Hugo de Sancto Caro

Capitulum 25

1
Viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare cepisset, et viginti novem annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Ioiaden1 de Hierusalem.
1 Ioiaden] Ioaden Weber
2
Fecitque bonum in conspectu Domini,
verumtamen non in corde perfecto.
3
Cumque roboratum sibi videret imperium, iugulavit servos qui occiderant regem patrem suum,
4
sed filios eorum non interfecit, sicut scriptum est in libro legis Moysi ubi precepit Dominus dicensa : Ne2 occidentur
0 Cf. Dt. 24, 16.
2 ne] non Weber
patres pro filiis, neque filii pro patribus suis, sed unusquisque in peccato suo3 morietur.
3 peccato suo] inv. Weber
5
Congregavit igitur Amasias Iudam, et constituit eos per familias, tribunosque, et centuriones in universo Iuda et Beniamin. Et recensuit a viginti annis sursum, invenitque triginta millia iuvenum qui egrederentur ad pugnam et tenerent hastam et clipeum.
6
Mercede quoque conduxit de Israel centum millia robustorum centum talentis argenti.
7
Venit autem homo Dei ad illum et ait : O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israel. Non est enim Dominus cum Israel et cunctis filiis Ephraim.
8
Quod si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Deus ab hostibus.
Dei quippe est et adiuvare et in fugam convertere4.
4 convertere] vertere Weber
9
Dixitque Amasias ad hominem Dei : Quid ergo fiet de centum talentis que dedi militibus Israel ? Et respondit ei homo Dei : Habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura.
10
Separavit itaque Amasias exercitum qui venerat ad eum ex Ephraim ut reverteretur in locum suum. At illi contra Iudam vehementer irati, reversi sunt in regionem suam.
11
Porro Amasias confidenter eduxit populum suum et abiit in vallem Salinarum, percussitque filios Seir decem millia,
12
et alia decem millia virorum ceperunt filii Iuda, et adduxerunt ad preruptum cuiusdam petre. Precipitaveruntque eos de summo in preceps qui universi crepuerunt.
13
At ille exercitus quem remiserat Amasias ne secum iret ad prelium diffusus est in civitatibus Iuda a Samaria usque Bethoron. Et interfectis tribus millibus diripuit predam magnam.
14
Amasias quoque5 post cedem Idumeorum et allatos deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi, et adorabat eos et illis adolebat incensum.
5 quoque] vero Weber
15
Quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam, misit ad illum prophetam
qui diceret ei : Cur adorasti deos qui non liberaverunt populum suum de manu tua ?
16
Cumque hec ille loqueretur respondit ei : Numquid6
6 Numquid] num Weber
consiliarius regis es ? Quiesce, ne interficiam te. Descendensque propheta : Scio, inquit, quod cogitaverit Dominus occidere te, qui et fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo.
17
Igitur Amasias rex Iuda inito pessimo consilio7 misit ad Ioas filium Ioachaz filii Iehu8
7 p. c. Rusch Weber ] inv. Ω |
8 Iehu Ed1530 Rusch Clementina ] Iheu Cava ΣT ΩM, Hieu Weber |
regem Israel dicens : Veni videamus nos mutuo.
18
At ille remisit nuntium dicens : Carduus qui est in Libano
misit ad cedrum Libani dicens : Da filiam tuam filio meo uxorem, et ecce bestie que erant in silva Libani transierunt et conculcaverunt carduum.
19
Dixisti : Percussi Edom et idcirco erigitur cor tuum in superbiam. Sede in domo tua. Cur malum adversum te provocas ut cadas et tu et Iudas tecum ?
20
Noluit audire Amasias eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manibus
hostium propter deos Edom.
21
Ascendit igitur Ioas rex Israel, et mutuos sibi prebuere conspectus. Amasias autem rex Iuda abiit9
9 abiit] erat Weber
in Bethsames Iude.
22
Corruitque Iudas coram Israel et fugit in tabernacula sua.
23
Porro Amasiam regem Iuda, filium Ioas, filii Ioachaz, cepit Ioas rex Israel in Bethsames et adduxit in Hierusalem. Destruxitque muros10
10 muros] murum Weber
eius a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis.
24
Omne quoque aurum et argentum et universa vasa que repererat in domo Domini11 et apud Obededom, in thesauris etiam domus regie necnon et filios obsidum reduxit Samariam.
11 Domini] Dei Weber
25
Vixit autem Amasias filius Ioas, rex Iuda, postquam mortuus est Ioas, filius Ioachaz, rex Israel quindecim annis.
26
Reliqua vero sermonum Amasie priorum et novissimorum scripta sunt in libro Regum Iuda et Israel.
27
Qui postquam recessit a Domino tetenderunt ei insidias in Hierusalem. Cumque fugisset Lachis miserunt et interfecerunt eum ibi.
28
Reportantesque super equos sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David.

Capitulum 25

Numérotation du verset 2Par. 25,1 
marg.| {g} Regnavit autem Amasias] Hoc habes 3Rg. 14.
marg.| {h} Ioiaden] vel Ioiada.
marg.| {i} Fecitque bonum] GLOSSA opinione hominum, qui videbant, et laudabant.
marg.| {k} Non in corde perfecto] HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus quia pro presentis seculi dignitate, non pro futura patria laboravit.
marg.| {l} Qui occiderant regem patrem suum] HIERONYMUS. Quamquam illi Dei timore, et in ultione Zacharie illum occiderunt. Idcirco tamen ab eo occisi sunt iudicialiter, quia non ore Prophete, non consultu Domini, sed sua presumptione illum occiderunt.
marg.| {m} In libro legis Moysi ubi] etc. Dt. 24.c. Idem Ier. 22. Idem Ezechiel. 18.e. Contrarium Ex. 20.a.
marg.| {n} Egrederentur] etc. id est egredi possent.
marg.| {o} Exercitus Israel] GLOSSA decem tribuum, que idola colebant, et Deo abominabiles erant.
marg.| {1. 338rb}
marg.| {p} Ephraim] GLOSSA de quo Ieroboam, quasi nec cum subditis, nec cum Prelatis Dominus est.
marg.| {q} Amasias] Rex Iuda.
marg.| {r} At illi] etc. scilicet de Ephraim.
marg.| {s} In vallem Salinarum] GLOSSA ubi sal fiebat, vel feno salsuginis, ut multis in locis deciso, et exsiccato, et incenso, vel aquis puteorum salsis fervefactis, et ad salsis firmitatem coquendo perductis. Vel aliter, ubi, et Ioab duodecim Idumeorum millia percussisse legitur 2Rg. 8.d. Pro valle autem Salinarum Vetus Editio, quasi nomen regionis Gemel apposuit.
marg.| {t} Filios Seir] id est Idumeos.
marg.| {u} At ille exercitus] scilicet Israel.
marg.| {x} Allatos deos] id est idola.
marg.| {y} Statuit illos] GLOSSA Hieronymi Quia secundum Hebreos, cum precipitarentur decem millia de petra, responderunt idola illos ideo interfectos, quia in cultu eorum negligentes fuerunt.
marg.| {z} Ad illum Prophetam] HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus Propheta hic Eleazar est filius Dodai avunculi eius, de quo supra dictum est.
marg.| {a} Dominus occidere te] GLOSSA qui neminem vult perire, sed eum, qui in peccato perseverat, iusto iudicio damnat. Ideo ergo Amasias periit, quia admonitus per Prophetam, ut penitentiam ageret, non obedivit, sed usque ad finem in scelere permansit.
marg.| {b} Consilio meo] HIERONYMUS Consilio eius acquiesceret, si deos igne combureret, vestimenta dirumperet, cinerem super caput eius aspergeret, et totum se penitentie daret. Hoc enim consilium illi Prophetes dederat.
marg.| {c} Pessimo] sibi, scilicet.
marg.| {d} Videamus nos] ad experiendum nos.
marg.| {e} At ille] scilicet Rex Israel.
marg.| {f} Carduus] id est Rex Iuda.
marg.| {g} Ad cedrum] scilicet regem Israel.
marg.| {h} Filio meo] id est populo Iuda.
marg.| {i} Filiam tuam] id est populum{1. 338va} Israel, quasi viliorem, et indignum.
prol.| a Uxorem] id est federatum, quasi dicat, hoc modo sit societas inter populum Iuda, et populum Israel.
marg.| {b} Bestie] id est principes Israel.
marg.| {c} Carduum] id est regem Iuda.
marg.| {d} Dixisti]
marg.| {o} Amasia. GLOSSA dicit. Hac similitudine innuit, quod Amasias nobilissimis ortus natalibus, de stirpe David veniens, propter idololatrie feditatem degener, et vilis factus, propriam mensuram non considerat, sed ultra modum fastu superbie se elevat.
marg.| {e} In Bethsames Iude] GLOSSA in 4Rg. 14. dicitur Bethsames esse oppidum Iude, quia pertinet ad Regnum Iude, id est ad duas tribus, quibus imperabat domus David ; sed secundum locorum situm pertinet ad tribum Beniamin. Item in alia GLOSSA Bethsames civitas Sacerdotalis in tribu Beniamin, altera Bethsames est in tribu Nephthalim, ad regnum decem Tribuum pertinens.
marg.| {f} Filii Ioachaz] id est Ochozie.
marg.| {g} A porta Ephraim] que dicitur porta vallis, infra 26.b.
marg.| {h} Apud Obededom] HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus quia filii eius custodiebant, et ab eo descripta ibi permanebant.
marg.| {i} In thesauris etiam] GLOSSA quia non solum vasa abstulit, que in domo Domini reperit, sed etiam illa, que observabant ianitores, et custodes templi. In Reg. autem legitur, quod David elegit de filiis Obededon septuagintaduos ad administrandum in domo Dei, et ad custodiam templi.
marg.| {k} Filios obsidum] ut non rebellaret Amasias.
marg.| {l} Postquam mortuus est] HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus Eo tempore in utero habebatur Ochozias, qui postea regnavit in Hierusalem. Unde et scribitur : Sedecim annorum erat Ozias, cum regnare cepisset, infr. 26.
marg.| {m} Postquam recessit] GLOSSA dicit : Ex quo prophete consilium non audivit, neque ad Deum {1. 338vb} converti voluit, coniuratio preparata est, et dilatata, donec ad consummationem perveniret. Idem dicit HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus.
marg.| {n} Super equos] etc. HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus Non enim sine causa adduxit Scriptura eum portatum super equos, quia deos Edom, qui in equis portabantur, adoravit : non super humeros hominum, quia neglexit servire Deo Israel, cuius mysteria super humeros Caathitarum portabantur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Capitulum 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_25)

Notes :