Capitulum 35

Numérotation du verset 2Par. 35,1 

Fecit autem Iosias in Hierusalem Phase Domino, quod immolatum est decima quarta1 die mensis primi,
1 decima quarta] inv. Weber
Numérotation du verset 2Par. 35,2 

et constituit sacerdotes in officiis suis, hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini,
Numérotation du verset 2Par. 35,3 

Levitis quoque ad quorum eruditionem omnis Israel sanctificabatur Domino locutus est : Ponite arcam in sanctuario templi
quod edificavit Salomon filius David rex Israel. Nequaquam enim eam ultra portabitis. Nunc autem ministrate Domino Deo vestro et populo eius Israel
Numérotation du verset 2Par. 35,4 

et preparate vos per domos et cognationes vestras in divisionibus singulorum sicut precepit David rex Israel et descripsit Salomon filius eius
Numérotation du verset 2Par. 35,5 

et2 ministrate in sanctuario per familias turmasque leviticas
2 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Par. 35,6 

et sanctificati immolate Phase, fratres etiam vestros ut possint iuxta verba que locutus est Dominus in manu Moysi facere preparate.
Numérotation du verset 2Par. 35,7 

Dedit preterea Ioas3 omni populo qui ibi fuerat inventus in sollemnitatem Phase, agnos et hedos de gregibus et reliqui pecoris triginta millia, boumque tria millia. Hec de regis universa substantia.
3 Ioas] Iosias Weber
Numérotation du verset 2Par. 35,8 

Duces quoque eius sponte quod voverant4 obtulerunt tam populo quam sacerdotibus et levitis. Porro Helchias et Zacharias et Ieiel, principes domus Domini, dederunt sacerdotibus ad faciendum Phase pecora commixtim duo millia sexcenta et boves trecentos.
4 voverant] voluerant Weber
Numérotation du verset 2Par. 35,9 

Chonenias autem et5 Semeias etiam et Nathanael fratres eius, necnon Asabias et Iaiel6 et7 Iozabath principes levitarum dederunt ceteris levitis ad celebrandum Phase quinque millia pecorum et boves quingentos.
5 et] om. Weber |
6 et] om. Clementina | Iaiel] scrips. , Iahiel ΩSM, Iahihel Rusch |
7 et] om. Ω |
Numérotation du verset 2Par. 35,10 

Preparatumque est ministerium et steterunt sacerdotes in officio suo, levite quoque in turmis iuxta regis imperium,
Numérotation du verset 2Par. 35,11 

et immolatum est Phase. Asperseruntque sacerdotes manu sua sanguinem et levite detraxerunt pelles holocaustorum
Numérotation du verset 2Par. 35,12 

et separaverunt ea ut darent per domos et familias singulorum, et offerrentur Domino sicut scriptum est in libro Moysia. De bobus quoque fecere similiter.
0 Cf. Lv. 1, 5.
Numérotation du verset 2Par. 35,13 

Et assaverunt Phase super ignem iuxta quod lege preceptum est, pacificas vero hostias coxerunt in lebetis et caccabis et ollis et festinato distribuerunt universe plebi.
Numérotation du verset 2Par. 35,14 

Sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt. Nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerant occupati. Unde levite et sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis.
Numérotation du verset 2Par. 35,15 

Porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo iuxta preceptum David et Asaph et Heman et Idithun prophetarum regis. Ianitores vero per portas singulas observabant, ita ut nec8 puncto quidem discederent a ministerio. Quam ob rem et fratres eorum levite preparaverunt9 eis cibos.
8 nec] ne Weber |
9 preparaverunt] paraverunt Weber |
Numérotation du verset 2Par. 35,16 

Omnis igitur cultura Domini rite completa est in die illa ut facerent Phase et offerrent holocausta super altare Domini iuxta preceptum regis Iosie.
Numérotation du verset 2Par. 35,17 

Feceruntque filii Israel qui reperti fuerant ibi Phase in tempore illo et sollemnitatem azymorum septem diebus.
Numérotation du verset 2Par. 35,18 

Non fuit Phase simile huic in Israel a diebus Samuelis prophete, sed nec quisquam de cunctis regibus Israel fecit Phase, sicut Iosias sacerdotibus et levitis et omni Iuda et Israel qui repertus fuerat et habitantibus in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Par. 35,19 

octavo decimo anno regni Iosie hoc Phase celebratum est.
Numérotation du verset 2Par. 35,20 

Postquam instauraverat Iosias templum, ascendit Nechao rex Egypti ad pugnandum in Charchamis iuxta Euphraten et processit in occursum eius Iosias.
Numérotation du verset 2Par. 35,21 

At ille missis ad eum nuntiis ait : Quid mihi et tibi est rex Iuda ? Non adversum te hodie venio ? Sed contra aliam domum pugno10 ad quam11 Deus festinato ire precepit, desine adversum Deum facere qui mecum est ne interficiat te.
10 domum pugno] inv. Weber |
11 quam] + me Weber |
Numérotation du verset 2Par. 35,22 

Noluit Iosias reverti sed preparavit contra eum bellum, nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Deib. Verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo,
0 Cf. Ier. 46, 1.
Numérotation du verset 2Par. 35,23 

ibique vulneratus a sagittariis dixit pueris suis : Educite me de prelio quia oppido vulneratus sum.
Numérotation du verset 2Par. 35,24 

Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum, qui sequebatur eum more regio et asportaverunt eum12 in Hierusalem. Mortuusque est et sepultus in mausoleo patrum suorum et universus Iuda et Hierusalem luxerunt eum.
12 eum] om. Weber
Numérotation du verset 2Par. 35,25 

Ieremias maxime cuius omnes cantores atque cantrices usque in presentem diem lamentationes super Iosia replicant, et quasi lex obtinuit in Israel; ecce scriptum fertur in Lamentationibus.
Numérotation du verset 2Par. 35,26 

Reliqua autem sermonum Iosie et misericordiarum eius que lege precepta sunt Domini.
Numérotation du verset 2Par. 35,27 

Opera quoque eius13 prima et novissima scripta sunt in libro regum Israel et Iuda.
13 eius] illius Weber

Capitulum 35

Numérotation du verset 2Par. 35,1 
marg.| {1. 343va} Fecit autem] etc.
marg.| {a} Mensis] id est Aprilis.
marg.| {b} Ponite] HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus. Notandum quod arca Domini elata de templo fuerat, quam modo induci in templum Iosias precipit. Tempore enim Achaz quando simulacra in templo missa sunt, elata est inde, et ducta in domum Sellum avunculi Ieremie, ubi permansit usque ad tempus Iosie. Non enim poterat arca Dei esse, ubi erant simulacra introducta, et gentilis ritus observabatur.
marg.| {c} Descripsit] supra dictum est, quod David fecit descriptionem istam. Solutio. David instituit Levitas, et Sacerdotes, sed Salomon singulis proprium locum assignavit, et ita David descriptionem Sacerdotum, et Levitarum inchoavit, et Salomon consummavit.
marg.| {d} Inventus] id est ad faciendum solemnitatem.
marg.| {e} Hec] supple, fuerunt.
marg.| {f} Vocaverant] id est promiserant.
marg.| {g} Obtulerunt] id est dederunt populo, ut haberet, quid offerret.
marg.| {h} Commixtim] id est communiter.
marg.| {i} Sanguine] Agni.
marg.| {k} Separaverunt] scilicet holocausta.
marg.| {l} Ut darent] Sed quomodo poterat hoc fieri, cum holocausta tota Deo crementur ? Solutio. Holocaustum hic large accipitur pro sacrificio, de quo fiebant tres partes. Una Dei, altera Sacerdotum, tertia offerentium.
marg.| {m} In libro] Lv.
marg.| {n} Phase] paschalem.
marg.| {o} Scriptum est. Pacificas vero hostias coxerunt in lebetibus, et cacabis, et ollis, et festinato] etc. Vel preceptum.
marg.| {p} Paraverunt] Levite scilicet.
marg.| {q} Prophetarum regis David] HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus. Ideo Prophete regis dicebantur, quia cum David rege canebant.
marg.| {r} Ut nec in] etc. In quo notatur diligentia Sacerdotum. {1. 343vb} Argumentum contra illos, qui tamdiu a suis Ecclesiis se absentant.
marg.| {s} Quamobrem, et fratres eorum Levite, paraverunt eis cibos. Omnis] etc. qui erant in ministerio suo, nec poterant sibi parare cibos.
marg.| {t} A diebus Samuelis Prophete] etc. non tamen legitur, ubi Samuel celebraverit Phase Unde quidam dixerunt, quod vitio scriptoris dictum, est Samuelis, pro Salomonis. Sed idem legitur in Ioseph. Unde potest esse, quod Samuel fecit Phase, licet non legatur.
marg.| {u} Postquam] Hoc 4Rg. 24. Phase celebrabatur in exitu de Egypto. Ex. 12. in deserto. Nm. 9.a. Ultra Iordanem. Iosue 5.c. In Hierusalem, ut hic, et in 4Rg. 24. ex.   [Nechao] quod est proprium nomen regis illius. Pharao vero non est appellativum.
marg.| {y} In occursum] contra eum, scilicet non pro eo.
marg.| {z} Ille missis ad eum nuntiis] etc. scilicet Nechao.
marg.| {a} Quid mihi, et tibi est rex] etc. supple est.
marg.| {b} Contra] scilicet contra Assaraddon regem Assyriorum. Audierat enim eum iam deliberatum, quia Medi, et Babylonii a Monarchia eius recesserunt, et existimabat, quod de facili posset obtinere Syriam.
marg.| {c} Domum] GLOSSA Regis scilicet Adremon filii Tabermon qui regnabat in Charchamis, quem eodem tempore, quo et Iosiam, et Nechao interfecit.
marg.| {d} Ex ore] GLOSSA quia ex verbis Ieremie, et aliorum Prophetarum potuit voluntatem Domini agnoscere, quia vindicandum erat in populo peccatore. Unde et Rabsaces dicit de Sennacherib rege Assyriorum. Dominus iussit me ascendere ad terram istam Is. 36.b. quia Prophete predixerant eum ascensurum, quod eum minime latuit.
marg.| {e} Oppido vulneratus sum. Qui transtulerunt eum de curru in] etc. id est valde.
marg.| {1. 344ra} a In Mausoleo] id est in sepulchro.
marg.| {b} Lamentationes] sive Threnos lamentabiles, quadruplici Alphabeto describens, dicens. Quomodo sedet sola civitas plena populo, etc. Lam. 1.a. Hoc autem quadruplici alphabeto, Ieremias prophetice deploravit quatuor captivitates. Quarum prima sub Theglathphalasar. 4Rg. 15.f. Secunda sub Salmanasar. 4Rg. 17.f. 18.b. Tertia sub Nabuchodonosor 4Rg. ult. Quarta sub Tito, et Vespasiano, in Ecclesiastica historia. Que significat quatuor captivitates, quibus diabolus captivat animam peccatricem. Prima est in delectatione cogitationis. Secunda in consensu operis. Tertia in ipso opere. Quarta in consuetudine. Vel certa prima est in consensu, secunda in opere, tertia in consuetudine, quarta in desperatione. De quibus Amos 2.a. Super tribus sceleribus Moab, etc.
marg.| {c} Prima] HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionib. Novissima in hoc loco dicit eo quod, non consuluit Dominum, utrum deberet pergere contra Nechao.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Capitulum 35), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_35)

Notes :