Hugo de Sancto Caro

Capitulum 8

1
Expletis autem viginti annis postquam edificavit Salomon domum Domini et domum suam,
2
civitates quas dederat Hiram
Salomoni edificavit et habitare ibi fecit filios Israel.
3
Abiit quoque in Emath Suba et obtinuit eam,
4
et edificavit Palmyram
in deserto et alias civitates munitissimas edificavit in Emath.
5
Extruxitque Bethoron superiorem et Bethoron inferiorem civitates muratas habentes portas, et vectes, et seras.
6
Balaath1 etiam
1 Balaath Θ P H ΩSM Clementina ] Baalath Weber
et omnes urbes firmissimas que fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum et urbes equitum. Omnia que voluit fecit
rex2 Salomon
2 fecit rex] om. Weber
atque disposuit : edificavit in Israel3 et in Libano, et in universa terra potestatis sue.
3 Israel] Hierusalem Weber
7
Omnem populum qui derelictus fuerat
de Etheis, et Amorreis, et Pherezeis, et Eveis, et Iebuseis qui non erant de stirpe Israel,
8
de filiis eorum et de posteris quos non interfecerant4 subiugavit Salomon
4 interfecerant] + filii Israel Weber
in tributarios usque in diem hanc.
9
Porro de filiis Israel non posuit
ut servirent operibus regis.
Ipsi enim erant viri bellatores,
et duces primi
et principes quadrigarum
et equitum eius.
10
Omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta
qui erudiebant populum,
11
filiam vero pharaonis transtulit de civitate David in domum quam edificaverat ei. Dixit ei rex5 : Non habitabit uxor mea in domo David regis Israel eo quod sanctificata sit, quia ingressa est in6 eam arca Domini.
5 ei rex] enim Weber |
6 in] om. Weber |
12
Tunc obtulit
Salomon
holocausta
Domino super altare Domini
quod extruxerat
ante porticum,
13
ut per singulos dies offerretur in eo
iuxta preceptum Moysi in sabbatis
et in calendis,
et in festis diebus
ter per annum,
id est in sollemnitate azymorum et in sollemnitate hebdomadarum, et in sollemnitate tabernaculorum.
14
Et constituit iuxta dispositionem David
patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis, et levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus iuxta ritum uniuscuiusque diei, et ianitores in divisionibus suis per portam et portam. Sic enim preceperat David homo Dei.
15
Nec pretergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam levite ex omnibus que preceperat, et in custodiis thesaurorum
16
omnes impensas preparatas habuit Salomon, ex eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam.
17
Tunc abiit Salomon in Asiongaber7 et in Hailath8 ad oram maris Rubri que est in terra Edom.
7 Asiongaber] Hesiongaber Weber |
8 Hailath] Ahilath Weber |
18
Misit ergo9 ei Hiram per manum servorum suorum, naves et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir. Tuleruntque inde10 quadringenta quinquaginta talenta auri et attulerunt ad regem Salomonem.
9 ergo] autem Weber |
10 tuleruntque] + inde Weber |

Capitulum 8

Numérotation du verset 2Par. 8,1 
marg.| {e} Expletis autem, etc. postquam edificavit] id est in illis viginti annis consummavit edificia Domus Domini, et domus regie, et postea edificavit civitates. Nota domum Domini fecit Salomon septem annis, domum suam, et domum Regine, et domum saltus fecit tredecim annis.
marg.| {f} Dederat] GLOSSA id est reddiderat, quia cum Salomon dedisset, non placuerunt illi, ideo Salomon propriis utilitatibus eas deputavit.
marg.| {g} Et habitare ibi fecit] etc. Nota, iste civitates erant in terra Galilee in sorte Nephtalim. Hec terra vocatur Galilea gentium, Is. 9.a. et Mt. 3.c. Sed quare hoc, cum ibi habitaverunt filii Israel, ut hic dicitur. Solutio. Magister dicit in Historiis a, quod ideo dicitur sic, non quia gentes {1. 331va} ibi habitaverunt, sed quia in ditione regis gentilis erat. Sed hoc videtur falsum, quia terra illa displicuit Hiram, et ideo reddidit eam Salomoni. Ad hoc dicendum, quod Salomon terram illam dedit Hiram regi Tyri, et Hiram misit ibi gentes, que aliquanto tempore habitaverunt ibi : Postea displicuit terram Hiram, et reddidit eam Salomoni. Ab illis ergo gentibus dicta est Galilea gentium. Quibus remotis fecit ibi Salomon habitare filios Israel. a   In Emath] id est in illa parte Emath, sicut dicitur Syria Sobal. Emat equivocum est ad civitatem, que dicitur Antiochia, et ad regionem, et ita accipitur hic.
a ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.| {b} In Emath] regione.
marg.| {c} Bethoron] civitas. Sunt autem due civitates sic dicte. Una Bethoron inferior, et alia superior. Hec data est Levitis in possessionem Iosue 21.b. Sic vult GLOSSA
marg.| {d} Muratas] vel munitas.
marg.| {e} Baalath] civitas est in Tribu Iuda.
marg.| {f} Urbes quadrigarum] in quibus fiebant quadrige. Archiepiscopus Cantuariensis dicit, urbes quadrigarum, quia de lignis Libani erant facte.
marg.| {g} Urbes equitum] in quibus manebant equites.
marg.| {h} Et in Libano] GLOSSA templum est, quod cedrorum decore vestitum erat. Unde Za. 11.a. Aperi, Libane, portas tuas. Vel regiis edificiis, que facta erant de lignis Libani.
marg.| {i} Subiugavit] Sed preceptum erat Dt. 20.c. ut non parceretur illis, ergo Salomon peccavit. Solutio. Quia diu parcitum erat eis, ideo Salomon noluit eos interficere. Vel forte non fuit preceptum nisi de illis gentibus, que tunc erant, sed isti postea longo tempore nati sunt.
marg.| {k} Non posuit] Ad hoc dictum est supra, quod omnes operarii templi fuerunt proselyti. Sed hoc videtur falsum, quia supra dixit GLOSSA quod ex tribus generibus hominum edificatum est templum, scilicet Iudeis, gentibus, et proselytis. Solutio. Verum est, ut dicunt GLOSSA hoc autem, quod supra dictum est, quod omnes erant proselyti, hoc postille dicunt, sed magis credendum est GLOSSA Et quod dicitur hic, intelligitur de servitio, id est de cultu terre, et huiusmodi, ad que non posuit filios Israel, vel de operibus regis.
marg.| {l} Filiam vero Pharaonis] {1. 331vb} uxorem suam scilicet.
marg.| {m} Sanctificata] eo quod ibi manserit area.
marg.| {n} Azymorum] id est Pascha.
marg.| {o} Hebdomadarum] id est Pentecosten.
marg.| {p} Tabernaculorum] id est in Scenopegia. Ista tria festa precipua erant in lege, et quodlibet septem diebus extendebatur, quorum primus, et ultimus celebres erant.
marg.| {q} Iuxta ritum] etc. GLOSSA Secundum convenientiam cuiuslibet temporis omnia in Ecclesia disponit, ut unusquisque ordo officio suo functus digne ministret.
marg.| {r} In Asiongaber, et in Ahialath] GLOSSA insula dicitur esse haud procul in mari rubro, ubi classis Iosaphat periit tertio Regum ultimo g.
marg.| {s} In Ophir] GLOSSA nomen est provincie, ab uno posterorum Heber sic vocata.
marg.| {t} Quadringenta quinquaginta talenta auri] tertio Regum 9.d. dicitur, quadringentorum viginti talentorum. Solutio : Verum est, quod hic dicitur, scilicet quod attulerunt quadringenta quinquaginta talenta auri, sed naute pro labore, et expensis habuerunt inde triginta talenta, et ita remanserunt quadringenta viginti, ut dicitur in Regum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_8)

Notes :