sumus et ut rationi iungatur auctoritas, ecce hic in spiritu baptizantur. Sup. 1.a. Baptizabimini Spiritu sancto : Et in uno spiritu baptizati sumus, 1Cor. 12.b.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Act. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=74&chapitre=74_10)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Act. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=74&chapitre=74_10)
Notes :