Capitulum 1
Numérotation du verset
2Par. 1,1
Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo
et Dominus erat cum eo
et magnificavit eum in excelsum.
Numérotation du verset
2Par. 1,2
Precepitque Salomon universo Israeli tribunis et centurionibus et ducibus et iudicibus omnis Israel et principibus familiarum.
Numérotation du verset
2Par. 1,3
Et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon, ubi erat tabernaculum federis Domini1 quod fecit Moyses famulus Dei in solitudine.
1 Domini] Dei
Weber
Numérotation du verset
2Par. 1,4
Arcam autem Dei adduxerat David de Chariathiarim in locum quem preparaverat2 ei, et ubi fixerat illi tabernaculum, hoc est in Hierusalem.
2 preparaverat] paraverat
Weber
Numérotation du verset
2Par. 1,5
Altare quoque aeneum quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri, filii Ur ibi erat coram tabernaculo Domini quod et requisivit Salomon et omnis Ecclesia.
Numérotation du verset
2Par. 1,6
Ascenditque Salomon ad altare aeneum coram tabernaculo federis Domini, et obtulit in eo mille hostias.
Numérotation du verset
2Par. 1,7
Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus dicens : Postula quod vis ut dem tibi.
Numérotation du verset
2Par. 1,8
Dixitque Salomon Deo : Tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam et constituisti me regem pro eo.
Numérotation du verset
2Par. 1,9
Nunc igitur, Domine Deus, impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo. Tu enim fecisti me regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terre.
Numérotation du verset
2Par. 1,10
Da mihi sapientiam et intelligentiam ut ingredear et egrediar coram populo tuo3.
3 ingredear… tuo
Rusch
] egrediar coram populo tuo et ingredear
Weber
Quis enim potest hunc populum tuum digne qui tam grandis est iudicare ?
Numérotation du verset
2Par. 1,11
Dixit autem Deus ad Salomonem : Quia hoc magis placuit cordi tuo, et non postulasti divitias, et substantiam, et gloriam, neque animas eorum qui te oderant4, sed nec dies vite plurimos, petisti autem sapientiam et scientiam, ut iudicare possis populum meum super quem constitui te regem.
4 oderant Ω
Rusch Clementina
] oderunt
Weber
Numérotation du verset
2Par. 1,12
Sapientia et scientia data sunt tibi. Divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus, nec ante te, nec post te fuerit similis tui.
Numérotation du verset
2Par. 1,13
Venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Hierusalem coram tabernaculo federis et regnavit super Israel.
Numérotation du verset
2Par. 1,14
Congregavitque sibi currus et equites.
Et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum.
Et fecit eos esse in urbibus quadrigarum et cum rege in Hierusalem.
Numérotation du verset
2Par. 1,15
Prebuitque rex argentum et aurum in Hierusalem, quasi lapides et cedros quasi sycomoros que nascuntur in campestribus multitudine magna.
Numérotation du verset
2Par. 1,16
Adducebantur autem ei et equi
de Egypto
et de Choa
a negotiatoribus
regis qui ibant et emebant5 pretio
5 emebant] coemebant
Weber
Numérotation du verset
2Par. 1,17
quadrigam equorum sexcentis argenteis,
et equum centum quinquaginta. Similiter de universis regnis Cetheorum et a regibus Syrie emptio celebrabatur.
Capitulum 1
Numérotation du verset
2Par. 1,1
marg.|
{1.
327vb} {p}
Confortatus est ergo]
etc. Hec coniunctio, ergo, continuat hanc Historiam precedenti, hoc modo : Regnavit Salomon pro David patre suo. Ergo, id est et confortatus est. Et agitur in hoc secundo libro tantum de regibus Iuda, et incipitur a Salomone usque ad ultimum, scilicet Sedechiam.
marg.|
{q}
Erat cum eo]
in principio regni sui, antequam uxorum idola coleret.
marg.|
{r}
Precepitque]
id est Princeps fuit.
marg.|
{s}
Omnis Israel]
id est totius.
marg.|
{t}
In excelsum]
GLOSSA que fuit olim Metropolis civitas Heveorum. Ceciditque in sortem Beniamin, et fuit separata Levitis. Mirum est ergo quod IOSEPHUS dicit quod Salomon in Hebron venit, ut sacrificaret in altari eneo, quod fecerat Moyses, nisi forte ipsam Hebron excelsum Gabaon intelligi voluerit, eo quod ibi primum regnaverit. Interpretatur autem Gabaon sublimitas, vel collis patruelis.
marg.|
{u}
Famulus]
id est Moyses.
marg.|
{x}
Adduxerat David]
2Rg. 6.
marg.|
{y}
Ibi erat]
id est in Gabaon.
marg.|
{z}
Postula]
3Rg. 3.a.
marg.|
{a}
Pollicitus es]
2Rg. 7.b.
marg.|
{b}
Innumerabilis]
id est multus valde.
marg.|
{c}
Da mihi]
in divinis.
marg.|
{d}
Et intelligentiam]
in humanis. GLOSSA Non aurum, non divitias, non terrenam gloriam a Deo petit, sed ut sciat populum Dei regere, et iudicare. Si hoc elegit rector corporum, multo magis hoc debent considerare, sive eligere rectores animarum, ut ingressum ad fidem, et egressum ad spem, populo Dei demonstrent.
marg.|
{e}
Ingrediar]
tempore pacis.
marg.|
{f}
Egrediar]
tempore belli. Unde 2Rg. 5.a. dixerunt filii Israel ad David in Hebron. Cum esset Saul rex super nos, tu eras educens, et reducens Israel.
marg.|
{g}
Quis]
quasi dicat nullus.
marg.|
{h}
Digne]
id est iuste.
marg.|
{i}
Magis placuit]
scilicet sapientia, et intelligentia ad regimen populi.
marg.|
{k}
Divitias]
id est opes mobiles.
marg.|
{l}
Substantiam]
id est possessiones immobiles.
marg.|
{m}
Gloriam]
honorem temporalem.
marg.|
{n}
Animas]
id est vitam ad perdendum.
marg.|
{o}
Vite]
presentis.
marg.|
{1.
328ra} a
Nec ante te]
etc. Eccles. Ecce magnus effectus sum, et precessi omnes sapientia, qui fuerunt ante me in Hierusalem. Contrarium videtur esse Proverbiorum 30.a. Stultissimus sum virorum. Solutio : Ibi loquitur de sapientia seculi, que inimica est Deo. Unde statim sequitur ibi : Et sapientia hominum non est mecum, non didici sapientiam, et novi scientiam Sanctorum.
marg.|
{b}
Coram tabernaculo]
etc. Ergo tabernaculum erat in Hierusalem ? quod falsum est, immo erat in Gabaon, ut dictum est supra eodem. Solutio : Nomine tabernaculi intelligitur arca, in qua erant tabule, etc. Quam postquam David in domum suam recepit, mansit ibidem, usque quo edificaretur templum. Ita dicit GLOSSA
marg.|
{c}
Mille quadringenti]
etc. Contra 3Rg. 4.c. dicitur : Habebat Salomon quadraginta millia presepia
marg.|
{e} quorum currilium. Ergo ad minus erant quadraginta millia equorum. Ergo decem millia curruum, cum quilibet currus non habeat nisi quatuor equos. Solutio : In lib. Regum numerantur equi curriles, hic enumerantur currus. Et quia iidem equi non possunt semper trahere currus, necesse fuit ut plures essent equi, quam currus, ut possent permutari. Et ita habuit Salomon mille quadringentos currus, ut hic dicitur, et quadringenta millia equorum currilium, qui vicissim trahebant currus, ut dicitur in Regum.
marg.|
{d}
De Choa]
insula.
marg.|
{e}
Negotiatoribus]
id est a negotiatoribus.
marg.|
{f}
Quadrigam]
etc. id est quatuor equos.
marg.|
{g}
Et equum]
Et, pro id est quia quod dixerat in summa, specificat per partes. Nam si quatuor equi constabant sexcentis argenteis, quilibet de quatuor constabat centum quinquaginta argenteis. Vel aliter. Quadrigam equorum vocat equos curriles, equum simpliciter dicit equum equestrem. Et ita innuit, quod eiusdem pretii erat equus currilis, et equestris. Sed videtur, quod Salomon peccavit habendo tot equos, quia Deuteronomium 17.d. dicitur : Cum fuerit Rex constitutus, non multiplicabit sibi equos. Solutio. Aliqui concedunt, quod peccavit in equis, sicut et uxoribus. Alii dicunt {1.
328rb} quod non peccavit, quia numerositas equorum non prohibetur in Deuteronomio, sed annexum, id est fastus et superbia.
marg.|
{h}
Emptio celebrabatur]
id est emebantur equi ad opus Salomonis.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_1)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_1)
Notes :