Hugo de Sancto Caro

<06.1> In postilla super Numerum prologus

Numérotation du verset Nm. Prol.1,1 
prol.| {1.127ra} Pentateuchus liber unus est ab uno auctore editus, de una tractans materia, ad finem unum1 tendens, styli per totum retinens unitatem. Sed ne libri prolixitas lectori fastidium generaret, Esdras sacerdos, qui a Babyloniis destructam Bibliam inspiratus divinitus reparavit, librum istum2 in quinque volumina separavit3. Primum appellavit Genesim, quia de generatione mundi agit. Secundum Exodum, quia4 de exitu filiorum Israel de Egypto loquitur. Tertium Leviticum quia officium Levitarum ordinatum docet. Quartum Numeri vocavit, quia in eo quadruplex numeratio continetur. Qui recte loco quarto in Pentateucho ordinatur. Sicuti enim5 inter figuras, quadrata perfectior est, ita per quarti loci positionem huius operis6 perfectio commendatur. In quo etiam et ordini et mysterio satisfactum est 7. Congruum8 enim est, ut postquam in Exodo et Levitico actum9 est de constructione tabernaculi et compositione vestium sacerdotalium et sacrificiis,10 ageretur deinceps de ministris quorum officio tabernaculum portaretur et omnia predicta11 administrarentur, quod totum fit in hoc libro. A
1 ad finem unum P363 Ed1703 ] et ad unum finem Dur112
2 sacerdos... istum] hunc librum Dur112
3 librum istum in quinque volumina separavit] om. P363
4 Primum... quia] Primus liber Genesis agit de creatione mundi, secundus Exodus Dur112
5 Tertium Leviticum... Sicuti (sicut P363 ) enim] Tertius Leviticus de ordinatone est ministerio Levitarum, quartus quem habemus pre manibus numeri dicitur quia in eo quadrupliciter numeratio continetur qui recte quarto loco ordinatur quia sicut Dur112
6 operis] libri Dur112
7 commendatur... satisfactum est Congruum Ed1703 ] + quarto quoque die facta sunt luminaria et quarta etas sub David fuit robustissima et quarta hominis etas fortissima inter dona Spiritus sancti. Is. 11 quartum est fortitudo inter psalmos penitentiales, quartus miserere agens de humilitate per quam sumus fortes inter nomina DominiIs. 9 quartum est fortis in hec quoque libro eorum que nimninantur fortitudo ostenditur per etatem robustam excluduntur enim pueri id est puerilis et librici sensus homines et mulieres id est femina et resoluta segnities et Egyptii id est barbari mores vel in peccatorum tenebris existentes. Horum omnium qui pereunt infinitus est numerus. Ecclesiastici 1 salvandi autem numerati sunt. Psalmus : « Qui numerat multitudinem stellarum ». In quo etiam ordini et mysterio satis factum est Dur112
8 Congruum enim est] Congruit enim Dur112
9 actum] dictum Dur112
10et sacrificiis] et modo atque ordine sacrificiorum Dur112
11 quorum ... omnia predicta] qui portarent ipsum tabernaculum et predicta omnia Dur112
Numérotation du verset Nm. Prol.1,2 
prol.| Scriptus est autem liber iste12 intus13 et foris sicut omnes alii libri Veteris Testamenti. Intus mysterio, foris historia. Quod significavit liber, quem Dominus Ezechieli obtulit comedendum. Inde dicitur quod14 omnes libri Veteris Testamenti duplicem habent15 materiam et duplicem intentionem : Extrinsecam quantum ad historiam, intrinsecam quantum ad spiritualem intelligentiam.16 Videndum est ergo17 que sit utraque materia et que utraque18 intentio Moysi in hoc libro, quis modus agendi, quis titulus, quibus visis, manifesta est utilitas. B
12 liber iste] sicut et alii Dur112
13 intus] + mystico intellectu Dur112
14 dicitur quod] autem ( aut et ?) P363
15 habent] habeant P363
16 sicut omnes... intelligentiam] historico Dur112
17 Videndum est ergo] Ideoque videndum est Dur112
18 utraque] om. Dur112
Numérotation du verset Nm. Prol.1,3 
prol.| Materia ergo extrinseca huius libri, sunt filii Israel, et actus, et progressus eorum a monte Sinai, usque ad campestria Moab. Intrinseca vero materia, sunt tres ordines hominum salvandorum, et actus, et profectus eorum in Eremo huius vite, scilicet prelati, contemplativi, et activi, designati per Noe, Daniel, et Iob, quos salvandos vidit Ez. 14.c. Per duos in agro, et duos in lecto, et duos in mola. In agro enim sunt prelati, in lecto contemplativi, in mola activi. Isti tres ordines hominum designantur in hoc libro, et actus, et profectus eorum. Nam per ministrantes in tabernaculo, signantur prelati, quorum officium est subditis sacramenta ministrare. Per excubantes, contemplativi, qui semper excubant ad ostia paradisi. Per preliantes, activi, quibus incumbunt prelia, maxime contra carnem, et mundum. {1.127rb}
Numérotation du verset Nm. Prol.1,4 
prol.| Divisi sunt enim, qui huiusmodi sunt, et cum Martha sepius perturbantur solliciti circa plurima, partim Deo, partim sibi, partim uxori, ac liberis servientes. Intentio vero Moysi litteralis, sive extrinseca, est actus, ac progressus filiorum Israel a monte Sinai usque ad campestria Moab per ordinem enarrare. Intentio intrinseca est per beneficia prestita, per supplicia irrogata nos ad amorem Dei, et timorem pariter excitare, et ad preliandum prelia Domini fortiter animare. Intendit enim nos hortari, ut de virtute gradiamur in virtutem, ut tandem mereamur videre Deum Deorum in Sion, qui progressus per progressum mansionum significatur.
Numérotation du verset Nm. Prol.1,5 
prol.| Modus agendi talis est. Primo enumerat viros ad preliandum idoneos, scilicet a vicesimo anno19*, et supra, a quo numero mulieres et pueri et omne vulgus promiscuum20 et omnes debiles excluduntur. Nam teste Origene non omnes digni sunt divino numero21. Facta est autem hec numeratio ad montem Sinai. Secundo numerantur excubantes, non personaliter quidem22, sed tribunaliter, ubi definitur que et quot tribus circa tabernaculum excubarunt. Et ex qua parte23, tertio numerantur primogeniti, et ministri24 Levite. Qui etiam bis numerantur : Primo, quando facta est commutatio primogenitorum pro Levitis, secundo quando numerati sunt ad ferendum tabernaculum. Quarto addit25 Moyses de iudicio zelotypie et de Nazareis et de oblatione principum in26 dedicatione tabernaculi. Deinde de nubis elevatione, et eorum progressu, ubi quedam mirabilia narrat ut de sepulchris concupiscentiarum, de aqua contradictionis, de seditione Chore, et huiusmodi. Deinde de quibusdam preceptis et ceremoniis que et in27 Levitico predicta sunt. Postea addit28 catalogum mansionum per desertum et de29 duabus tribubus que ultra30 Iordanem remanserunt. Ultimo occasione filiarum31 Salphaat32 precepit ut quisque ducat uxorem de Tribu sua ne confundantur tribus et possessiones. C
C ¶Codd. § 5 : Dur112 P363 Ed1703
19 vicesimo anno Dur112 P363 ] viginti annis Ed1703
20 omne vulgus promiscuum P363 Ed1703 ] promiscuum vulgus Dur112
21 Nam teste ... numero.] om. Dur112
22 quidem] om. Dur112
23 excubarunt ... parte P363 Ed1703 ] excubabant Dur112
24 ministri] + id est Dur112
25 addit] agit Dur112
26 in] et de Dur112
27 et in Dur112 Ed1703 ] non P363
28 addit] agit P363
29 de] om. P363
30 ultra] circa Dur112
31 filiarum] filiorum P363
32 Salphaat P363 Ed1703 ] Saphaath Dur112
Numérotation du verset Nm. Prol.1,6 
prol.| Titulus talis est : Incipit liber Numeri vel Numerorum pluraliter propter quadruplicem enumerationem33*, que dicta est34, de qua hic agitur. Dicitur autem liber iste Grece35* arismoth 36 *, Hebraice vagedeber quod sonat37*   et locutus est. Va enim sonat   et, gedeb<er> 38*   locutus est . Sonat39 tamen in nostra translatione non habetur   et sed   que 40   . Sic enim incipit liber41 :   Locutusque 42   est Dominus, etc. Sicut Leviticus dicitur vagetra 43* quod sonat   Et vocavit. Va enim   et 44   *, getra 45 *   vocavit’ sonat. Tamen in nostra translatione habetur :   Vocavit autem 46*.47 D
D ¶Codd. § 6 : Dur112 P363 Ed1703
33 enumerationem P363 Dur112 ] numerationem Ed1703
34 quadruplicem... dicta est] multiplicem enumerationem predicatam Dur112
35 iste grece P363 ] iste Dur112, grece Ed1703
36 arismoth Dur112 P363 ] + quod sonat n<u>m<eri> Dur112, Arithmon Ed1703
37 vagedab<er> quod sonat Dur112 P363 ] Vaidabber id est Ed1703
38 gedeber locutus est P363 ] id daber locutus est Ed1703, om. Dur112
39 Va... sonat] om. hom. Dur112
40 sed que] om. Dur112
41 liber] om. Dur112
42 locutusque] locutus Dur112
43 vagetra] VaiiKra Ed1703
44 et] + et Ed1703
45 getra ] iiKra Ed1703
46 Va enim et... Vocavit autem ] Et tamen nostra translatio habet vocavit autem Dur112, + etc. Ed1703
47 Explicit prologus Ed1703 ] om. Dur112 P363
Explicit Prologus.


Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. In postilla super Numerum prologus), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 27/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_Prol.1)

Notes :