Capitulum 14
Numérotation du verset
2Par. 14,1
Dormivit autem Abia cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David. Regnavitque Asa filius eius pro eo in cuius diebus quievit terra annis decem.
Numérotation du verset
2Par. 14,2
Fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui, et subvertit altaria
peregrini cultus et excelsa,
3
et confregit statuas, lucosque succidit,
4
ac precepit Iude ut quereret Dominum Deum patrum suorum, et faceret legem et universa mandata,
5
et abstulit e cunctis urbibus Iuda aras et fana, et regnavit in pace.
6
Edificavit quoque urbes munitas in Iuda, quia quietus erat, et nulla temporibus eius bella surrexerant pacem Domino largiente.
7
Dixit autem Iude : Edificemus civitates istas et vallemus muris, et roboremus turribus, et portis, et seris, donec a bellis quieta sunt omnia, eo quod quesierimus Dominum Deum patrum nostrorum et dederit nobis pacem per gyrum. Edificaverunt igitur et nullum in extruendo impedimentum fuit.
8
Habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Iuda trecenta millia, de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta millia. Omnes isti viri fortissimi.
9
Egressus est autem contra eos Zara Ethiops cum exercitu decies centena millia, et curribus trecentis, et venit usque Maresa.
10
Porro Asa perrexit obviam et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata que est iuxta Maresa.
11
Et invocavit Dominum Deum et ait : Domine, non est apud te ulla distantia utrum in paucis auxilieris an in pluribus, adiuva nos Domine Deus noster. In te enim et in tuo nomine habentes fiduciam, venimus contra hanc multitudinem, Domine Deus noster tu es, non prevaleat contra te homo.
12
Exterruit itaque Dominus Ethiopes1 coram Asa et Iuda. Fugeruntque Ethiopes,
1 Ethiopes] Ethiopas
Weber
13
et persecutus est eos Asa, et populus qui cum eo erat usque Gerara2. Et ruerunt Ethiopes usque ad internicionem, quia Domino cedente contriti sunt et exercitu illius preliante. Tulerunt ergo spolia multa,
2 Gerara] Gerar
Weber
14
et percusserunt omnes civitates per circuitum Gerare. Grandis quippe cunctos terror invaserat, et diripuerunt urbes et multam predam asportaverunt,
15
sed et caulas ovium destruentes, tulerunt pecorum infinitam multitudinem et camelorum, reversique sunt Hierusalem.
Capitulum 14
Numérotation du verset
2Par. 14,1
marg.|
{x}
Fecit Asa]
GLOSSA Hic eos significat qui bene incipiunt, et male finiunt.
marg.|
{y}
Subvertit]
abiiciens idololatriam.
marg.|
{z}
Et excelsa]
Contra 3Rg. 15.c. dicitur de Asa. Verumtamen excelsa non abstulit. Solutio. Subvertit excelsa, ut dicitur hic, id est idola excelsorum. Item excelsa non abstulit, id est ritum immolandi in excelsis.
marg.|
{a}
Donec]
id est dum.
marg.|
{b}
Eo quod quesierimus]
quasi dicat non nostris meritis.
marg.|
{c}
Per gyrum]
id est undique.
marg.|
{d}
Contra eos]
scilicet viros Iuda, et Beniamin.
marg.|
{e}
Maresa]
vel Marasa, nomen civitatis.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_14)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_14)
Notes :