Capitulum 5
1
Intulit igitur Salomon
omnia que voverat
David pater suus
argentum,
et aurum,
et universa vasa
posuit in thesauris domus Dei.
2
Post que congregavit maiores natu Israel, et cunctos principes tribuum, et capita familiarum de filiis Israel in Hierusalem ut adducerent arcam federis Domini de civitate David que est Sion.
3
Venerunt igitur ad regem omnes viri Israel in die sollemni mensis septimi.
4
Cumque venissent cuncti seniorum Israel, portaverunt levite arcam
5
et intulerunt eam, et omnem paraturam tabernaculi. Porro vasa sanctuarii que erant in tabernaculo portaverunt sacerdotes cum levitis.
6
Rex autem Salomon et universus cetus Israel et omnes qui fuerant congregati ante arcam immolabant arietes et boves absque ullo numero. Tanta enim erat multitudo victimarum.
7
Et intulerunt sacerdotes arcam federis Domini in locum suum,
id est ad oraculum templi in sancta sanctorum subtus1 alas cherubin,
1 subtus] subter
Weber
8
ita ut cherubin expanderent alas suas super locum in quo posita erat arca, et ipsam arcam tegerent cum vectibus eius.
9
Vectium autem quibus portabatur arca,
quia paululum longiores erant. Capita parebant ante oraculum. Si vero quis paululum fuisset extrinsecus eos videre non poterat, fuit itaque arca ibi usque in presentem diem.
10
Nihilque erat aliud in arca nisi due tabule quas posuerat Moyses in Horeb, quando legem dedit Dominus filiis Israel egredientibus ex Egypto.
11
Egressis autem sacerdotibus de sanctuario, omnes enim sacerdotes
qui ibi potuerant inveniri sanctificati sunt, nec adhuc in2 illo tempore vices et ministeriorum ordo inter eos divisus erat,
2 in]
om. Weber
12
Tam levite quam cantores, id est et qui sub Asaph erant et qui sub Heman, et qui sub Idithun, filii et fratres eorum vestiti byssinis,
cymbalis, et psalteriis et citharis concrepabant stantes ad orientalem plagam altaris,
et cum3 eis cantores4
3 et cum] cumque
Weber
|
4 cantores] sacerdotes
Weber
|
centum viginti canentes tubis.
13
Igitur cunctis pariter et tubis, et voce, et cymbalis, et organis et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus longe sonitus audiebatur, ita ut cum Dominum laudare cepissent et dicere : Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in seculum5 misericordia eius. Impleretur domus
5 seculum] eternum
Weber
Domini nube,
14
ne6 possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem. Compleverat enim gloria Domini domum Dei.
6 ne] nec
Weber
Capitulum 5
Numérotation du verset
2Par. 5,1
marg.|
{1.
329va} a
Intulit igitur]
in thesauros Domini. Et agitur hic de translatione arce in templum.
marg.|
{b}
Argentum, et aurum]
quod plus obtulit populus, quam esset necessarium ad vasa templi, et utensilia facienda.
marg.|
{c}
Post que congregavit]
Hoc 3Rg. 8.a.
marg.|
{d}
Principes tribuum]
qui erant duodecim, ut patet Nm. 1.a.
marg.|
{e}
Et capita familiarum]
id est principes familiarum, qui erant plures quam principes Tribuum.
marg.|
{f}
De civitate David]
ubi eam posuerat David secundo Regum sexto c.
marg.|
{g}
Ad regem]
scilicet Salomonem.
marg.|
{h}
In die solemni]
scilicet decima die Septembris, qua fiebat expiatio, ut legitur Numero 28.
marg.|
{i}
Septimi]
id est Septembris.
marg.|
{k}
Et intulerunt]
in templum.
marg.|
{l}
Tabernaculi]
Moysi.
marg.|
{m}
In tabernaculo]
etc. Moysi.
marg.|
{n}
Ante oraculum]
id est existentibus ante oraculum prope. GLOSSA Apparebant summitates vectium foris ante oraculum, non semper, sed cum ostia oraculi aperiebantur : Neque hoc omnibus, sed illis qui propius accedentes, ea, que intus erant, attentius intuebantur. Ipsa autem arca qualis esset, et quomodo esset posita, illis solis, qui oraculum intrabant, videre licebat. Item alia GLOSSA Non tamen fieri poterat, ut ipsa eorum capita ante oraculum eminerent : quia necesse erat, ut clauso oraculo, et appenso ante ostia velo, ipsi quoque vectes cum arca, et Cherubim abderentur interius, quod fieri non poterat, si prominentes ulterius vectes, pro ducendis ad claudendum ostiis locum non darent.
marg.|
{o}
Extrinsecus]
id est remotior.
marg.|
{p}
Eos]
id est vectes. Et nota quod hoc, quod dicitur hic de capitibus vectium non visis vel visis, refertur ad totum tempus, quo arca fuit in templo, id est in Sanctis sanctorum. Tamen Magister in Historiis
a refert hoc tantum ad tempus, quo portabatur arca : quia, secundum eum, capita vectium templi poterant videri a populo sequente arcam. Sed postquam arca reposita est in loco suo, numquam.
a
¶Fons :
Petrus Comestor
, Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.|
{q}
Nisi due tabule]
quas secundo dedit Dominus {1.
329vb} Moysi, Ex. 34. qui priores fregerat Moyses, Ex. 32.d. Sed videtur falsum, quod hic dicitur : quia etiam erat ibi urna aurea, et virga Aaron, ut dicit Apostolus ad Hbr. 9.a. Solutio. In arca erant tabule Moysi lapidee, scripte digito Dei. Dt. 9.b. Et urna aurea plena manna, Ex. 16.g. Et virga Aaron, que floruerat. Nm. 17.d. et Dt. 31. Sed quia tabule digniores erant (quia scripte digito Dei) ideo tantum de illis hic fit mentio, tamen non excluduntur alia. Simile 3Rg. 12.e. ubi dicitur, quod nulla tribus secuta est David, nisi sola Tribus Iuda, immo et Beniamin, sed Tribus Iuda tantum nominatur, propter regiam dignitatem.
marg.|
{r}
Posuerat]
in arca.
marg.|
{s}
In Horeb]
vel in Choreb, quedam pars montis Sinai.
marg.|
{t}
De sanctuario]
id est de templo, vel de Sanctis sanctorum, ubi reposuerant arcam. Tunc enim omnes sacerdotes (dummodo mundi essent) poterant intrare Sancta sanctorum, ad deponendum arcam, sed numquam ad ministrandum, nisi solus Pontifex.
marg.|
{u}
Omnes enim sacerdotes]
Anthypophora est. Posset enim aliquis querere. Quomodo ausi sunt omnes sacerdotes intrare Sancta Sanctorum ? Et respondet auctor, quia omnes sanctificati erant.
marg.|
{x}
Divisus erat]
Hoc videtur falsum. Quia supra 1Par. 25. habitum est, quod David constituit vigintiquatuor sacerdotes summos, singulis assignans vicem suam. Solutio. Revera vices divise erant tempore David, sed sacerdotes nondum ministrabant secundum divisiones suas, quia templum nondum factum erat. Et hoc concordat ei quod dictum est 1Par. 28. scilicet quod David dedit Salomoni descriptionem sacerdotalium, et Levitarum divisionum.
marg.|
{y}
Sub Asaph]
etc. isti tres principales erant cantores.
marg.|
{z}
Byssinis, cymbalis et psalteriis]
etc. id est vestibus de bysso.
marg.|
{a}
Gloria Domini domum]
etc. id est nubes perlucida.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_5)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_5)
Notes :