Capitulum 15

1
Azarias autem filius Obed1 facto in se spiritu Dei.
1 Obed] Oded Weber
2
Egressus est in occursum Asa et dixit ei : Audite me Asa, et omnis Iuda, et Beniamin. Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quesieritis eum invenietis, si autem dereliqueritis derelinquet vos.
3
Transibunt autem dies multi2 in Hierusalem3 absque Deo vero, et absque sacerdote, absque4 doctore, et absque lege.
2 dies multi] inv. Weber |
3 Hierusalem] Israel Weber |
4 absque] om. Weber |
4
Cumque reversi fuerint in angustia sua et clamaverint5 ad Dominum Deum Israel et quesierint eum, reperient eum6.
5 et clamaverint] om. Weber |
6 eum] om. Weber |
5
In tempore illo non erit pax egrediendi
et ingrediendi7
7 egrediendi et ingrediendi] egredienti et ingredienti Weber
sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum.
6
Pugnabit enim gens contra gentem, et civitas contra civitatem, quia Dominus conturbabit eos in omni angustia.
7
Vos ergo confortamini et non dissolvantur manus vestre. Erit enim merces operi vestro.
8
Quod cum audisset Asa scilicet verba8 et prophetiam Azarie filii9 Obed10 prophete confortatus est, et abstulit idola de omni terra Iuda et Beniamin, et ex urbibus quas ceperat montis Ephraim et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum domus11 Domini.
8 scilicet verba] inv. Weber |
9 Azarie filii] om. Weber |
10 Obed ΩS ΩJ etc. Rusch ] Obeth Ψ, Oded hic et ubique in 2Par. Weber |
11 domus] om. Weber |
9
Congregavitque universum Iuda et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim, et de Manasse, et de Simeon. Plures enim ad eum confugerant ex Israel, videntes quod Dominus Deus illius esset cum illo12.
12 illo] eo Weber
10
Cumque venissent in13 Hierusalem mense tertio anno quinto decimo regni Asa,
13 in] om. Weber
11
immolaverunt Domino in die illa de manubiis et preda quam adduxerant boves septingentos et arietes septem millia.
12
Et intravit ex more ad corroborandum fedus ut quererent Dominum Deum patrum suorum in toto corde et in tota anima sua.
13
Si quis autem inquit non quesierit Dominum Deum Israel moriatur, a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem.
14
Iuraveruntque Domino voce magna in iubilo et in clangore tube et in sonitu bucinarum.
15
Omnes qui erant in Iuda cum execratione, in omni enim corde suo iuraverunt, et in tota voluntate quesierunt eum, et invenerunt, prestititque eis Dominus requiem per circuitum.
16
Sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio, eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi, quod omne contrivit, et in frusta comminuens combussit in torrente Cedron.
17
Excelsa autem derelicta sunt in Israel. Attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius,
18
ea que voverat pater suus et ipse intulit in domum Domini argentum et aurum, vasorumque diversam supellectilem.
19
Bellum vero non fuit usque ad tricesimum quintum annum regni Asa.

Capitulum 15

Numérotation du verset 2Par. 15,1 
marg.| {b} Azarias autem filius Oded] vel Obez. Unde HIERONYMUS, Obez ipse est Addo, qui missus est ad Ieroboam. 3Rg. 13.a.
marg.| {c} Dominus vobiscum] supple, est, vel fuit.
marg.| {d} Si quesieris] id est inquirendo perseveraveris.
marg.| {e} Invenietis] Ergo prius querit homo Deum, quam inveniat. Ergo motus liberi arbitrii precedit gratiam. Contra. AUGUSTINUS dicit. Gratia Dei precedit, ut velimus. Subsequitur ne frustra velimus. Solutio. In iustificatione precedit gratia motum liberi arbitrii, et in merito operum similiter. Sed hic non agitur de hoc, sed de inventione auxilii Dei in tribulatione. Et prius querit homo orando, ieiunando, dando Eleemosynas, et postea sequitur auxilium Dei adiuvantis, vel liberantis.
marg.| {f} Absque Deo vero] id est absque cultu veri Dei, ut modo est, et fuit tempore captivitatis, et ante.
marg.| {g} In tempore illo] in quo, scilicet erunt sine vero Deo.
marg.| {h} Terrores undique] HIERONYMUS in libro de Hebraicis quasi dicat Tradunt Hebrei, quod quinquaginta duobus annis nec avis volaverit, nec bestia transierit per Hierusalem.
marg.| {i} Et dedicavit] id est initiavit, quia primus de preda hostium sacrificavit. Vel dedicavit, id est novum altare fecit. Tamen de isto altari nec IOSEPHUS, nec liber Regum facit mentionem. Sed HIERONYMUS dicit quod altare a Salomone constructum renovavit.
marg.| {k} Altare] holocaustorum.
marg.| {l} Ante porticum] sub dio.
marg.| {m} Et advenas] Hic dicuntur advene, non qui de alio populo sunt, sed qui de aliis Tribubus erant, qui recesserant a David.
marg.| {n} De manubiis] id est de spoliis manu captis.
marg.| {o} Et intravit] Hierusalem vel ad populum.
marg.| {p} Fedus Domini] ad {1. 334rb} populum.
marg.| {q} Matrem Asa] id est aviam Asa, matrem, scilicet Abia.
marg.| {r} Augusto] id est nobili, vel augustum imperium, dicit sacerdotium.
marg.| {s} Comminuens] HIERONYMUS. Aiunt Hebrei Asa comminuisse idolum in pulverem, et clam sparsisse in torrentem. Quod ut palam fieret, ignis ex aqua processit.
marg.| {t} Excelsa autem] id est ritus immolandi in excelsis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_15)

Notes :