Hugo de Sancto Caro

Capitulum 21

Numérotation du verset 2Par. 21,1 

Dormivit autem Iosaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David. Regnavitque Ioram filius eius pro eo.
Numérotation du verset 2Par. 21,2 

Qui habuit fratres filios Iosaphat Azariam, et Iaiel et Zachariam et Azariam et Michael et Saphatiam. Omnes hi filii Iosaphat regis Israel.
Numérotation du verset 2Par. 21,3 

Deditque eis pater suus multa munera argenti, et auri, et pensationes1 cum civitatibus munitissimis in Iuda. Regnum autem tradidit Ioram eo quod esset primogenitus.
1 pensationes] pensitationes Weber
Numérotation du verset 2Par. 21,4 

Surrexit autem2 Ioram super regnum patris sui. Cumque se confirmasset, occidit omnes fratres suos gladio, et quosdam de principibus Israel.
2 autem] ergo Weber
Numérotation du verset 2Par. 21,5 

Triginta duo annorum erat Ioram cum regnare cepisset, et octo annis regnavit in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Par. 21,6 

Ambulavitque in viis regum Israel, sicut egerat domus Achab. Filia quippe Achab erat uxor eius et fecit malum in conspectu Domini.
Numérotation du verset 2Par. 21,7 

Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo. Et quia promiserat ut daret ei3 lucernam et filiis eius omni tempore.
3 ei] illi Weber
Numérotation du verset 2Par. 21,8 

In diebus illis rebellavit Edom ne esset subditus Iude, et constituit sibi regem.
Numérotation du verset 2Par. 21,9 

Cumque transiret4 Ioram cum principibus suis et cuncto equitatu qui erat secum, surrexit nocte et percussit Edom qui se circumdederat et omnes duces equitatus eius.
4 transiret] transisset Weber
Numérotation du verset 2Par. 21,10 

Attamen rebellavit Edom, ne esset sub dicione Iuda usque ad diem hanc5, eo tempore et Lobna recessit, ne esset sub manu illius. Dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum.
5 diem hanc] inv. Weber
Numérotation du verset 2Par. 21,11 

Insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Iuda, et fornicari fecit habitatores Hierusalem et prevaricari Iudam.
Numérotation du verset 2Par. 21,12 

Allate sunt autem ei littere ab Elia propheta in quibus scriptum erat. Hec dicit Dominus Deus David patris tui : Quoniam non ambulasti in viis Iosaphat patris tui et in viis Asa regis Iuda,
Numérotation du verset 2Par. 21,13 

sed incessisti per iter regum Israel, et fornicari fecisti Iuda6 et habitatores Hierusalem imitatus fornicationem domus Achab, insuper et fratres tuos domum patris tui meliores te occidisti.
6 Iuda] Iudam Weber
Numérotation du verset 2Par. 21,14 

Ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo, et filiis et uxoribus tuis, universaque substantia tua.
Numérotation du verset 2Par. 21,15 

Tu autem egrotabis pessimo languore
uteri,
donec egrediantur vitalia tua paulatim per dies singulos.
Numérotation du verset 2Par. 21,16 

Suscitavit ergo Dominus contra Ioram spiritum Philistinorum
et Arabum,
qui confines sunt Ethiopibus.
Numérotation du verset 2Par. 21,17 

Et ascenderunt in terram Iuda
et vastaverunt eam. Diripueruntque cunctam substantiam
que inventa est in domo
regis insuper et filios eius
et uxores,
nec remansit ei filius nisi Iochaz7 qui minimus natu erat,
7 Iochaz Weber ] Ioachas Edmaior.A) Ruch
Numérotation du verset 2Par. 21,18 

et super hec omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili.
Numérotation du verset 2Par. 21,19 

Cumque diei succederet dies, et temporum spatia volverentur, duorum annorum expletus est circulus, et sic longa consumptus est8 tabe, ita ut egereret etiam viscera sua, languore pariter et vita caruit. Mortuusque est in infirmitate pessima,
8 est] om. Weber
et non fecit ei populus secundum morem combustionis exequias, sicut fecerat maioribus eius.
Numérotation du verset 2Par. 21,20 

Triginta duum annorum fuit cum regnare cepisset, et octo annis regnavit in Hierusalem. Ambulavitque non recte, et sepelierunt eum in civitate David. Verumtamen non in sepulcro regum.

Capitulum 21

Numérotation du verset 2Par. 21,1 
prol.| Dormivit autem Iosaphat] etc.
marg.| {k} Omnes hi filii] etc. Quare repetitur hoc, cum dixisset hos esse filios Iosaphat ? Ad hoc dicit HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus quod ideo duplicatum, quia dupliciter fuerunt filii eius, et per generationem, et per imitationem, et hoc innuit <Glossa> interlinearis que dicit.
marg.| {l} Filii] imitatores, scilicet operum eius, fratre eorum Ioram semper in deteriora labente. Unde ipse Ioram legitur infra eodem eos interfecisse, cum principibus {1. 336rb} Israel.
marg.| {m} Pensationes] etc. id est redditus quosdam.
marg.| {n} Occidit] Ioram, scilicet.
marg.| {o} De principibus Iuda] Contra. <Glossa> interlinearis supra dicit quod interfecit fratres suos cum principibus Israel. Solutio. Quando Ioram interfecit fratres, habebat secum quosdam principes de Israel, propter uxorem suam, que fuit filia regis Israel, qui iuverunt eum. Unde <Glossa> interlinearis non dicit quod ipse interfecerit principes Israel, sed cum eis interfecit fratres suos, id est adiutorio eorum.
marg.| {p} Filia quippe] etc. HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus Athalia erat uxor eius, que non filia Achab, sed Amri erat. 4Rg. 8.g. sed imitatione illius filia eius vocata est.
marg.| {q} Quia promiserat] 3Rg. 11.f.
marg.| {r} Et constituit sibi regem] Contra : Habuerant prius regem. Unde 4Rg. 3.b. dicitur : Perrexerunt igitur Rex Israel, et rex Iuda, et rex Edom : Ergo tunc non constituerunt regem. Solutio. Rex Edom ante tributarius fuit Regi Iuda, et constituerunt sibi regem, qui non esset tributarius.
marg.| {s} Insuper, et excelsa] HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus Plerique putant in domo Domini illum excelsa fabricatum fuisse, que sita est in monte Moria.
marg.| {t} Deus David] etc. quasi diceret : Non tuus.
marg.| {u} Per iter] idola colendo.
marg.| {x} Percutiet te plaga] GLOSSA Per Philisteos, et Arabes, qui eius terram vastaverunt, et diripuerunt substantiam eius, et filios pariter, et uxores.
marg.| {1. 336va} a Nisi Ioachaz] HIERONYMUS. Ioachaz ipse est Azarias pater Ioas filius Ioram, cuius soror fuit Iosabeth, non filia Athalie, sed de altera uxore accepit eam Ioram.
marg.| {b} Exequias] regales.
marg.| {c} Non in sepulchro Regum] id est fine regalibus exequiis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_21)

Notes :