Capitulum 18
1
Fuit ergo Iosaphat dives et inclitus multum
et affinitate coniunctus est Achab.
2
Descenditque post annos ad eum in Samariam, ad cuius adventum mactavit Achab arietes et boves plurimos et populo qui venerat cum eo, persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad.
3
Dixitque Achab rex Israel ad Iosaphat regem Iuda : Veni mecum in Ramoth Galaad. Cui ille respondit : Ut ego et tu, sicut populus tuus sic et populus meus, tecumque erimus in bello.
4
Dixitque Iosaphat ad regem Israel : Consule obsecro impresentiarum sermonem Domini.
5
Congregavitque rex Israel prophetarum quadringentos viros et dixit ad eos : In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus an quiescere ? At illi : Ascende. Inquiunt. Et tradet eos1
Deus in manu regis.
1 eos]
om. Weber
6
Dixitque Iosaphat : Numquid non est hic prophetes Domini ut ab illo etiam requiramus ?
7
Et ait rex Israel ad Iosaphat : Est vir unus a quo possumus querere Domini voluntatem, sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum sed malum omni tempore. Est autem Micheas filius Iemla2. Dixitque Iosaphat : Ne loquaris rex hoc modo.
2 Iemla] Iembla
Weber
8
Vocavit ergo rex Israel unum de eunuchis et dixit ei : Voca cito Micheam filium Iemla3.
3 Iemla] Iembla
Weber
9
Porro rex Israel et Iosaphat rex Iuda uterque sedebant4 in solio suo vestiti cultu regio. Sedebant autem in area iuxta portam Samarie, omnesque prophete vaticinabantur coram eis.
4 sedebant
Rusch
|
Weber
]
Amiatinus
*
D H N
sedebat
10
Sedechias vero filius Chanana fecit sibi cornua ferrea et ait : Hec dicit Dominus. His ventilabis Syriam donec conteras eam.
11
Omnesque prophete similiter prophetabant atque dicebant : Ascende in Ramoth Galaad et prosperaberis, et tradet eos Dominus in manu regis.
12
Nuntius autem qui ierat ad vocandum Micheam ait illi : En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant, queso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat. Loquarisque prospera.
13
Cui respondit Micheas : Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit Deus meus hoc loquar.
14
Venit ergo ad regem. Cui rex ait : Michea, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere ? Cui ille respondit : Ascendite. Cuncta enim prospera evenient vobis5. Et tradentur hostes in manus vestras.
5 vobis]
om. Weber
15
Dixitque ei6 rex : Iterum atque iterum te adiuro, ut non loquaris mihi7 nisi quod verum est in nomine Domini.
6 ei]
om. Weber
|
7 loquaris mihi]
inv. Weber
|
16
At ille ait : Vidi universum Israel dispersum in montibus sicut oves absque pastore. Et dixit Dominus : Non habent isti dominos, sed8 revertatur unusquisque ad domum suam in pace.
8 sed]
om. Weber
17
Ait9 rex Israel ad Iosaphat : Nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quicquam boni, sed ea que mala sunt ?
9 ait] et
praem. Weber
18
At ille idcirco ait : Audite verbum Domini. Vidi Dominum sedentem in solio suo, et omnem exercitum celi assistentem ei a dextris et sinistris.
19
Et dixit Dominus : Quis decipiet Achab regem Israel, ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad ? Cumque diceret unus hoc modo, et alter alio.
20
Processit spiritus et stetit coram Domino et ait : Ego decipiam eum. Cui Dominus : In quo inquit decipies ?
21
At ille respondit : Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Dixitque Dominus : Decipies et prevalebis. Egredere et fac ita.
22
Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, et Dominus locutus est de te mala.
23
Accessit autem Sedechias filius Chanana et percussit Michee maxillam et ait : Per quam viam transivit spiritus Domini a me ut loqueretur tibi ?
24
Dixitque Micheas : Tu ipse videbis in die illo quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris.
25
Precepit autem rex Israel dicens : Tollite Micheam et ducite eum ad Ammon10 principem civitatis et ad Ioas filium Amalech11
10 Ammon] Amon
Weber
|
11 Amalech] Ammelech
Weber
|
26
et dicetis : Hec dicit rex. Mittite hunc in carcerem, et date ei panis modicum et aque pauxillum, donec revertar in pace.
27
Dixitque Micheas : Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me. Et ait : Audite populi omnes.
28
Igitur ascenderunt rex Israel et Iosaphat rex Iuda in Ramoth Galaad.
29
Dixitque rex Israel ad Iosaphat : Mutabo habitum et sic ad pugnandum vadam. Tu autem induere vestibus meis12. Mutatoque rex Israel habitu venit ad bellum.
12 meis] tuis
Weber
30
Rex autem Syrie preceperat ducibus equitatus sui dicens : Ne pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Israel.
31
Itaque cum vidissent principes equitatus Iosaphat dixerunt : Rex Israel est iste13. Et circumdederunt eum dimicantes. At ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo.
13 est iste]
inv. Weber
32
Cum enim vidissent duces equitatus quod non esset rex Israel reliquerunt eum.
33
Accidit autem ut unus e populo in incertum iaceret sagittam14 et percussit15 regem Israel inter cervicem et scapulas. At ille aurige suo ait : Converte manum tuam et duc16 me de acie, quia vulneratus sum.
14 in incertum iaceret – sagittam]
inv. Weber
|
15 percussit] percuteret
Weber
|
16 duc] educ
Weber
|
34
Et finita est pugna in die illo. Porro rex Israel stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam et mortuus est occidente sole.
Capitulum 18
Numérotation du verset
2Par. 18,1
marg.|
Fuit igitur Iosaphat]
etc. {i}
Et affinitate]
Quia ipse Iosaphat accepit filio suo Ioram, Athaliam, filiam Achab, et Iezabel, uxorem, ut legitur 3Rg. 22.
marg.|
{k}
Veni mecum]
etc. Hanc totam historiam habes 3Rg. 22.
marg.|
{l}
Impresentiarum]
id est in presenti.
marg.|
{m}
In manu Regis]
Non dicunt cuius regis, sed ambigue locuti sunt.
marg.|
{n}
Non est hic prophetes Domini]
Ex gestu enim eorum perpendit Iosaphat, illos non esse {1.
334vb} prophetas Domini.
marg.|
{o}
Filius Iembla]
Vel Hiemblas.
marg.|
{p}
Omnesque prophete vaticinabantur]
scilicet Prophete Baal.
marg.|
{q}
His ventilabis]
etc. id est hoc signum tibi do, quod ventilabis Syriam.
marg.|
{r}
Tradet eos]
Non tamen dixerunt quos, vel cuius regis.
marg.|
{s}
Uno ore]
id est concorditer.
marg.|
{t}
Ascendite]
Ironice locutus est, quod etiam ex modo pronunciandi potuit intelligi.
marg.|
{b}
Quicquam boni]
Bonum quidem prophetabat Micheas, sed non secundum iudicium illius.
marg.|
{c}
In solio]
GLOSSA Gregorii Solium Domini, Angelice potestates, quibus Deus altius presidens, inferius cuncta disponit.
marg.|
{d}
Exercitus celi]
ministrantium Angelorum multitudo, a dexteris, et a sinistris. Deus, qui ita est intra omnia, ut sit etiam extra omnia, ut nec dextra, nec sinistra clauditur : Sed dextra Dei, Angeli boni, sinistra, reprobi. Non enim ministrant Deo solummodo boni, qui adiuvant, sed et mali, qui redire nolentes, gravant, de quibus dicitur. Contra spiritualia nequitie in celestibus. A dextra ergo, et a sinistra, Angelorum exercitus stat, quia voluntas electorum spirituum divine voluntati concordat, et reproborum sensus, sue malitie serviens, iudicio districtionis eius obtemperat. Unde spiritus fallax in medium prosilit, per quem Achab decipiatur, exigentibus meritis. Neque enim bonus spiritus fallacie vult deservire, vel esse spiritus mendax in ore prophetarum, sed quia Achab dignus erat tali deceptione damnari, ut qui sepe volens ceciderat in culpam, quandoque nolens caperetur ad penam. Iuste datur licentia malignis spiritibus, ut quos volentes in peccati laqueo strangulant, in peccati penam etiam nolentes trahant.
marg.|
{e}
A dextris]
boni.
marg.|
{f}
A sinistris]
mali Angeli.
marg.|
{g}
Processit]
a sinistris.
marg.|
{n}
Ramoth]
civitas.
marg.|
{o}
Galaad]
regio est.
marg.|
{h}
Egredere]
permissivum est, non imperativum.
marg.|
{i}
Ut abscondaris]
pre verecundia, tamquam deprehensus mendacio.
marg.|
{k}
Si reversus]
id est sicut verum est, quod Dominus locutus est in me, ita verum est, quod non reverteris in pace.
marg.|
{l}
Et ait]
Micheas, scilicet.
marg.|
{m}
Audite]
quasi testes eius, quod dico.
marg.|
{q}
Clamavit ad Dominum]
et ad socios suos.
marg.|
{r}
Avertit eos]
id est Syros.
marg.|
{s}
E populo]
Syrorum.
marg.|
{t}
Inter cervicem]
In Regum dicitur, inter stomachum, et pulmonem. Utrumque verum fuit, quia sagitta intravit inter cervicem, et scapulas, et exivit per stomachum, et pulmonem.
marg.|
{u}
At ille]
scilicet Rex Israel.
marg.|
{x}
Stabat]
licet vulneratus.
marg.|
{y}
Occidente Sole]
HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus Accepto vulnere mortali iussit se teneri, ne deprehenderetur ab hostibus, quod vulneratus esset, et eius ruina hostibus victoriam, et populo periculum fuge incuteret. Occidente autem Sole mortuus est, ut noctem presidio fuge sue populus haberet.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_18)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_18)
Notes :