Nicolaus de Lyra

Capitulum 14

Numérotation du verset 2Rg. 14,1 

Intelligens autem Ioab filius Sarvie quod cor regis versum esset ad Absalom,
Numérotation du verset 2Rg. 14,2 

misit Thecuam
et tulit inde mulierem sapientem, dixitque ad eam : Lugere te simula et induere veste lugubri, et ne unguaris oleo, ut sis quasi mulier plurimo iam tempore lugens mortuum.
Numérotation du verset 2Rg. 14,3 

Et ingredieris ad regem, et loqueris ad eum sermones huiuscemodi. Posuit autem Ioab verba in ore eius.
Numérotation du verset 2Rg. 14,4 

Itaque cum ingressa fuisset mulier Thecuites ad regem, cecidit coram eo super terram, et adoravit et dixit : Serva me rex.
Numérotation du verset 2Rg. 14,5 

Et ait ad eam rex : Quid cause habes ? Que respondit : Heu mulier vidua ego sum. Mortuus est enim vir meus,
Numérotation du verset 2Rg. 14,6 

Et ancille tue erant duo filii qui rixati sunt adversum se in agro, nullusque erat qui eos prohibere posset, et percussit alter alterum et interfecit eum.
Numérotation du verset 2Rg. 14,7 

Et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam dicit : Trade eum qui percussit fratrem suum, ut occidamus eum pro anima fratris sui quem interfecit et deleamus heredem, et querunt extinguere scintillam meam
que relicta est, ut non supersit viro meo nomen et reliquie super terram.
Numérotation du verset 2Rg. 14,8 

Et ait rex ad mulierem : Vade in domum tuam et ego iubebo pro te.
Numérotation du verset 2Rg. 14,9 

Dixitque mulier Thecuites ad regem : In me domine mi rex iniquitas
et in domum patris mei, rex autem et thronus eius sit innocens.
Numérotation du verset 2Rg. 14,10 

Et ait rex : Qui contradixerit tibi adduc eum ad me et ultra non addet ut tangat te.
Numérotation du verset 2Rg. 14,11 

Que ait : Recordetur rex Domini Dei sui et1 non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum et nequaquam interficient filium meum. Qui ait : Vivit Dominus quia non cadet de capillis filii tui super terram.
1 et] ut Weber
Numérotation du verset 2Rg. 14,12 

Dixit ergo mulier : Loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum. Et ait : Loquere.
Numérotation du verset 2Rg. 14,13 

Dixitque mulier : Quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei
et locutus est rex verbum istud
ut peccet et non reducat abiectum2 suum ?
2 abiectum] eiectum Weber
Numérotation du verset 2Rg. 14,14 

Omnes morimur et quasi aque delabimur in terram que non revertuntur, nec vult Deus perire3 animam
3 Deus perire] inv. Weber
sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abiectus est.
Numérotation du verset 2Rg. 14,15 

Nunc igitur veni, ut loquar ad dominum meum regem4 verbum hoc presente populo. Et dixit ancilla tua : Loquar ad regem, si quo modo faciat rex verbum ancille sue.
4 dominum meum-regem] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 14,16 

Et audivit rex verba5 ut liberaret ancillam suam de manu omnium qui querebant
5 verba] om. Weber
de hereditatem Domini delere me et filium meum simul6.
6 querebant… simul] volebant delere me et filium meum simul de hereditate Dei Weber
Numérotation du verset 2Rg. 14,17 

Dicat ergo ancilla tua ut fiat verbum domini mei regis quasi sacrificium,
sicut enim angelus Dei sic est dominus meus rex, ut nec benedictione, nec maledictione
moveatur.
Unde et Dominus Deus tuus est tecum.
Numérotation du verset 2Rg. 14,18 

Et respondens rex dixit ad mulierem : Ne abscondas a me verbum quod te interrogo. Dixitque mulier : Loquere domine mi rex.
Numérotation du verset 2Rg. 14,19 

Et ait rex : Numquid manus Ioab tecum est in omnibus istis ? Respondit mulier et ait : Per salutem anime tue domine mi rex, nec ad sinistram nec ad dexteram7 est ex omnibus his que locutus est dominus meus rex. Servus enim tuus Ioab ipse precepit mihi, et ipse posuit in os ancille tue omnia verba hec,
7 nec ad sinistram-nec ad dextram] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 14,20 

ut verterem figuram sermonis huius. Servus tuus Ioab precepit istud. Tu autem domine mi sapiens es, sicut habet sapientiam angelus Dei, ut intelligas omnia super terram.
Numérotation du verset 2Rg. 14,21 

Et ait rex ad Ioab : Ecce placatus feci verbum tuum. Vade igitur et revoca puerum Absalom.
Numérotation du verset 2Rg. 14,22 

Cadensque Ioab super faciem suam in terram adoravit et benedixit regi. Et dixit Ioab : Hodie intellexit servus tuus, quia inveni gratiam in oculis tuis, domine mi rex. Fecisti enim sermonem servi tui.
Numérotation du verset 2Rg. 14,23 

Surrexit ergo Ioab et abiit in Gessur et adduxit Absalom in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Rg. 14,24 

Dixit autem rex : Revertatur in domum suam et faciem meam non videat.
Reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem regis non vidit.
Numérotation du verset 2Rg. 14,25 

Porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israel et decorus nimis a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula.
Numérotation du verset 2Rg. 14,26 

Et quando tondebatur capillum semel autem in anno tondebatur,
quia gravabat eum cesaries, ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis pondere publico.
Numérotation du verset 2Rg. 14,27 

Nati sunt autem Absalom filii tres et filia una nomine Thamar elegantis forme8.
8 elegantis forme] eleganti forma Weber
Numérotation du verset 2Rg. 14,28 

Mansitque Absalom in9 Hierusalem duobus annis et faciem regis non vidit.
9 in] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 14,29 

Misit itaque ad Ioab ut mitteret eum ad regem qui noluit venire ad eum. Cumque secundo misisset et ille noluisset venire
Numérotation du verset 2Rg. 14,30 

dixit servis suis : Scitis agrum Ioab iuxta agrum meum habentem messem ordei. Ite igitur et succendite eum igni. Succenderunt ergo servi Absalom segetem igni. Et venientes servi Ioab scissis vestimentis suis dixerunt : Succenderunt servi Absalom partem agri igni10.
10 et venientes...agri igni] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 14,31 

Surrexitque Ioab et venit ad Absalom in domum eius et dixit : Quare succenderunt servi tui segetem meam igni ?
Numérotation du verset 2Rg. 14,32 

Et respondit Absalom ad Ioab : Misi ad te obsecrans ut venires ad me et mitterem te ad regem et11 diceres ei : Quare veni de Gessur ? Melius mihi erat ibi esse. Obsecro ergo ut videam faciem regis, quod si memor est iniquitatis mee et12 interficiat me.
11 et] ut Weber |
12 et] om. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 14,33 

Ingressus Ioab ad regem nuntiavit ei : Vocatusque Absalom et13 intravit ad regem et adoravit super faciem terre coram eo osculatusque est rex Absalom.
13 et] om. Weber

Capitulum 14

Numérotation du verset 2Rg. 14,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 41va
Numérotation du verset 2Rg. 14,ad litteram 
marg.| marg.| {595} Intelligens autem. Descripta pena David ratione homicidii, hic consequenter describitur eius pena ratione adulterii, per hoc quod Absalom filius eius ipsum fugavit et uxores eius carnaliter cognovit et hoc factum enorme omnibus manifestavit. Igitur circa hoc sic proceditur, quia primo describitur ipsius Absalom revocatio. secundo contra patrem conspiratio c. 15. Circa primum premittitur mulieris informatio. secundo informate petitio, ibi : Itaque cum ingressa fuisset. tertio petitionis interpretatio, ibi : Dixit ergo muli. quarto regis concessio, ibi : Et ait rex ad Io. Circa primum dicitur.
marg.| .1. In telligens. quia videbat eum consolatum de morte Amnon et suspirantem post Absalon.
marg.| .2. Misit Thecuam. Nomen est ville, de qua fuit Amos propheta. et in terminis illius sunt pascua bona.
marg.| .3. Et tulit inde mulierem id est prudenter et efficaciter loquentem.
marg.| .4. Lugere. Ex hoc videtur esse falsum, quod aliqui dicunt hanc mulierem ad litteram duos filios habuisse, quorum unus interfecerat alium quia tunc non fuisset simulatio luctus, sed veritas, nec esset locutio figuralis : sed magis rei geste : cuius contrarium dicitur infra : Posuit in os ancille tue omnia verba hec, ut verterem figuram sermonis huius.
marg.| .5. Itaque. Hic consequenter ponitur mulieris informate a Ioab petitio, cum dicitur.
marg.| .6. Serva me. quasi dicat, reputo me mortuam nisi iuves me.
marg.| .7. Heu mulier vidua ego sum. istud erat verum ad litteram.
marg.| .8. Et ancille tue. totum quod sequitur est parabola conficta, propter {596} illud quod explicatur postea.
marg.| .9. Nullusque erat. de insurrectione unius contra alterum. et per consequens nullus erat qui posset ferre testimonium contra interfectorem.
marg.| .10. Et percussit alter. hoc non dixit mulier confitendo quod ita esset, sed repetendo quod dicebant persecutores filii, non habentes tamen legitimam probationem contra eum. ideo sequitur : Et ecce. Sequitur :
marg.| .11. Et deleamus heredem. quasi dicat non querunt hoc amore iustitie, sed ducti hereditatis cupiditate, ut devolvatur ad eos, quia sunt propinqui.
marg.| .12. Et querunt id est nomen meum et nomen viri mei defuncti, ut non sit ex parte eius, qui nominetur in hereditate nostra. Sequitur regis responsio.
marg.| .13. Et ego iubebo scilicet quod filius tuus non moriatur supposito quod tu dicas verum : et hoc erat iustum, quia filius eius non erat convictus de homicidio per evidentiam facti : nec per testes, cum essent soli in agro : nec per recognitionem propriam. Et ideo istud debebat derelin qui iudicio divino, dato quod sic esset in veritate.
marg.| .14. Dixitque mulier. non contenta ista responsione.
marg.| .15. In me domine. quod sic exponunt Hebrei, et bene ut videtur. Domine mi rex propter multa negotia magna, et ardua poterit esse quod tu des oblivioni istud negotium, et tunc in me et in domo mea erit hec iniquitas id est filius meus interficietur a querentibus eius sanguinem, et tu eris innocens, quia preter intentionem tuam istud fiet. quasi diceret, placeat tibi istud magis firmare, et me et filium meum assecurare.
marg.| .16. Et ait rex. respondens huic petitioni.
marg.| .17. Qui contradixerit tibi, etc. querendo sanguinem filii tui.
marg.| .18. Adduc eum, etc. et ego compescam eum.
Numérotation du verset 2Rg. 14,ad litteram 
marg.| marg.| { 597 } .1. Que ait : Recordetur rex Domini Dei sui ut non multiplicentur etc. Adhuc non contenta isto responso.
marg.| .2. Recordetur. et est intellectus huius mulieris, quasi dicat proximi qui querunt ultionem de filio meo sunt multi, nec possem omnes congregare simul et adducere ad te, et si adducam unum vel duos, alii interim interficient filium meum. Et ideo recordetur rex Domini Dei sui id est firmet verbum suum iuramento per Deum, et per publicationem huius iuramenti, ita quod nullus audeat invadere filium meum. propter quod sequitur :
marg.| .3. Qui ait, etc. acquiescendo eius dicto.
marg.| .4. Vivit dominus id est iuro per viventem Deum.
marg.| .5. Quia id est servabitur non solum a morte, sed etiam a quacumque mutilatione quantumcumque modica.
marg.| .6. Dixit ergo mulier : loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum. Et ait : Loquere, etc. Hic consequenter ponitur predicte parabole interpretatio : in qua per mulierem accipitur ipse David. per duos filios mulieris duo filii regis id est Amnon et Absalom. Per cognationem defuncti intelliguntur amici ipsius Amnon querentes vindictam de morte eius. Et per hoc concludit, quod sicut rex sententiaverat pro filio suo ut non moreretur, sic deberet sententiare pro Absalom, ut ab exilio revocetur : quod quidem exilium mors est civilis. Premittit tamen mulier tres rationes inducentes ad misericordiam circa Absalom. Prima accipitur ex parte maioris mali evitandi, quia Absalom et illi qui cum eo erant fugitivi in terra idololatrie subdita, propter quod erant in periculo declinandi ad idololatriam per eorum suggestionem vel inductionem inter quos habitabant. Ad quod evitandum erant revocandi ad terram Israel in qua Deus colebatur. et hec ratio tangitur cum dicitur.
marg.| .7. Quare cogitasti id est contra Absalom et socios eius qui erant de populo Dei.
marg.| .8. Et locutus est rex verbum. prebendo eis occasionem idololatram di, eo quod non permittit eos redire ad locum ubi est cultus Dei. Secunda ratio accipitur ex parte defuncti, qui ad vitam revocari non potest ex persecutione Absolom. et hec ratio tangitur cum dicitur.
marg.| .9. Omnes morimur quasi d<icat> ex quo tu non potes evocare defunctum, {598}revoca vivum. Tertia ratio accipitur ex parte Dei cuius proprium est parcere et misereri et hec ratio tangitur hic cum dicitur.
marg.| .10. Nec vult Deus perire, etc scilicet peccatoris, licet ipsum offenderit.
marg.| .11. Sed retractat cogitans, etc. tempus penitentie concedens.
marg.| .12. Ne penitus pereat qui abiectus, etc. pena gehenne.
marg.| .13. Qui abiectus est ab eo, etc. per offensam mortalis culpe. q. d. hec mulier : tu es quasi loco Dei in regimine populi, propter quod debes ei in pietate conformari. Nunc procedit ad applicandum negotium dicens.
marg.| .14. Nunc igitur veni scilicet ut sententia data pro me et filio meo, et iuramento tuo confirmata publicetur coram populo, ut eamdem efficaciam habeat in te et filio tuo.
marg.| .15. Dicat ancilla tua id est possit vere dicere.
marg.| .16. Ut fiat verbum Domini mei id est sententia ab eo data sit Deo placita sicut sacrificium. Sed videtur quod ista mulier per parabolam premissam non concludat intentum, quia parabola sua est de homicidio occulto, quod non poterat probari : ut patet ex predictis. Absalom autem interfecerat Amnon per servos suos palam coram multis, et sic habebantur testes contra eum. Ad quod respondet Rabi Sal. quod omnes illi qui fuerant presentes interfectioni Amnon qui poterant pro testimonio induci, erant propinqui ipsius defuncti, ut satis patet ex predictis : et ideo non erant idonei ad ferendum testimonium in hoc casu Et si dicatur, quod similiter erant ita propinqui ipsi Absalom. Dicendum quod non est verum, quia Absalom erat de matre alienigena, ut patet per predicta. Amnon vero erat de matre Israelitide, et per consequens de populo Israel, qui populus alienigenas abominabatur. Aliter autem solvunt aliqui, dicentes quod quando pro pingui alicuius occisi consentiebant in concedenda pace interfectori, rex habens curam totius pupuli ad petitionem eorum poterat hoc concedere. et talis casus proponebatur in parabola. videlicet quod mater que erat propinquissima interfecto petebat pacem interfectoris. Et eodem modo David qui erat propinquissimus ipsi Amnon interfecto, et cum hoc erat rex, habens curam communitatis poterat revocare Absalom absque offensa legis : et maxime quia Amnon magnum flagitium fecerat, ut patet per predicta. Cetera patent in littera.
Numérotation du verset 2Rg. 14,ad litteram 
marg.| {599 } .1. Et ait rex ad Ioab, etc. Hic ponitur petitionis concessio, et quia facta erat per suggestionem Ioab, ideo concessio fit ei a rege. Et patet littera usque ibi :
marg.| .2. Revertatur. Ne revocaret ad memoriam ex presentia sua mortem primogeniti, et sic dolor regis renovaretur.
marg.| .3. Semel autem. In hebreo habetur : Statuto tempore. quia sicut dicunt aliqui pluries in anno tondebatur.
marg.| .4. Ponderabat. Dicunt aliqui, quod tantum vendebat tonsionem capillorum mulieribus, que inde ornabant capita sua. Sed hoc non est verisimile, quod filius regis tonsionem capillorum suorum venderet. Preterea dicitur hic quod semel in anno ad minus tondebatur. Crescentia vero capillorum unius anni non videtur ita longa, quod inde possent fieri talia ornamenta. Et ideo videtur magis probabile, quod scriptura solum faciat {600}mentionem de hoc pondere, ad ostendendum quod habebat multos capillos, quod facit ad pulchritudinem hominis, quia de pulchritudine Absalom scriptura hic loquitur.
marg.| .5. Pondere. Hoc dicitur ad distinctionem ponderis sanctuarii, quod erat alterius quantitatis. Cetera patent usque ibi :
marg.| .6. Et venientes. Iste versus non est in hebreo, sed immediate subditur :
marg.| .7. Surrexitque Ioab. ad sciendum causam damni sibi illati.
marg.| .8. Quare veni, etc. quasi dicat nihil valet mihi, ex quo non possum accedere ad regem : imo nocet. ideo subditur :
marg.| .9. Melius mihi. quia tunc non erat mihi confusibile faciem patris mei non videre : sed ex quo sum hic in eadem civitate cum eo, est mihi valde confusibile.
marg.| .10. Quod si memor. nolens me videre. hoc dicebat Absalom ad inclinandum cor David, fingens, quod tantum eum diligeret, quod magis vellet mori, quam diutius ab eius consortio segregari.
Numérotation du verset 2Rg. 14,moraliter 
marg.| marg.| {595} .1. In telligens. Per revocationem Absalom ad patrem suum, significatur revocatio peccatoris ad Deum. Igitur per Ioab qui revocationem istam procuravit, predicator bonus significatur, cuius officium est revocare peccatores ad dominum et nominis interpretatio congruit. Nam Absalom idem pater interpretatur. predicator autem peccatoris ad Deum reversi pater nominatur id est Cor. 3.d. In Christo Iesu per Evangelium ego {596} vos genui. Mulier autem Thecuites per quam Ioab fecit Absalom revocationem, signat predicandi gratiam, per quam predicator peccatores revocat ad penitentiam. Et nominis interpretatio congruit. Nam Thecua interpretatur tuba. De predicandi vero gratia predicatori dicitur Is. 58. Quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Iacob peccata eorum.
Numérotation du verset 2Rg. 14,moraliter 
marg.| marg.| { 599 } Mansitque Absalon in Hierusalem, etc. Per istos duos annos {600}intelliguntur integra confessio, et debita satisfactio, que post contritionem ad verbum predicatoris conceptam requiruntur ad perfectam reconciliationem cum Deo habendam.
Numérotation du verset 2Rg. 14,additio 
prol.| {599}In capitulo 14. ubi dicitur in postilla : Nec vult Deus perire animam.
prol.| Ubi translatio nostra habet : Nec vult Deus perire animam, veritas Hebraica dicit : Non accipit Deus animam. Unde verba huius sapientis mulieris profundius possunt intelligi, et in favorem catholice veritatis exponi. Pro cuius intellectu sciendum quod licet communiter antiqui non haberent explicitam fidem de ministeriis Christi, habebant tamen implicitam : ut patet per Aug. In lib. de correctione et gratia. Unde hec mulier proponebat ipsi David, quod totum genus humanum non solum erat ad mortem temporalem condemnatum, sed etiam ultima felicitas que in adhesione ad Deum per gloriam consistit, ei erat interdicta. Et ideo dicebat : Omnes morimur, {600}hoc est morte temporali. consequenter dicit : Quasi aque dilabimur in terra que non revertentur . hoc est dicere, quod post mortem non congregamur in locum beatitudinis. Cuius rationem subdit dicens : Quoniam non accipit Deus animam scilicet ad sui consortium. Sed retractat cogitas ne penitus pereat qui abiectus est. hoc est dicere quod providentia divina intendebat sic disponere, ut humanum genus quod abiectum erat, non periret. iuxta illud : Ego cogito cogitationes pacis, Hierem. 29 capitulo Ex quo intendebat concludere, quod David tanquam minister Dei in terris debebat cogitare qualiter reconciliaret eiectum filium suum, ne periret, etc.
Numérotation du verset 2Rg. 14,replica 
prol.| REPLICA: Et quod In capitulo 14. Burg, ponit circa illum passum : Nec vult Deus perire animam, habeatur pro additione, quamvis non directe ad litteram, ut patet intuenti.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Rg. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=13&chapitre=13_14)

Notes :