Capitulum 3
1
Et cepit Salomon edificare domum Domini in Hierusalem
in monte
Moria
qui demonstratus fuerat David patri eius,
in loco quem paraverat David in area Ornam1 Iebusei.
1 Ornam
scrips.
cum
Rusch
(alibi),
Edmaior.
(D) ΩM ΩJ ΩS *] Ornan
Weber
, Horna C, Hornâ hic et frequenter
Rusch
2
Cepit autem edificare mense secundo,
anno quarto regni sui.
3
Et hec sunt fundamenta que iecit Salomon ut edificaret domum Dei, longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta, latitudinis cubitos viginti.
4
Porticum vero
ante frontem que tendebatur in longum iuxta mensuram latitudinis domus cubitorum viginti. Porro altitudo centum viginti cubitorum erat. Et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo.
5
Domum quoque maiorem texit tabulis ligneis abiegnis, et laminas auri obrizi affixit per totum, sculpsitque2 in ea palmas,
2 sculpsitque] scalpsitque
Weber
et quasi catenulas
se invicem complectentes.
6
Stravit quoque pavimentum templi
pretiosissimo marmore decore multo.
7
Porro aurum
erat probatissimum, de cuius laminis texit domum et trabes eius et postes,
et parietes, et ostia,
et celavit cherubin in parietibus.
8
Fecit quoque domum sancti sanctorum, longitudinem iuxta latitudinem, domus cubitorum viginti, et latitudinem similiter viginti cubitorum.
Et laminis aureis texit eam quasi talentis sexcentis,
Numérotation du verset
2Par. 3,9
sed et clavos fecit aureos ita, ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent. Cenacula quoque texit auro.
10
Fecit etiam in domo sancti sanctorum cherubin
duos3
3 duos] duo
Weber
opere statuario et texit eos auro.
11
Ale cherubin viginti cubitis extendebantur, ita ut una ala haberet cubitos quinque
et tangeret parietem domus, et altera quinque cubitos habens alam tangeret alterius cherub.
12
Similiter cherub alterius
ala quinque habebat cubitos et tangebat parietem, et ala eius altera quinque cubitorum
alam cherub alterius contingebat.
13
Igitur ale utriusque cherubin expanse erant et extendebantur per cubitos viginti. Ipsi autem stabant erectis pedibus,
et facies eorum verse erant
ad exteriorem domum.
14
Fecit quoque velum ex hyacintho,
et4 purpura,
4 et]
om. Weber
et5 coccino
5 et2]
om. Weber
et bysso,
et intexit6 ei cherubin.
6 intexit] intexuit
Weber
15
Ante fores etiam templi duas columnas
que triginta et quinque cubitos habebant altitudinis. Porro capita earum quinque cubitorum,
16
necnon et quasi catenulas in oraculo,
et superposuit eas capitibus columnarum.
Malogranata etiam centum que catenulis interposuit.
17
Ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris
et alteram a sinistris. Eam que a dextris erat vocavit Iachin
et que ad levam Booz.
Capitulum 3
Numérotation du verset
2Par. 3,1
marg.|
{a}
Et cepit Salomon]
etc.
marg.|
{g}
Hornan Iebusei]
supra 2Par. 21.d. et 2Rg. 24.d. Similiter Abrahe Gn. 22. Et nota quod in eodem loco, in quo Abraham iussus est filium immolare, passus est Christus postea.
marg.|
{h}
Mense secundo]
id est Maio, qui Zius 3Rg. 6.a.
marg.|
{i}
Anno quarto]
Ad quem fuerunt quadringenti, et octoginta a tempore egressionis de Egypto, ut dicitur 3Rg. 6.a.
marg.|
{k}
In mensura prima]
id est ad mensuram tabernaculi Moysi. Ita exponit HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus. Et ita videtur, quod templum non fuit triginta cubitorum in longitudine : quia tot fuit tabernaculum. Solutio : {1.
328vb}
HIERONYMUS non refert ad numerum, sed ad formam : quia sicut tabernaculum distinctum fuit in sancta, et sancta sanctorum, sic et templum.
marg.|
{l}
Ante frontem]
sanctorum scilicet.
marg.|
{m}
Cubitorum viginti]
Altitudo vero eius erat ut altitudo templi.
marg.|
{n}
Centum viginti cubitorum]
Erant enim in templo tres mansiones : Prima habebat triginta cubitos, secunda triginta, tertia sexaginta. Tamen IOSEPHUS non ponit nisi duas mansiones, sed ipse duas inferiores comprehendit in una. Tamen GLOSSA hic aliter dicit, scilicet quod tria erant cenacula, quodlibet triginta cubitorum, et a tertio usque ad supremum tectum templi erant alii triginta cubiti.
marg.|
{o}
Domum quoque maiorem]
id est illam partem, que dicitur sancta.
marg.|
{p}
Abiegnis]
vel ligneis.
marg.|
{q}
Et quasi catenulas]
id est quandam sculpturam reticulatam ad modum catenarum connexarum.
marg.|
{r}
Texit domum]
id est tabulatum sanctorum.
marg.|
{s}
Et postes]
ostiorum, vel tabulati.
marg.|
{t}
Fecit quoque domum]
etc. GLOSSA Oraculum, ubi erat arca, viginti cubitos habebat in longitudine, latitudine, altitudine. Sed contra : Immo triginta in altitudine, ut dicitur 3Rg. 6.a. Solutio. Triginta cubitos habebat altitudo usque ad tabulatum. Sed tabule dividentes sancta sanctorum a sanctis, viginti cubitorum erant tantum, secundum quas attenditur hic altitudo oraculi. Unde 3Rg. 6.c. dicitur, Oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos latitudinis, et viginti cubitos altitudinis. Et tamen in principio eiusdem capituli dicitur, quod altitudo templi erat triginta cubitorum.
marg.|
{u}
Cenacula quoque texit]
etc. que erant tria.
marg.|
{x}
Cherubim duos]
Hoc 3Rg. 6. plenius dicitur.
marg.|
{y}
Opere statuario]
id est opere, quo fiunt statue. Vel sic, id est ad similitudinem statue.
marg.|
{z}
Viginti cubitis extendebant, ita ut]
etc. Computata eorum corporis quantitate.
prol.|
a
Erectis pedibus]
id est obliquatis, et elevatis, quasi ad iubilandum. Vel hoc dicit, quia innixi erant articulis. Aliter dicitur Ez. 1.b. de animabus, quod pedes eorum recti, id est sine conversione poterant ire, et reverti.
marg.|
{b}
Velum]
quod pendebat ante sancta sanctorum, dividens ea a sanctis.
marg.|
{c}
Ante fores]
in porticu.
marg.|
{d}
Duas]
etc. Immo multas, sed iste due erant mirabiliores, unde propriis nominibus appellantur 3Rg. 7.c. Booz, et Iachim.
marg.|
{e}
Que triginta]
etc. Sed quomodo potuit hoc esse, cum non protenderentur nisi usque ad primum tabulatum, ubi non erant, nisi triginta cubiti. Solutio : Hoc faciebat proclivitas montis. Ibi enim erat terra inferior quinque cubitis.
marg.|
{f}
In oraculo]
Oraculum dicitur :
-Divinum responsum.
-Propitiatorium.
-Sancta sanctorum, ubi fuit arca.
-Templum, sic accipitur hic, et denominatur a parte totum.
-Divinum responsum.
-Propitiatorium.
-Sancta sanctorum, ubi fuit arca.
-Templum, sic accipitur hic, et denominatur a parte totum.
marg.|
{g}
Et superposuit eas]
id est ita sculpsit, quod superposite videbantur.
marg.|
{h}
Capitibus]
id est capitellis.
marg.|
{i}
Ipsas quoque columnas posuit in vestibulo]
GLOSSA Ideo facte sunt due columne, et ita disposite, ut nobis in prosperis, et in adversis, ingressum regni celestis ante oculos habendum doceant. Notandum vero, quod porticus templi etiam vestibulum vocatur. Et quod legimus inter vestibulum, et altare, inter porticum, et altare intelligi debet.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_3)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_3)
Notes :