Capitulum 2
Numérotation du verset
Nm. 2,1
Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
Numérotation du verset
Nm. 2,2
Singuli per turmas signa
atque vexilla
et domos cognationum
suarum castra metabuntur
filii1 Israel
1 filii] filiorum
Weber
per gyrum tabernaculi federis.
Numérotation du verset
Nm. 2,3
Ad orientem
Iudas
figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps
filiorum eius Naasson filius Aminadab
Numérotation du verset
Nm. 2,4
et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta quatuor
millia sexcentorum
Numérotation du verset
Nm. 2,5
iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar
quorum princeps fuit Nathanael filius Suar
Numérotation du verset
Nm. 2,6
et omnis numerus pugnatorum eius
quinquaginta quatuor millia quadringenti
Numérotation du verset
Nm. 2,7
in tribu Zabulon
princeps fuit Eliab filius Helon
Numérotation du verset
Nm. 2,8
omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta septem millia quadringenti
Numérotation du verset
Nm. 2,9
Universi qui in castris Iude adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti et per turmas suas primi egredientur.
Numérotation du verset
Nm. 2,10
In castris filiorum Ruben
ad meridianam plagam
erit princeps Elisur filius Sedeur.
Numérotation du verset
Nm. 2,11
Et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta sex millia quingenti
Numérotation du verset
Nm. 2,12
iuxta eum castrametati sunt de tribu Simeon
quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai
Numérotation du verset
Nm. 2,13
et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta novem millia trecenti
Numérotation du verset
Nm. 2,14
in tribu Gad
princeps fuit Eliasaphan2
2 Eliasaphan ΛH ΘAMG* ΩS
Rusch
] Eliasaph
plerique codd. edd. Weber
filius Duel
Numérotation du verset
Nm. 2,15
et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta quinque millia sescenti quinquaginta
Numérotation du verset
Nm. 2,16
omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur
Numérotation du verset
Nm. 2,17
levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur
Numérotation du verset
Nm. 2,18
ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud
Numérotation du verset
Nm. 2,19
Cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta millia quingenti
Numérotation du verset
Nm. 2,20
et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur
Numérotation du verset
Nm. 2,21
cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt triginta duo millia ducenti
Numérotation du verset
Nm. 2,22
in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis
Numérotation du verset
Nm. 2,23
et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt triginta quinque millia quadringenti
Numérotation du verset
Nm. 2,24
omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo millia centum per turmas suas tertii proficiscentur
Numérotation du verset
Nm. 2,25
ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
Numérotation du verset
Nm. 2,26<<
cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt sexaginta duo millia septingenti
Numérotation du verset
Nm. 2,27
iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran
Numérotation du verset
Nm. 2,28
cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta millia et mille quingenti
Numérotation du verset
Nm. 2,29
de tribu filiorum Neptalim princeps fuit Ahira filius Henan
Numérotation du verset
Nm. 2,30
cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria millia quadringenti
Numérotation du verset
Nm. 2,31
omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti et novissimi proficiscentur
Numérotation du verset
Nm. 2,32
hic numerus filiorum Israel per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sexcenta tria millia quingenti quinquaginta
Numérotation du verset
Nm. 2,33
Levite autem non sunt numerati inter filios Israel sic enim precepit
Dominus Moysi
Numérotation du verset
Nm. 2,34
feceruntque filii Israel iuxta omnia que mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum.
Capitulum 2
Numérotation du verset
Nm. 2,1
marg.|
{n}
Locutusque est Dominus]
etc. Ex precepto Domini numeravit populum legislator, nunc precipit Levitas cum plebe non numerari, quia postea numerabuntur per se, non ad bellum, sed ad aliud.
Numérotation du verset
Nm. 2,2
marg.|
{d}
Singuli per turmas]
Septuaginta dicunt : homo secundum ordinem suum incedat : secundum signa sua : secundum domos familiarum suarum. Castra collocent filii Israel ex adverso solent enim homines in bello habere talia signa : ut ingruente tumultu, et impetu sive conflictu, se mutuo cognoscant, et in unum colligant.1
1 {d} ... colligant]
restituimus in continuatione Textus; in fine capituli in Ed1703 (128rd)
Numérotation du verset
Nm. 2,4
marg.|
{e}
Et omnes de stirpe eius]
scilicet Iude.2
2 {e} ... Iude]
restituimus in continuatione Textus; in fine capituli in Ed1703 (128rd)
Numérotation du verset
Nm. 2,12
marg.|
{o}
Utensilia]
que ad varios usus tabernaculi erant necessaria.
Numérotation du verset
Nm. 2,50
marg.|
{p}
Per gyrum tabernaculi]
Hinc inolevit, ut claustra fiant in monasteriis, et etiam circa Ecclesiam fit claustrum Canonicorum.
Numérotation du verset
Nm. 2,51
marg.|
{q}
Quisquis externorum]
vel exterorum. Prius precepit Dominus, ut Levite per gyrum tabernaculum custodirent, {1.128ra} nunc precepit, ut nullus3 alterius gentis, vel alterius tribus de Iudeis, quam de Levi audeat se miscere eis in officio isto : quod si fecerit, moriatur. Externos, aut vocat hic non solum homines alterius gentis : sed etiam alterius tribus : qui proprie dicuntur Allophyli : ut dicit Augustinus Allogenes vero, sive alienigene, dicuntur homines, alterius nationis, sive gentis : ut patet in illa glossa Alienigena, etc.
3 nullus]
corr.,
uullus
cacogr. Ed1703
Numérotation du verset
Nm. 2,52
marg.|
{a}
Per turmas]
Nota quod turma proprie dicitur triginta militum. Cuneus vero dicitur quasi couneus : multitudo scilicet quecumque in unum conveniens, hic quasi pro eodem accipiuntur.
Numérotation du verset
Nm. 2,53
marg.|
{b}
Excubabunt]
Large accipitur hic excubare. Excubie, non proprie dicuntur diei, vigilie noctis. Sunt aut quatuor vigilie noctis, scilicet conticinium, intempestum, gallicantus, antelucanum. In prima vigilant omnes : in secunda adolescentes : in tertia iuvenes : in quarta senes. Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron di.
[Singuli per]
etc. Hic agitur de excubiis circa tabernaculum. Et est summa talis huius loci ad litteram : quod precepit Dominus, ut terne tribus excubarent circa tabernaculum per quatuor partes : Ita tamen remoti a tabernaculo, ut maximas plateas haberent, atque ornatus castrorum, quasi forum rerum, venalium singulis in suo ordine constitutis : ita ut urbi competenter edificate castra similia viderentur. Erant autem Tribus sic disposite : Iudas, Isachar, Zabulon : isti erant ad Orientem. Ruben, Simeon, et Gad, ad Meridiem. Ephraim Beniamin, et Manasses, ad Occidentem. Dan, Aser, et Nephtalim ad Aquilonem. Inter tabernaculum vero, et castra excubabant. Levite in tabernaculis suis propinquiores tabernaculo quam castris : similiter per quatuor partes circa tabernaculum ordinati. Moyses, et Aaron cum suis ad Orientem : Caathite ad Meridiem sub custodia Eleazar filii Aaron : Gersonite ad Occidentem : Merarite ad Aquilonem utrique {1.128rd} sub custodia Ithamar filii Aaron minoris.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_2)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_2)
Notes :