Capitulum 27
1
Viginti quinque annorum erat Ioathan cum regnare cepisset, et sedecim annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Hierusa filia Sadoc.
2
Fecitque quod rectum erat coram Domino iuxta omnia que fecerat Ozias pater eius1 excepto quod non est ingressus templum Domini et adhuc populus delinquebat.
1 eius] suus
Weber
3
Ipse edificavit portam domus Domini Excelsam
et in muro Ophel multa construxit.
4
Urbes quoque edificavit in montibus Iuda et in saltibus castella et turres.
5
Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos. Dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia choros tritici ac totidem choros ordei. Hec ei prebuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio.
6
Corroboratusque est Ioathan eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.
7
Reliqua autem sermonum Ioathan et omnes pugne eius et omnia2 opera scripta sunt in libro Regum Israel et Iuda.
2 omnia]
om. Weber
8
Viginti quinque annorum erat cum regnare cepisset, et sedecim annis regnavit in Hierusalem.
9
Dormivitque Ioathan cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David et regnavit Achaz filius eius pro eo.
Capitulum 27
Numérotation du verset
2Par. 27,1
marg.|
{g}
Regnavitque Ioathan filius eius, pro eo 25. annorum]
etc. GLOSSA In principio, et in {1.
339rb} fine annos Ioathan enumerat : Quia sicut iniustitia incepit, usque ad finem perseveravit : Unde tempora vite laude digna predicantur.
marg.|
{h}
Excepto]
etc. quasi dicat, in malis non imitatus patrem.
marg.|
{i}
Portam]
etc. GLOSSA Que in Act. 3.a. dicitur speciosa, secundum Hebreos, et ab eis porta Ioathan, quia ipse edificavit eam, usque hodie nuncupatur.
marg.|
{k}
Ophel multa construxit. Urbes quoque edificavit in montibus Iuda, et in saltibus castella, et turres. Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon]
etc. GLOSSA Rabani Ophel turris erat non longe a templo, mire altitudinis : Unde et Ophel, id est tenebrarum, vel nubili nomen accepit. Ubi autem in Zacharia scriptum est : Et tu turris nebulosa filie Sion, in Hebreo, habetur, turris Ophel. Immo est in Mi. 4.c. Solutio. Unus Propheta ponitur pro alio, quia eodem spiritu loquuntur. Simile Mt. 27.a. Tunc adimpletum est, quod dictum est per Ieremiam prophetam, etc. Neque hoc dixerat Ieremias, sed Zacharias cap. 11.c. HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus In muro Ophel, hoc est in muro nebule, quod intelligitur in Sancta sanctorum. Item GLOSSA Turris Ophel eminentiam Scripture significat, que in historia fundata, spiritualis sensus caput inter nubila condit, dum scientie magnitudinem ab oculis hominum abscondit. Unde Posuit, tenebras latibulum suum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Capitulum 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_27)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Capitulum 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_27)
Notes :