Capitulum 17
1
Regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et invaluit contra Israel.
2
Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iuda1 que erant vallate muris. Presidiaque disposuit in terra Iuda et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater eius.
1 Iuda] Iude
Weber
3
Et fuit Dominus cum Iosaphat quia ambulavit in viis David patris sui primis et non speravit in Baalim,
4
sed in Deo patris sui, et p errexit in preceptis illius, et non iuxta peccata Israel.
5
Confirmavitque Dominus regnum in manu eius, et dedit omnis Iuda
munera Iosaphat.
Facteque sunt ei infinite divitie
et multa gloria.
6
Cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Iuda abstulit.
7
Tertio autem anno regni sui misit de principibus suis
Benail et Obdiam et Zachariam et Nathanael et Micheam, ut docerent in civitatibus Iuda,
8
et cum eis levitas Semeiam et Nathaniam et Zabadiam, Asael quoque, et Semiramoth et Ionathan, Adoniamque2 et Tobiam3 et Tobadoniam levitas et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes.
2 Adoniamque] Adoniam
Weber
|
3 Tobiam
Weber
] Thobiam
Rusch Clementina
|
9
Docebantque populum4 in Iuda habentes librum legis Domini, et circuibant cunctas urbes Iuda, atque erudiebant populum.
4 populum]
om. Weber
10
Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum que erant per gyrum Iuda, nec audebant bellare contra Iosaphat.
11
Sed et Philistei Iosaphat munera deferebant, et vectigal argenti. Arabes quoque adducebant pecora arietum septem millia septingentos
et hircos totidem
12
Crevit ergo Iosaphat et magnificatus5 usque in sublime, et6 edificavit in Iuda domos ad instar turrium, urbesque muratas,
5 magnificatus] + est
Weber
|
6 et] atque
Weber
|
13
et multa opera patravit in urbibus Iuda. Viri quoque bellatores et robusti erant in Hierusalem,
14
quorum iste numerus per domus7 atque familias singulorum. In Iuda principes exercitus Ednas8 dux et cum eo robustissimorum trecenta millia.
7 domus] domos
Weber
|
8 Ednas
Weber
] Eduas
cacogr. Rusch
|
15
Post hunc Ioannan princeps et cum eo ducenta octoginta millia.
16
Post istum quoque Amasias filius Zechri consecratus Domino, et cum eo ducenta millia virorum fortium.
17
Hunc sequebatur robustus ad prelia Eliada9 et cum eo tenentium arcum et clipeum ducenta millia.
9 Eliada] Heliada
Weber
18
Post istum etiam Iozadat10 et cum eo centum octoginta millia expeditorum militum.
10 Iozadat] Iozabath
Weber
19
Hi omnes erant ad manum regis exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis et in universo Iuda.
Capitulum 17
Numérotation du verset
2Par. 17,1
marg.|
Regnavit autem Iosaphat]
etc. {e}
Presidia]
id est milites in castris.
marg.|
{f}
Quia ambulavi]
etc. GLOSSA Ostendit eum executorem fuisse divinorum mandatorum, sicut David antequam peccaret in uxore Urie, cuius peccati satisfactio eternam illi memoriam comparavit.
marg.|
{g}
Etiam excelsa]
id est idola excelsorum. 3Rg. 22.f. dicitur. Verumtamen excelsa non abstulit, id est ritum immolandi in excelsis.
marg.|
{h}
Consecratus est Domino]
HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus dicit, eo quod esset de Tribu Isachar, et esset doctor.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_17)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_17)
Notes :