Capitulum 26

1
Omnis autem populus Iuda filium eius Oziam annorum sedecim, constituit regem pro patre suo Amasia.
2
Ipse edificavit Ahilat1 et restituit eam dicioni Iude. Postquam dormivit rex cum patribus suis.
1 Ahilat] Ahilath Weber
3
Sedecim annorum erat Ozias cum regnare cepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Iecelia2 de Hierusalem.
2 Iecelia] Hiechelia Weber
4
Fecitque quod erat rectum in oculis Domini iuxta omnia que fecerat Amasias pater eius.
5
Et exquisivit Deum in diebus Zacharie intelligentis et videntis Deum.
Cumque requireret Dominum direxit eum in omnibus.
6
Denique egressus est et pugnavit contra Philistiim, et destruxit murum Geth, et murum Iamnie3 murumque Azoti. Edificavit quoque oppida in Azoto et in Philistiim.
3 Iamnie] Iabnie Weber
7
Et adiuvit eum Deus contra Philistiim, et contra Arabes4 qui habitabant in Gurbaal
4 Arabes] Arabas Weber
et contra Ammonitas5.
5 Ammonitas Rusch ] Ammanitas Weber
8
Appendebantque6 munera Ammonite7 Ozie, et divulgatum est nomen eius usque ad introitum Egypti propter crebras victorias.
6 appendebantque ΨD Rusch Clementina ] expendebantque ΩM, expendebant ΩS, impendebantque ΩJ, pendebantque Weber |
7 munera Ammonite ΩS Rusch Clementina ] Ammanite munera Weber |
9
Edificavitque Ozias turres in Hierusalem super portam Anguli, et super portam Vallis, et reliquas in eodem muri latere firmavitque eas.
10
Extruxitque8 etiam turres in solitudine, et effodit9 cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora tam in campestribus quam in eremi vastitate, vineas quoque habuit et vinitores, in montibus et in Carmelo. Erat quippe homo agriculture deditus10.
8 extruxitque] extruxit Weber |
9 effodit] fodit Weber |
10 agriculture deditus] scrips. agricture de deditus cacogr. Rusch |
11
Fuit autem exercitus bellatorum eius qui procedebant ad prelia sub manu Ieiel scribe Maasieque doctoris, et sub manu Ananie qui erat de ducibus regis.
12
Omnisque numerus principum per familias virorum fortium duo millia11 sexcentorum,
11 duo millia] duum milium Weber
13
et sub eis universus exercitus trecentorum et septem millium quingentorum qui erant apti bellare12
12 bellare] ad bella Weber
et pro rege contra adversarios dimicabant.
14
Preparavit quoque eis Ozias, id est cuncto exercitui clipeos, et hastas, et galeas, et loricas, arcusque et fundas ad iaciendos lapides.
15
Et fecit in Hierusalem diversi generis machinas quas in turribus collocavit et in angulis murorum ut mitterent sagittas et saxa grandia. Egressumque est nomen eius procul eo quod auxiliaretur ei Dominus et corroboraret13
13 corroboraret] corroborasset Weber
illum.
16
Sed cum roboratus esset, elevatum est cor eius in interitum suum, et neglexit Dominum Deum suum.
Ingressusque templum Domini et14 adolere voluit incensum super altare thymiamatis.
14 et] om. Weber
17
Statimque ingressus est15 post eum Azarias sacerdos et cum eo sacerdotes Domini octoginta viri fortissimi,
15 est] om. Weber
18
restiterunt regi atque dixerunt : Non est tui officii Ozia ut adoleas incensum Domino sed sacerdotum. Hoc est filiorum Aaron qui consecrati sunt ad huiuscemodi ministerium. Egredere de sanctuario ne contempseris, quia non reputabitur tibi in gloriam16 a Domino Deo tuo17.
16 gloriam] + hoc Weber |
17 tuo] om. Weber |
19
Iratusque est Ozias et tenens in manu thuribulum ut adoleret incensum, minabatur sacerdotibus18 in domo Domini super altare thymiamatis.
18 sacerdotibus propter hom. Rusch ] + statimque orta est lepra in fronte eius coram sacerdotibus Weber
20
Cumque respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui sacerdotes, viderunt lepram in fronte eius, et festinato expulerunt eum. Sed et ipse perterritus acceleravit egredi, eo quod sensisset illico plagam Domini.
21
Fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis sue, et habitavit in domo separata plenus lepra, ob quam et eiectus fuerat de domo Domini. Porro Ioathan filius eius rexit domum regis et iudicabat populum terre.
22
Reliqua autem sermonum Ozie priorum et novissimorum scripsit Isaias19 filius Amos propheta.
19 Isaias] scrips. cum Is. 1, 1 ; Esaias Weber
23
Dormivitque Ozias cum patribus suis et sepelierunt eum in agro regalium sepulcrorum eo quod esset leprosus. Regnavitque Ioathan filius eius pro eo.

Capitulum 26

Numérotation du verset 2Par. 26,1 
prol.| Omnis autem populus Iuda filium eius Oziam] GLOSSA Ozias, qui et Azarias. Ozias interpretatur virtus Domini, Zacharias auxilium Domini, quia quamdiu recte egit, divina ope adiutus, plurima bella feliciter commisit, et de hostibus triumphavit : sed postquam per superbiam illicita tentavit, lepra percussus, nominis, et honoris fuscavit dignitatem, excelsus a populo usque ad diem mortis.
marg.| {p} Dormivit Rex] Amasias.
marg.| {q} In diebus Zacharie] GLOSSA et HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus hunc aiunt esse filium Zacharie filii Ioiade, qui post mortem patris natus est. Unde infr. 29. vocatur posthumus, et ob hoc nomen patris sortitus est. Intelligens enim propter Sacerdotium. Videns propter prophetiam dicitur.
marg.| {r} Dilexit eum] videns Deum. Ergo prophete vident Deum. Contra 1Io. 4.c. Deum nemo vidit unquam.
marg.| {s} Et adiuvit] vel audivit.
marg.| {t} In Gurbaal] HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus Gurbaal, ipsa est Gerara, in qua peregrinatus est Abraham. Gn. 20.a.
marg.| {u} Expendebantque] id est solvebant.
marg.| {x} Super portam vallis] GLOSSA Hec est porta Ephraim, quam Supra 25.f. destructam esse retulit a Ioas Rege Israel. Noluit
marg.| {1. 339ra} autem scriptos historie, nomen ponere in edificando, quod posuit in destruendo. Et quia Ephraim idolis immolabat, et cum Ioas rege suo hanc portam destruxerat, in edificatione ipsius proprio vocabulo meruit nominari : Sed nomine vallis dicitur, propter auctoris sui humiliationem, et utilitatem. Hinc in Esdra dicitur. Et portam vallis edificavit Annon, et habitatores Zanoe. De hac autem porta, et de aliis portis in Hierusalem, in Esdra, sequentes Bedam abunde diximus.
prol.| a Elevatum est cor eius] Prosperitas stultorum perdet eos : Prv. 1.d.
marg.| {b} Statimque ingressus] est a cetu suorum. Et quia viriliter regi restitit, specialiter inter alios solus nominatur.
marg.| {c} Lepra in fronte] Bene congruit locus ille lepre facto culpe. In fronte enim erat lamina aurea, que Pontificem ornabat, et ideo, quia eam sibi usurpabat iniuste, iuste ibi punitur : Iuxta illud Sap. 11.c. Per que peccat quis, per hec et torquetur. Item frons est sedes superbie, et verecundie : Et ideo, quia superbivit, et verecundari noluit de culpa sua, oportuit verecundari, et humiliari de pena.
marg.| {d} In fronte eius] Synecdoche est, quia in toto corpore leprosus fuit, sed hic maxime apparebat.
marg.| {e} Plenus] GLOSSA quia indutus stola Sacerdotali instante solemni festivitate propitiationis, scilicet intravit in templum ad altare aureum oblaturus incensum secundum Iosephum. Et lepra presumptionis, vel ambitionis, ut hic, et 4Rg. 15.a. Cupiditatis in Giezi 4Rg. 5.g. Proditionis in Ioab. 2Rg. 3.f. Rebellionis in Maria : Nm. 12.e.
marg.| {f} In agro] GLOSSA Non in sepulchris regalibus, non in civitate David. Heretici enim, atque Schismatici indigni sunt societate, atque communione sancte Ecclesie, nec memoria eorum inter Catholicos habetur, cum erroribus maculati, et vitiis squalidi, ab eorum consortio separantur, immo Ecclesia orat pro eis in die Parasceves.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Capitulum 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_26)

Notes :