Capitulum 30

Numérotation du verset 2Par. 30,1 

Misit quoque Ezechias ad omnem Israel et Iudam, scripsitque epistolas ad Ephraim et Manassem, ut venirent in1 domum Domini in Hierusalem et facerent Phase Domino Deo suo2.
1 in] ad Weber |
2 suo] Israel Weber |
Numérotation du verset 2Par. 30,2 

Inito ergo consilio regis et principum et universi cetus Hierusalem, decreverunt ut facerent Phase mense secundo.
Numérotation du verset 2Par. 30,3 

Non enim occurrerant facere in tempore suo, quia sacerdotes qui possent sufficere sanctificati non fuerant, et populus nondum3 congregatus fuerat4 Hierusalem.
3 nondum] necdum Weber |
4 fuerat] erat Weber |
Numérotation du verset 2Par. 30,4 

Placuitque sermo regi et omni multitudini,
Numérotation du verset 2Par. 30,5 

et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israel de Bersabee usque Dan, ut venirent et facerent Phase Domino Deo Israel in Hierusalem. Multi enim non fecerant sicut lege prescriptum est.
Numérotation du verset 2Par. 30,6 

Perrexeruntque cursores cum epistolis ex regis imperio et principum eius in universum Israel et Iudam iuxta quod rex iusserat predicantes : Filii Israel, revertimini ad Dominum Deum Abraham, et Isaac, et Israel et revertetur ad reliquias Israel5 que effugerunt manum regis Assyriorum.
5 Israel] om. Weber
Numérotation du verset 2Par. 30,7 

Nolite fieri sicut patres vestri et fratres qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum, et tradidit eos in interitum ut ipsi cernitis.
Numérotation du verset 2Par. 30,8 

Nolite indurare cervices vestras sicut patres vestri. Tradite manus Domino et venite ad sanctuarium eius quod sanctificavit in eternum. Servite Domino Deo patrum vestrorum et avertetur a vobis ira furoris eius.
Numérotation du verset 2Par. 30,9 

Si enim vos reversi fueritis ad Dominum, fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxere captivos, et revertentur in terram hanc. Pius enim et clemens est Dominus Deus vester et non avertet faciem suam a vobis si reversi fueritis ad eum.
Numérotation du verset 2Par. 30,10 

Igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque ad6 Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos.
6 ad] om. Weber
Numérotation du verset 2Par. 30,11 

Attamen quidam viri ex Aser, et Manasse, et Zabulon acquiescentes consilio venerunt in7 Hierusalem.
7 in] om. Weber
Numérotation du verset 2Par. 30,12 

In Iuda vero facta est manus Domini, ut daret eis cor unum et facerent secundum8 preceptum regis et principum verbum Domini.
8 secundum] iuxta Weber
Numérotation du verset 2Par. 30,13 

Congregatique sunt in Hierusalem populi multi ut facerent sollemnitatem azymorum mense9 secundo.
9 mense] in praem. Weber
Numérotation du verset 2Par. 30,14 

Et surgentes destruxerunt altaria que erant in Hierusalem atque universa in quibus idolis adolebatur incensum subvertentes proiecerunt in torrentem Cedron.
Numérotation du verset 2Par. 30,15 

Immolaverunt autem Phase decima quarta10 die mensis secundi, sacerdotes quoque atque levite tandem sanctificati obtulerunt holocausta in domo Domini.
10 decima quarta] inv. Weber
Numérotation du verset 2Par. 30,16 

Steteruntque in ordine suo iuxta dispositionem et legem Moysi hominis Dei sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus levitarum,
Numérotation du verset 2Par. 30,17 

eo quod multa turma11
11 turma] turba Weber
sanctificata non esset et idcirco immolarent levite12 Phase his qui non occurrerant sanctificati13 Domino.
12 immolarent Levite] inv. Weber |
13 sanctificati] sanctificari Weber |
Numérotation du verset 2Par. 30,18 

Magna etiam pars populi de Ephraim, et Manasse, et Isachar, et Zabulon que sanctificata non fuerat, comedit Phase, non iuxta quod scriptum est. Et oravit pro eis Ezechias dicens : Deus14 bonus propitiabitur
14 Deus] Dominus Weber
Numérotation du verset 2Par. 30,19 

cunctis qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum, et non imputabit eis quod minus sanctificati sunt.
Numérotation du verset 2Par. 30,20 

Quem exaudivit Dominus et placatus est populo.
Numérotation du verset 2Par. 30,21 

Feceruntque filii Israel qui inventi sunt in Hierusalem sollemnitatem azymorum septem diebus in letitia magna, laudantes Dominum per singulos dies. Levite quoque et sacerdotes per organa que suo officio congruebant.
Numérotation du verset 2Par. 30,22 

Et locutus est Ezechias ad chorum15
15 chorum] cor Weber
omnium levitarum, qui habebant intelligentiam bonam super Domino, et comederunt septem diebus sollemnitatis immolantes victimas pacificorum, et laudantes Dominum Deum patrum suorum.
Numérotation du verset 2Par. 30,23 

Placuitque universe multitudini ut celebrarent etiam alios dies septem quod et fecerunt cum ingenti gaudio.
Numérotation du verset 2Par. 30,24 

Ezechias autem16 rex Iuda prebuerat multitudini mille tauros et septem millia ovium. Principes vero dederant populo tauros mille et oves decem millia. Sanctificata est ergo17 sacerdotum plurima multitudo.
16 autem] enim Weber |
17 est ergo] inv. Weber |
Numérotation du verset 2Par. 30,25 

Et hilaritate perfusa omnis turba Iuda tam sacerdotum et levitarum quam universe frequentie que venerat ex Israel, proselytorum quoque de terra Israel et habitantium in Iuda.
Numérotation du verset 2Par. 30,26 

Factaque est grandis celebritas in Hierusalem, qualis a diebus Salomonis filii David regis Israel non fuerat in ea urbe18.
18 non fuerat-in ea urbe] inv. Weber
Numérotation du verset 2Par. 30,27 

Surrexerunt19 sacerdotes atque levite benedicentes Dominum20, et exaudita est vox illorum21, pervenitque oratio in habitaculum sanctum celi.
19 surrexerunt] + autem Weber |
20 Dominum] populo Weber |
21 illorum] eorum Weber |

Capitulum 30

Numérotation du verset 2Par. 30,1 
marg.| {c} Misit quoque Ezechias] litteras, vel nuntios.
marg.| {d} Universi cetus in Hierusalem] Quidam libri habent, in Israel : Sed verior littera est, in Hierusalem, quia illi nondum venerant de Israel.
marg.| {e} Mense secundo] scilicet Maio, quia primo mense non poterat fieri, quia nec tunc potuit convenire in Hierusalem, nec Sacerdotes purificati erant. Tamen tanta fuit multitudo, quod multi non purificati comederunt Pascha, et tanta copia victimarum, quod in multis Levite suppleverunt officium Sacerdotum.
marg.| {f} In tempore suo] id est in primo mense, scilicet Aprili.
marg.| {g} Sufficere] ad immolandum.
marg.| {h} Sermo] consilii, scilicet.
marg.| {i} Usque Dan] Duo termini Iudee sunt.
marg.| {k} In lege] Ex. 12.
marg.| {l} Predicantes] ut veniret in Hierusalem.
marg.| {m} Revertetur] scilicet Dominus.
marg.| {n} Sicut patres vestri] perseverantes in malo.
marg.| {o} Ad sanctuarium] id est ad templum in Hierusalem.
marg.| {p} Fratres vestri] qui sunt in captivitate, ultra Caspios montes. Et est argumentum, quod aliquis meretur alii bona temporalia.
marg.| {q} Si enim vos reversi fueritis] Za. 1.a. Convertimini {1. 340vb} ad me, et ego convertar ad vos.
marg.| {r} Illis] scilicet filiis Israel.
marg.| {s} Illudentibus] nuntios Iude.
marg.| {t} Consilio] nuntiorum.
marg.| {u} Facta est manus Domini] id est Dominus fecit magnum miraculum in hoc, quod dedit eis cor unum, ut consentirent Ezechie. Semper enim viri Israel rebelles fuerunt viris Iuda.
marg.| {x} Cor unum] id est ut faceret eos unanimes cum eis.
marg.| {y} In mense secundo] id est Maio. Quando enim primo mense non poterat fieri Pascha, licitum erat fieri in secundo mense eodem die, ut legitur Nm. 9.b.
marg.| {z} Altaria, que erant in Hierusalem] Achaz.
marg.| {a} Tandem sanctificati] Hoc respicit illud, quod supra dictum est, scilicet quod Sacerdotes pauci erant, nec fuerant sanctificati.
marg.| {b} Effundendum] super altare, per manus eorum.
marg.| {c} Levitarum] qui iuvabant Sacerdotes.
marg.| {d} Turba] Sacerdotum, vel populi absentis, pro quibus Levite eorum occurrerant in Hierusalem immolare pro eis.
marg.| {e} His, qui non] id est pro his, et ad utilitatem eorum.
marg.| {f} Que sanctificata non fuerat] ad immolandum Phase.
marg.| {g} Scriptum est] Nm. 9.b. quod nemo non sanctificatus faceret Phase, sed expectaret potius usque ad secundum mensem.
marg.| {1. 341ra} a Placatus est populo] HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus Aiunt neminem pollutum potuisse comedere Phase, quin statim moreretur : Et in eo Dominum placatum cognoverunt, quod comedentes extincti non sunt.
marg.| {b} Solemnitatem Azymorum] etc. 15. Luna Aprilis.
marg.| {c} Alios dies septem] Et ita quindecim diebus fecerunt festa.
marg.| {d} Frequentie] id est multitudinis.
marg.| {e} Proselytorum] His licitum erat facere Phase, ut legitur Numero 9.c.
marg.| {f} Urbe] scilicet Hierusalem.
marg.| {f} Pervenit] quasi nuntius fidelis, et prudens.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Capitulum 30), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_30)

Notes :