Nicolaus de Lyra

Capitulum 13

Numérotation du verset 2Rg. 13,1 

Factum est autem post hec ut Absalom filii David sororem speciosissimam vocabulo Thamar adamaret Amnon
filius David.
Numérotation du verset 2Rg. 13,2 

Et deperiret in1 eam valde, ita ut egrotaret propter amorem eius, quia cum esset virgo difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea.
1 in] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 13,3 

Erat autem Ammon2 amicus, nomine Ionadab, filius Semmaa fratris David, vir prudens valde.
2 Ammon] Amnonis Weber
Numérotation du verset 2Rg. 13,4 

Qui dixit ad eum : Quare sic attenuaris macie fili regis per singulos dies ? Cur non indicas mihi ? Dixitque ei Amnon : Thamar sororem fratris mei Absalom3 amo.
3 fratris mei-Absalom] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 13,5 

Cui respondit Ionadab : Cuba super lectulum tuum et languorem simula, cumque venerit pater tuus ut visitet te, dic ei : Veniat oro
Thamar soror mea ut det mihi cibum et faciat pulmentum ut comedam de manu eius.
Numérotation du verset 2Rg. 13,6 

Accubuit itaque Amnon et quasi egrotare cepit. Cumque venisset rex ad visitandum eum ait Amnon ad regem : Veniat obsecro Thamar soror mea, ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas
et cibum capiam de manu eius.
Numérotation du verset 2Rg. 13,7 

Misit ergo David ad Thamar domum dicens : Veni in domum Amnon fratris tui et fac ei pulmentum.
Numérotation du verset 2Rg. 13,8 

Venitque Thamar in domum Amnon fratris sui. Ille autem iacebat. Que tollens farinam commiscuit et liquefaciens in oculis eius coxit sorbitiunculas.
Numérotation du verset 2Rg. 13,9 

Tollensque quod coxerat effudit et posuit coram eo et noluit comedere. Dixitque Amnon : Eicite universos a me. Cumque eiecissent omnes,
Numérotation du verset 2Rg. 13,10 

dixit Amnon ad Thamar : Infer cibum in conclavi4 ut vescar de manu tua. Tulit ergo Thamar sorbitiunculas quas fecerat et intulit ad Amnon fratrem suum in conclavi5.
4 conclavi] conclave Weber |
5 conclavi] conclave Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 13,11 

Cumque obtulisset ei cibum apprehendit eam et ait : Veni cuba mecum soror mea.
Numérotation du verset 2Rg. 13,12 

Que respondit ei : Noli, frater mi, noli opprimere me. Neque enim hoc fas est in Israel. Noli facere stultitiam hanc.
Numérotation du verset 2Rg. 13,13 

Ego6 enim ferre non potero opprobrium meum, et tu eris quasi unus de insipientibus in Israel, quin potius loquere ad regem et non negabit me tibi.
6 ego] et praem. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 13,14 

Noluit autem acquiescere precibus eius sed prevalens viribus oppressit eam
et cubavit cum illa.
Numérotation du verset 2Rg. 13,15 

Et exosam eam
habuit Amnon magno odio nimis, ita ut maius esset odium quo oderat eam amore quo ante dilexerat. Dixitque ei Amnon : Surge et7 vade.
7 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 13,16 

Que respondit ei : Maius est hoc malum quod nunc agis adversum me quam quod ante fecisti expellens me. Et noluit audire eam,
Numérotation du verset 2Rg. 13,17 

sed vocato puero qui ministrabat ei dixit : Eice hanc a me foras et claude ostium post eam.
Numérotation du verset 2Rg. 13,18 

Que induta erat talari tunica, huiuscemodi enim filie regis virgines vestibus utebantur. Eiecit itaque eam minister illius foras, clausitque fores post eam.
Numérotation du verset 2Rg. 13,19 

Que aspergens cinerem capiti suo, scissa talari tunica, impositisque manibus super caput suum ibat ingrediens et clamans.
Numérotation du verset 2Rg. 13,20 

dixit autem ei Absalom frater suus : Numquid8 Amnon frater tuus concubuit tecum ? Sed nunc soror tace, frater tuus est, neque affligas cor tuum pro re hac. Mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui.
8 Numquid] Num Weber
Numérotation du verset 2Rg. 13,21 

Cum autem audisset rex David verba hec contristatus est valde.
Numérotation du verset 2Rg. 13,22 

Porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum. Oderat enim Absalom Amnon eo quod violasset Thamar sororem suam.
Numérotation du verset 2Rg. 13,23 

Factum est autem post tempus biennii, ut tonderentur oves Absalom in Balasor que est iuxta Ephraim. Et vocavit Absalom omnes filios regis.
Numérotation du verset 2Rg. 13,24 

Venitque ad regem et ait ad eum : Ecce tondentur oves servi tui. Veniat oro rex cum servis suis ad servum suum.
Numérotation du verset 2Rg. 13,25 

Dixitque rex ad Absalom : Noli fili mi, noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te. Cum autem cogeret eum et noluisset ire, benedixit ei,
Numérotation du verset 2Rg. 13,26 

et ait Absalom : Si non vis venire, veniat obsecro nobiscum saltem Amnon frater meus. Dixitque ad eum rex : Non est necesse ut vadat tecum.
Numérotation du verset 2Rg. 13,27 

Coegit itaque eum Absalom et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis.
Numérotation du verset 2Rg. 13,28 

Preceperat autem Absalom pueris suis dicens : Observate cum temulentus fuerit Amnon vino, et dixero vobis : Percutite eum et interficite. Nolite timere. Ego enim sum qui precipio9 vobis. Roboramini et estote viri fortes.
9 precipio] precepi Weber
Numérotation du verset 2Rg. 13,29 

Fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut preceperat eis Absalom. Surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas et fugerunt.
Numérotation du verset 2Rg. 13,30 

Cumque adhuc pergerent in itinere, fama pervenit10 ad David dicens : Percussit Absalom omnes filios regis, et non remansit ex eis saltem unus.
10 pervenit] prevenit Weber
Numérotation du verset 2Rg. 13,31 

Surrexit itaque rex David et scidit vestimenta sua et cecidit super terram et omnes servi ipsius qui assistebant ei sciderunt vestimenta sua.
Numérotation du verset 2Rg. 13,32 

11Respondens autem Ionadab filius Semmaa12 fratris David dixit : Ne estimet dominus meus rex13 quod omnes pueri regis occisi sint. Amnon solus mortuus est, quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem eius.
11 Semmaa Θ ΩM Rusch Clementina ] Semnaa ΩS, Sammaa Φ ΩJ, Samaa Weber |
12 pueri] + filii Weber |
13 rex] om. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 13,33 

Nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud dicens : Omnes filii regis occisi sunt, quoniam Amnon solus mortuus est.
Numérotation du verset 2Rg. 13,34 

Fugit autem Absalom et elevavit14 puer speculator oculos suos et aspexit et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis.
14 elevavit] levavit Weber
Numérotation du verset 2Rg. 13,35 

Dixit autem Ionadab ad regem : Ecce filii regis assunt iuxta verbum servi tui sic factum est.
Numérotation du verset 2Rg. 13,36 

Cumque cessasset loqui apparuerunt et filii regis. Et intrantes levaverunt vocem suam et fleverunt sed et rex et omnes servi eius fleverunt ploratu magno nimis.
Numérotation du verset 2Rg. 13,37 

Porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai
filium Amiur regem Gessur. Luxit ergo David filium suum cunctis diebus.
Numérotation du verset 2Rg. 13,38 

Absalom autem cum fugisset et venisset in Gessur fuit ibi tribus annis.
Numérotation du verset 2Rg. 13,39 

Cessavitque David rex persequi Absalom
eo quod consolatus esset super Amnon interitu.

Capitulum 13

Numérotation du verset 2Rg. 13,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 41r b
Numérotation du verset 2Rg. 13,ad litteram 
marg.| marg.| {587} Factum est, etc. Postquam descripta est transgressio David, et eius punitio occulta per pueri mortem, hic consequenter describitur eius punitio manifesta, et quia peccaverat per homicidium et adulterium, ideo primo describitur primogeniti sui interfectio, secundo uxorum suarum cognitio, capitulo 14. tertio contra eum populi rebellatio. c. 20. Circa primum considerandum quod primogenitus David occisus est, eo quod sororem suam Thamar violenter defloravit. E ideo primo describitur, stupratio sororis ab Amnon, secundo conceptio rancoris in corde Absalom, ibi :   Porro non est locutus Absalom, etc., tertio vendicatio pudoris, ibi :   Factum est autem post tempus, etc. {588}Circa primum dicitur.
marg.| .1. Factum est autem, etc. Quia in vindictam peccatorum David Amnon primogenitus eius amore illicito exarsit in sororem suam, ita quod infirmabatur propter eam, quia passiones excessive amoris odii vel timoris et huiusmodi mirabiliter immutant corpus.
marg.| .2. Quia cum. Non quia formidaret inhonestatem, sed quia filie regis virgines clause intra domum custodiebantur, ita quod sibi impossibile videbatur, quod posset eius habere presentiam ad exercendum suam luxuriam.
marg.| .3. Erat autem, etc id est astutus, quia ad finem malum sciebat invenire media opportuna, sicut patet per malum consilium quod dedit ipsi Amnon. Et patet littera usque ibi :
Numérotation du verset 2Rg. 13,ad litteram 
marg.| {589} .1. Ut faciat in oculis meis, etc id est duo pulmenti genera ad sorbendum apta. Cetera patent usque ibi :
marg.| .2. In fer cibum in conclavi, etc id est in loco secreto et remoto, quod dicebat, ut posset ea abuti, ut patet ex sequentibus. Sequitur:
marg.| .3. Loquere ad regem, etc. Hoc videtur esse contra legem Levit. 20. ubi prohibetur matrimonium fratris cum sorore, sive sit de patre tantum, sive de matre, et multo fortius de utroque. Ad quod respondetRabbi Salomonquod David cepit matrem Thamar in bello, et circuncisis unguibus et peractis aliis, que ad hoc requiruntur, ut habetur Deuter. 21. capitulo. accepit eam uxorem, verumtamen tunc erat impregnata de viro quem prius habuerat habens in utero istam Thamar, et ideo non erat filia naturalis ipsius David, propter quod filius eius poterat eam habere uxorem {590}secundum legem.
marg.| .4. Et exosam eam, etc. quia sicut dicunt Hebrei in eius defloratione lesus fuit intantum, quod dolor sequens maior fuit delectatione precedenti.
marg.| .5. Maius est hoc malum, etc scilicet me expellendo confusibiliter sicut meretricem quam quod me violenter deflorasti, quia poterat eam accipere in uxorem.
marg.| .6. Que induta erat talari tunica, etc. In hebreo habetur : Serica tunica.
marg.| .7. Que aspergens cinerem, etc. hoc non fecit Thamar statim cum eiecta fuit ab Amnon, quia seipsam scandalizasset, sed postquam venit ad domum fratris sui, ideo subditur ;   Ibat ingrediens et clamans, etc.
Numérotation du verset 2Rg. 13,ad litteram 
marg.| {591 } .1. Mansit itaque Thamar. magis volens innupta manere quam a viro sibi dato violata inveniri. Et ex hoc patet continentia et puritas illius temporis in virginibus desponsandis.
marg.| .2. Cum autem audisset, etc. Tum quia filius suus Deum offenderat, faciendo opus nefarium : tum quia filia sua adoptiva erat vituperata in perpetuum.
marg.| .3. Et noluit contristare. Videtur, quod David in hoc graviter peccaverit, quia non solum tenebatur filium increpare, sed etiam interficere, ut videtur pro virginis violenta defloratione. Dicendum quod non habebat sibi infligere penam mortis, nec ratione deflorationis, nec ratione violentie. Primum patet : quia Amnon et Thamar erant persone libere nullo vinculo matrimoniali alligate : non solum per matrimonii consummationem, sed nec etiam per affidationem. Lex autem non imponit penam mortis talibus. Unde Dt. 22 capitulo ubi pena mortis infligitur virgini deflorate in domo paterna, lex illa loquitur de virgine alteri affidata, sicut ibidem diffusius fuit declaratum. Similiter secundum patet, quia illa violentia et totum factum erat occultum, nec poterat defloratio et violentia probari, nisi per querimoniam ipsius Thamar et sui corporis ostensionem, quod ipsa non fecit : imo simpliciter tacuit et de consilio fratris sui Absalom, ut patet in littera, et ideo David non habebat viam interficiendi Amnon iuste. Tenendum est tamen, quod aliter corripuit eum secrete, licet non sit scriptum, in tali autem correctione debet expectari opportunum tempus, et alie circunstantie : et sic intelligitur quod hic dicitur : Noluit, s. pro tunc, quia erat debilis et infirmus, et dolens de facto, quod patet ex hoc, quod habebat Thamar odio, quia et si non dolebat ratione culpe : dolebat tamen ratione lesionis incurse, ut predictum est. Si autem queratur quare {592}David non coegit Amnon ad accipiendum Thamar uxorem patet responsio, quia propter odium contra eam conceptum probabile erat, quod interfecisset eam.
marg.| .4. Porro non est, etc. Hic consequenter describitur conceptio rancoris, quia Absalom istam iniuriam sibi et sorori factam tenuit in corde suo clausam : et ideo fuit magis rancor odii augmentatus, quam si per aliqua facta vel signa exteriora fuisset extra propalatus : quia virtus unita fortior est semetipsa dispersa.
marg.| .5. Factum est autem. Hic consequenter ponitur predicte iniurie vindicatio modo tamen proditorio : quia Absalon vocavit Amnon ad prandium quasi factum esset totaliter oblitum, et tunc interfecit eum. Et patet littera, paucis exceptis, que discurrentur.
marg.| .6. Ut tonderentur oves. tunc enim faciebant antiquitus magna convivia in memoriam patriarcharum, qui fuerunt pastores ovium, ut habetur Gn. 47.
marg.| .7. Cum autem, etc id est obnixe rogaret patrem suum.
marg.| .8. Et noluisset ire. imprecando bona sibi Absalom, et amicabiliter se excusando.
marg.| .9. Si non vis. In persona propria.
marg.| .10. Veniat obsecro. qui representat personam tuam tanquam primogenitus.
marg.| .11. Observate cum, etc. quia tunc non poterit sibi precavere.
marg.| .12. Nolite timere. quasi dicat, factum super me accipio, et vos defendam. Unde credendum est, quod Absalon fugiens duxit eos secum.
marg.| .13. Ascenderunt singuli. Licet enim esset prohibitum filiis Israel, ne facerent commisceri animalia diverse speciei, ut habetur Levi. 19. tamen poterant uti animalibus ex tali commistione generatis, cuiusmodi sunt mule.
marg.| .14. Fama pervenit, etc. quia de tali facto fama cito volat.
marg.| .15. Percussit Absalom. quia in talibus plus communiter dicitur in principio, quam sit in veritate. sequitur :
Numérotation du verset 2Rg. 13,ad litteram 
marg.| {593} .1. Amnon. Ex hoc dicunt aliqui, quod iste Ionadab erat Nathan propheta, et quod erat binomius, dicentes quod spiritu prophetico scivit solum Amnon mortuum. quia cum esset absens, via humana scire non potuit. Sed istud dictum patet falsum, per illud quod iste Ionadab dederat Amnon pessimum consilium de sorore sua defloranda, ut patet per predicta, quod nullo modo fecisset propheta Domini. quod ergo dixit, Amnon solus mortuus est. hoc non dixit certitudinaliter, {594}sed coniecturaliter tantum, eo quod noverat odium Absalom contra Amnon, et causam odii, ut patet ex predictis. Cetera patent usque ibi :
marg.| .2. Porro Absalom. quia attinebat ei ex parte matris. erat enim pater Maacha matris Absalom, ut habetur ex supradictis tertio capitulo
marg.| .3. Luxit. magis pro morte spirituali quam corporali, eo quod fuerat occisus actu ebrius.
marg.| .4. Cessavitque rex. eo quod revolverat in animo Amnon flagitium, et sic iusto Dei iudicio eum fuisse occisum. et hoc est quod subditur : Eo quod consolatus esset super, etc.
Numérotation du verset 2Rg. 13,moraliter 
marg.| marg.| {587} .1. Factum est, etc. Per Thamar virginem, que cubiculum Amnon fratris sui ex patre, sed non ex matre intravit sola cum solo, et ibidem fuit deflorata, significatur quecumque virgo vel mulier continere proponens, sed de sua securitate nimis confidens. Nam frequenter in tali confidentia diabolus {588}cuius halitus prunas ardere facit, ut dicitur Iob 40 id est quando sola cum solo etiam valde propinquo reperitur, ignem concupiscentie carnalis accendit, propter quod talis solitudo caveri debet solicite. Bernardus Super missus est : Solent virgines, que vere virgines sunt, semper esse pavide et numquam secure : et ut timendo caveant etiam tuta pertimescere.
Numérotation du verset 2Rg. 13,moraliter 
marg.| marg.| { 591 } .4. Porro. Per Absalom, qui illatam iniuriam sue sorori falso dissimulavit, et cum hoc Amnon ad convivium invitando cum eo amicitiam simulavit, significatur quicumque insidiator fraudulentus usquequo videat vindicte tempus, ideo dixit sue malitie ministris.
marg.| .11. Observate. Licet enim Amnon mortem meruisset, non tamen erat inferenda per cum, nec per talem modum proditorium.
marg.| marg.| {592}Aliter : per Absalom, qui interpretatur pater amaritudinis diabolus potest intelligi, qui mendacii pater est et amaritudinis peccati : Per Amnon vero quilibet insolens, quem invitat primo diabolus ad convivium gule : et inde pertrahit ipsum ad peccatum luxurie, quia sicut dicit Hieronymus: Venter et genitalia sunt membra propinqua, et ex vicinitate membrorum designatur propinquitas vitiorum : et sic diabolus ipsum iugulat morte culpe, et postea pertrahit ad mortem gehenne.
Numérotation du verset 2Rg. 13,additio 
prol.| {593}In capitulo 13 ubi dicitur in postilla : Cessavitque rex David persequi Absalom, etc. Ubi in translatione nostra habetur : Et cessavit David rex, in hebreo est verbum vattechal, a radice chala, que est equivoca, et uno modo idem significat quod cessare, vel consummare. Alio modo significat idem quod desiderare seu concupiscere. unde ut videtur in secunda significatione posse proprius intelligi. Nam David numquam inchoavit nec incepit persequi Absalom, ut patet ex dictis in hoc capitulo et ideo improprie diceretur :   Cessavit a persecutione. Similiter ubi translatio nostra habet   persequi Absalom. In hebreo habetur :   ut egrederetur ad Absalom cuius sensus est, quod David desiderabat {594}seu concupiscebat egredi ad recipiendum Absalom, eo quod consolatus esset, etc. Et hic sensus magis consonat cum immediate sequenti, ubi dicitur :   Cognovit Ioab quod cor regis esset versum ad Absalom, quod sonat idem quod egredi ad recipiendum cum. Secundum enim primam significationem que dicit eum solum cessare a persecutione, non ita perfecte intelligeretur cor regis esse versum ad Absalom, sed solum quod cessaret a persecutione eius, etc.
Numérotation du verset 2Rg. 13,replica 
prol.| REPLICA: In capitulo 13. notat Burgensis nostram translationem sicut et postil. facit in tractatu suo de differentia translationis nostre et Hebraice veritatis. Respondeat hic beatus Hieronymus pro quo non recipio luctamen, sed solum pro postillatore. Auctoritas enim beati Hieronymi et nostre translationis per ecclesiam recepte defendit semetipsam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Rg. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=13&chapitre=13_13)

Notes :