Hugo de Sancto Caro

Capitulum 18

Numérotation du verset Act. 18,1 

Post hec egressus
ab Athenis venit Corinthum
Numérotation du verset Act. 18,2 

et inveniens quemdam Iudeum nomine Aquilam Ponticum genere qui nuper venerat ab Italia et Priscillam uxorem eius, eo quod precepisset Claudius discedere
omnes Iudeos a Roma accessit ad eos,
Numérotation du verset Act. 18,3 

et quia eiusdem erat artis manebat apud eos et operabatur. Erat autem scenofactorie artis.
Numérotation du verset Act. 18,4 

a
0 Act. 18, 4 = Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Iesu suadebatque Iudeis et Grecis Amiatinus Clementina etc.] om. Rusch Weber. Cf. Wordsworth p. 331.
Numérotation du verset Act. 18,5 

Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo
Paulus testificans Iudeis esse Christum Iesum.
Numérotation du verset Act. 18,6 

Contradicentibus autem eis et blasphemantibus
excutiens vestimenta sua1
1 sua] om. Weber
dixit ad eos : Sanguis vester
super caput vestrum.
Mundus ego ex hoc.
Ad gentes vadam.
Numérotation du verset Act. 18,7 

Et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi Iusti
colentis Deum,
cuius domus erat coniuncta synagoge.
Numérotation du verset Act. 18,8 

Crispus
autem archisynagogus
credidit Domino cum omni domo sua. Et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur.
Numérotation du verset Act. 18,9 

Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo : Noli timere,
sed loquere
et ne taceas.
Numérotation du verset Act. 18,10 

Propter quod ego sum tecum
et nemo apponetur tibi, ut noceat te quoniam populus est mihi multus in hac civitate.
Numérotation du verset Act. 18,11 

Sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei.
Numérotation du verset Act. 18,12 

Gallione autem proconsule Achaie
insurrexerunt uno animo Iudei in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal
Numérotation du verset Act. 18,13 

dicentes quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum.
Numérotation du verset Act. 18,14 

Incipiente autem Paulo aperire os
dixit Gallio ad Iudeos : Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum
o viri iudei
recte vos sustinerem.
Numérotation du verset Act. 18,15 

Si vero questiones sunt de verbo et nominibus
et legis vestre
vos ipsi videritis.
Iudex ego horum nolo esse
Numérotation du verset Act. 18,16 

et minavit eos a tribunali.
Numérotation du verset Act. 18,17 

Apprehendentes autem omnes
Soschenem
principem synagoge
percutiebant ante tribunal et nihil eorum Gallioni cure erat.
Numérotation du verset Act. 18,18 

Paulus vero cum adhuc sustinuisset
dies multos
fratribus
valefaciens
navigavit Syriam
et cum eo Priscilla et Aquila
qui sibi totonderat
in Cencris
caput habebat enim votum.
Numérotation du verset Act. 18,19 

Devenitque Ephesum
et illos
ibi
reliquit. Ipse vero ingressus synagogam disputabat2 cum Iudeis.
2 disputabat] disputavit Weber
Numérotation du verset Act. 18,20 

Rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret non consensit,
Numérotation du verset Act. 18,21 

sed valefaciens et dicens iterum revertar ad vos Deo volente
profectus est ab Epheso.
Numérotation du verset Act. 18,22 

Et descendens Cesaream
ascendit,
et salutavit Ecclesiam
et descendit Antiochiam.
Numérotation du verset Act. 18,23 

Et facto ibi aliquanto tempore
profectus est perambulans ex ordine Galatiam3 regionem et Phrigiam confirmans
3 Galatiam] galaticam Weber
omnes discipulos.
Numérotation du verset Act. 18,24 

Iudeus autem quidam
Apollo nomine Alexandrinus
natione vir eloquens devenit Ephesum potens in Scripturis.
Numérotation du verset Act. 18,25 

Hic erat edoctus viam Domini
et fervens spiritu
loquebatur.
Et docebat diligenter ea que sunt Iesu, sciens tantum baptisma Ioannis.
Numérotation du verset Act. 18,26 

Hic ergo cepit fiducialiter
agere in synagoga, quem cum audissent
Priscilla et Aquila assumpserunt eum.
Et diligentius exposuerunt
ei viam Domini4.
4 Domini] Dei Weber
Numérotation du verset Act. 18,27 

Cum autem vellet ire Achaiam
exhortati fratres
scripserunt discipulis
ut susciperent eum.
Qui cum venisset contulit multum
his qui crediderunt5.
5 crediderunt] crediderant Weber
Numérotation du verset Act. 18,28 

Vehementer enim Iudeos revincebat
publice ostendens per Scripturas esse Christum Iesum.

Capitulum 18

Numérotation du verset Act. 18,1 
marg.| Post hec] Hoc capitulum dividitur in tres partes. In 1. agitur de adventu Pauli Corinthum, et quid ibi ei acciderit. In 2. de transitu eius in Syriam cum Priscilla et Aquila, et disputatione cum Iudeis in Epheso, et transitu in Galatiam et Phrygiam, ibi   [Paulus vero] In 3. de adventu Apollinis in Ephesum et predicatione eius, quem Priscilla et Aquila plenius docuerunt, qui post in Acaia predicavit, ibi   [Iudeus autem] Dicit ergo :
marg.| {q} Post hec egressus] Paulus.
marg.| {r} Precepisset Claudius] quia uxorem eius sibi familiarem converterant ad Iudaismum, quod Iosephus nono anno Claudii factum dicit.
marg.| {s} Scenofactorie] Bed. quasi exules et peregrini tentoria sibi quibus in via uterentur faciebant. Scene enim dicuntur tabernacula que obumbrant, et fiebant de sagis vel arborum frondibus vel virgultis. Vel scenos Grece Latine funis dicitur, et sic erant funicularii. Mystice. Sicut Petrus per retia fidei pisces de mari extrahit, sic Paulus umbracula erigendo ab ardore tentationum et ventorum iniuriis verbo et opere defendit.
marg.| {t} Verbo] Evangelii.
marg.| {u} Esse Iesum] Deum. Vel   [Iesum] hominem illum esse.
marg.| {x} Christum] id est Deum.
marg.| {y} Contradicentibus] Christum non esse prius auctorem quam illi venirent. Corinthiis non legitur predicasse, sed expectabat eos forte ut firma esset predicatio duorum vel trium testimonio. Vel quia nihil accipiebat ab illis, sicut dicitur inf. 20.g. necesse habebat operari ut quereret sibi cibum, sed illi venientes intenderunt operi, Paulus vero predicationi.
marg.| {z} Excutiens vestimenta] Glossa Evangelii complet preceptum. Mt. 10.b. Sed ibi dicitur de pedibus, hic de vestibus. Solutio : Non est contrarium, quia excussio pulveris undecumque signum est ingratitudinis auditorum quod precepit {7. 301ra} Dominus fieri, forte non habebat pulverem in pedibus quia non veniebat de longe, sed ibi diu moram fecerat, ideo excussit de vestibus.
marg.| {a} Sanguis] reatus vestre mortis sit vel cadat.
marg.| {b} Super caput] animam.
marg.| {c} Mundus] in cuius signum excussit vestimenta. Ez. 3.e. Tu animam tuam liberasti.
marg.| {d} Ex hoc] sanguine ne requiratur de manu mea. Vel   [Ex hoc] tempore vel loco.
marg.| {e} Titi] Gentilis.
marg.| {f} Iusti] aut proprium nomen eius fuit, aut pro iustitie merito sic cognominatur.
marg.| {g} Colentis Deum] quia de proximo legem audiebat. Non est ille Titus cum quo et Barnaba Ierusalem ascendit conferre Evangelium cum Apostolis. Gal. 2.a. cui Epistolam scribit Episcopo Cretensium.
marg.| {h} Crispus] Hic est quem se baptizasse dicit, 1Cor. 1.b. Crispum et Caium, etc.
marg.| {i} Archisynagogus] princeps synagoge, cui iuncta erat domus Titi.
marg.| {k} Noli timere] proximam ostendit tentationem.
marg.| {l} Loquere] Evangelium.
marg.| {m} Et ne taceas] veritatem propter timorem.
marg.| {n} Sum tecum] Mt. ult. d.
marg.| {o} Achaie] regionis in qua est Corinthus.
marg.| {p} Ad tribunal] ubi consul sedebat.
marg.| {q} Deum] alterum, scilicet Iesum. Vel Deum Iudeorum, sed aliter coli precipit, id est quasi patrem.
marg.| {r} Aperire] secundum quod erat ei dictum ne taceas. Et ex hoc patet Deum cum eo fuisse.
marg.| {s} Facinus] manifestum scelus, etiam gentibus magnum.
marg.| {t} Sustinerem] Iudex essem inter vos.
marg.| {u} De verbo] declarato et nunc narrato.
marg.| {x} Et nominibus] Iesu et Dei, vel Dei patris.
marg.| {y} Vestre] non nostre et nobis note.
marg.| {z} Ipsi videritis] quasi vosipsi iudicetis.
marg.| {a} Horum] verborum. Argumentum quod Iudex secularis non debet se intromittere de negotiis Ecclesiasticis. Et e converso a sensu contrario, nisi sint annexa iuri Ecclesiastico. Ideo Ozias lepra percussus 2. Par. 26.d.
marg.| {b} Apprehendentes autem omnes] fideles. In Greco additur, Greci.
marg.| {c} Percutiebant] et Paulus hoc permittebat. Argumentum quod percuti possunt qui predicationem vel divinum officium vel negotium fidei impediunt. Greci enim fideles vindicabant in principem infidelem, iniuriam quam fecerat Paulo impediendo predicationem.
marg.| {d} Cure] dativi casus, vel ponitur genitivus pro ablativo.
marg.| {e} Paulus vero] etc. Secunda pars.
marg.| {f} Sustinuisse] persecutionem vel moram.
marg.| {g} Dies multos] annum et sex menses.
marg.| {h} Fratribus] et Christianis.
marg.| {i} Valefaciens] benedicens.
marg.| { k } Navigavit] rediit de Europa in Asiam. Sed breviter anticipat, quia prius venit Ephesum, que vicinior erat loco {7. 301rb} in quo erat.
marg.| {n} Priscilla et Aquila] ordine prepostero. Glossa Fides mutavit ordinem, quia illa prior conversa est. Gal. 3.d. Non est masculus neque femina. Et non est personarum acceptor Deus. Sup. 10.e.
marg.| {m} Cum eo] Contra Inf. dicitur quod reliquit eos in Epheso, Expone   [Navigavit] id est enim navigare cepit, ut iret.
marg.| {l} In Syriam] et isti cum eo usque Ephesum non usque in Syriam, vel quando recessit a Corintho isti per Ephesum venerunt cum eo in Syriam, rediens autem de Syria secunda vice reliquit eos in Epheso, vel forte antequam perveniret in Syriam misit pro eis ut venirent ad se de Epheso, et simul iverunt in Syriam.
marg.| {p} Cenchris] portus est Corinthi.
marg.| {o} Totonderat] Quidam legunt pluraliter de Priscilla, et Aquila, quidam singulariter de Aquila. Augustinus et Hier. de Paulo. Unde Hier. sic ponit. Navigavit Syriam et cum eo Priscilla et Aquila et totondit caput in Cenchris secum legem Nazareorum. Nm. 6.a. Fecerat votum ad tempus quo expleto totonderat, nec fecit contra decretum Apostolorum. Sup. 15.e. Quia Epistola illa missa fuit Gentibus non Iudeis, et nondum erant ad plenum abolita legalia secundum visum, licet secundum fructum, sed erant indifferentia, Paulum autem Iudeis factus est Iudeus ut, etc. 1Cor. 9.d. Potius in isto quam in alio quia hoc partim erat Evangelicum et morale, scilicet quantum ad ieiunium et macerationem carnis, sed quantum ad tonsionem ceremoniale.
marg.| {q} Devenit] eundo.
marg.| {r} Rogantibus] Iudeis.
marg.| {s} Deo volente] Simile. Iac. 3.d. Si Deus voluerit.
marg.| {t} Cesaream] a Cesare Augusto sic vocatam. Metropolim Cappadocie vel Palestine nondum in Syriam Phenicis venerat.
marg.| {u} Ascendit] loco vel merito.
marg.| {x} Antiochiam] Syrie.
marg.| {y} Et facto] ut ante solitus erat.
marg.| {z} Profectus] quia prius crediderant.
marg.| {a} Discipulos] suos vel Christianos.
marg.| {b} Iudeus] Tertia pars.
marg.| {c} Ephesum] ubi remanserant Priscilla et Aquila.
marg.| {d} In scripturis] Veteribus.
marg.| {e} Viam] fidem Christi.
marg.| {f} Spiritu] sancto vel suo.
marg.| {g} Loquebatur] predicabat Iesum
marg.| {h} Baptisma] in aqua tantum et non in spiritu. Iob. 1.d.
marg.| {i} Assumpserunt] ad hospitium vel privatum colloquium.
marg.| {k} Exposuerunt] docentes spiritum esse necessarium.
marg.| {l} Achaiam] ad Corinthios.
marg.| {m} Scripserunt] Priscilla et Aquila et ceteri fideles.
marg.| {n} Discipulis] Corinthiis.
marg.| {o} Ut susciperent] non timerent quasi Iudeum.
marg.| {p} Contulit] consolationem vel profuit 1Cor. 3.b. Ego plantavi Apollo rigavit, etc.
marg.| {q} Qui crediderunt] prius Paulo predicanti.
marg.| {r} Revincebat] et sic consolabatur Christianos.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Act. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=74&chapitre=74_18)

Notes :