Capitulum 12
1
Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum, dereliquit legem Domini et omnis Israel cum eo.
2
Anno autem quinto regni Roboam
ascendit Sesac rex Egypti in Hierusalem, quia peccaverunt Domino,
3
cum mille ducentis curribus et sexaginta millibus equitum, nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Egypto, Libyes scilicet et Trogodite et Ethiopes.
4
Cepitque civitates munitissimas in Iuda et venit usque Hierusalem.
5
Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam et principes Iuda qui congregati fuerant in Hierusalem fugientes Sesac. Dixitque ad eos : Hec dicit Dominus. Vos, principes Israel1, reliquistis me et ego reliqui vos in manu2 Sesac.
1 principes Israel]
om. Weber
|
2 manu] mauu
cacogr. Rusch
|
6
Consternatique principes Israel et rex dixerunt : Iustus est Dominus.
7
Cumque vidisset Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam dicens : Quia humiliati sunt non disperdam eos, daboque eis pauxillum auxilii et non stillabit furor meus super Hierusalem per manum Sesac.
8
Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis mee et servitutis regni terrarum.
9
Recessit itaque Sesac rex Egypti ab Hierusalem sublatis thesauris domus Domini et domus regis. Omniaque secum tulit, et clipeos aureos quos fecerat Salomon,
10
pro quibus fecit rex aeneos et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii.
11
Cumque introiret rex domum Domini, veniebant scutarii et tollebant eos. Iterumque referebant ad armamentarium suum.
12
Verumtamen quia humiliati sunt, aversa est ab eis ira Domini, nec deleti sunt penitus. Siquidem et in Iuda inventa sunt opera bona.
13
Confortatus est igitur Roboam3 in Hierusalem atque regnavit. Quadraginta autem et unius anni erat cum regnare cepisset, et decem et septem4 annis regnavit in Hierusalem urbe quam elegit Dominus, ut confirmaret nomen suum ibi de cunctis tribubus Israel. Nomenque matris eius Naama Ammanites5.
3 Roboam] rex
praem. Weber
|
4 et septem] septemque
Weber
|
5 Ammanites
Amiatinus
Θ
; cf. 3Rg. 14, 21
etc.] Amanites Ψ, Amanitis Ω, Ammanitis
Weber
, Ammonitis
Rusch
|
14
Fecitque6 malum et non preparavit cor suum ut quereret Dominum.
6 Fecitque] Fecit autem
Weber
15
Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in libris Semei7 prophete,
7 Semei] Semeie
Weber
et Addo8 videntis,
8 Addo] Abdo ΩM
diligenter9 exposita. Pugnaveruntque adversum se Roboam et Ieroboam cunctis diebus.
9 diligenter] et
praem. Weber
16
Et dormivit Roboam cum patribus suis, sepultusque est in civitate David et regnavit Abia filius eius pro eo.
Capitulum 12
Numérotation du verset
2Par. 12,1
marg.|
Anno autem quinto]
etc.
marg.|
{d}
Nec erat numerus]
certus, scilicet pre multitudine.
marg.|
{e}
Libyes]
id est de Libya.
marg.|
{f}
Consternatique]
id est perterriti.
marg.|
{g}
Quia humiliati sunt]
Simile 3Rg. 21.g.
marg.|
{h}
Non stillabit]
Stilla cito cadit, et evanescit. Et est sensus, Sesac non penitus destruet Hierusalem. De hac stilla dicitur Am. 7.d. Tu dicis, non prophetabis super Israel, et non stillabis super domum idoli.
marg.|
{i}
Sublatis thesauris]
fracto federe, quod precessit inter ipsum, et Roboam, ut dicitur 3Rg. 14.
marg.|
{k}
Fecit rex]
Roboam.
marg.|
{l}
Scutariorum]
non scuta facientium, sed portantium. Unde scutarii pro scutiferi accipitur fere semper in libro isto.
marg.|
{m}
In libris Semeie]
GLOSSA qui superius 11. Roboam, et filios Iuda de peccatis arguebat.
marg.|
{n}
Cunctis diebus]
Contra. Supra dictum est, quod Roboam recessit a Ieroboam. Supra 11.a. ad monitionem Semeie, ne pugnaret contra Ieroboam. Solutio. Prima pugna prohibita fuit, et tunc destitit Roboam ab impugnatione Ieroboam, sed postea semper fuit bellum inter eos. Item illa prohibitio facta fuit pro generali pugna sedanda. Quod autem hic dicitur, quod pugnaverunt adversum se cunctis diebus, intelligitur de bellis particularibus.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_12)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_12)
Notes :