Hugo de Sancto Caro

Capitulum 31

Numérotation du verset 2Par. 31,1 

Cumque hec fuissent rite celebrata, egressus est omnis Israel qui inventus fuerat in urbibus Iuda et fregerunt simulacra.
Succideruntque lucos, demoliti sunt excelsa, et altaria destruxerunt non solum de universo Iuda et Beniamin, sed de Ephraim quoque et Manasse, donec penitus everterent. Reversique sunt omnes filii Israel in possessiones et civitates suas.
Numérotation du verset 2Par. 31,2 

Ezechias vero constituit turmas sacerdotales et leviticas per divisiones suas, unumquemque in officio proprio tam sacerdotum videlicet quam levitarum ad holocausta et pacifica ut ministrarent et confiterentur, canerentque in portis castrorum Domini.
Numérotation du verset 2Par. 31,3 

Pars autem regis erat ut de propria eius substantia offerretur holocaustum mane semper et vespere. Sabbatis quoque et calendis et sollemnitatibus ceteris sicut scriptum est in lege Moysi.
Numérotation du verset 2Par. 31,4 

Precepit etiam populo habitantium Hierusalem ut darent partes sacerdotibus et levitis, ut1 possent vacare legi Domini.
1 ut] et Weber
Numérotation du verset 2Par. 31,5 

Quod cum percrebruisset in auribus multitudinis plurimas obtulere primitias filii Israel frumenti vini et olei mellis quoque et omnium que gignit humus decimas obtulerunt.
Numérotation du verset 2Par. 31,6 

Sed et filii Israel et Iuda qui habitabant in urbibus Iuda obtulerunt decimas boum et ovium, decimasque sanctorum que voverant Domino Deo suo, atque universa portantes fecerunt acervos plurimos.
Numérotation du verset 2Par. 31,7 

Mense tertio ceperunt acervorum iacere fundamenta et mense septimo compleverunt eos.
Numérotation du verset 2Par. 31,8 

Cumque ingressi fuissent Ezechias et principes eius, viderunt acervos et benedixerunt Domino ac populo Israel.
Numérotation du verset 2Par. 31,9 

Interrogavitque Ezechias sacerdotes et levitas : Cur ita iacerent acervi ?
Numérotation du verset 2Par. 31,10 

Respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc dicens : Ex quo ceperunt offerri primitie in domo Domini, comedimus et saturati sumus et remanserunt2 plurima, eo quod benedixerit Dominus populo suo, reliquiarum autem copia est ista quam cernis.
2 et remanserunt] remanseruntque Weber
Numérotation du verset 2Par. 31,11 

Precepit igitur Ezechias ut prepararent horrea in domo Domini. Quod cum fecissent
Numérotation du verset 2Par. 31,12 

intulerunt primitias et3 decimas et quecumque voverant fideliter. Fuit autem prefectus eorum Chonenias levita et Semei frater eius secundus.
3 primitias et] tam primitias quam Weber
Numérotation du verset 2Par. 31,13 

Post quem Ieiel, et Azazias, et Naath, et Azael, et Ierimoth, Iozabath quoque, et Eliel et Iesmachias et Maath et Banaias prepositi sub manibus Chonenie et Semei fratris eius, ex imperio Ezechie regis et Azarie pontificis domus Domini ad quos omnia pertinebant.
Numérotation du verset 2Par. 31,14 

Chore vero filius Iemna4 levites et ianitor orientalis porte, prepositus erat his que sponte offerebantur Domino, primitiisque et consecratis in sancta sanctorum.
4 Iemna] Ienma ΩS
Numérotation du verset 2Par. 31,15 

Et sub cura eius Eden et Beniamin5 Iesue6 et Sameias, Amarias quoque et Sechenias in civitatibus sacerdotum, ut fideliter distribuerent fratribus suis partes minoribus atque maioribus,
5 Beniamin] Meniamin Weber |
6 Iesue] Hiesue Weber |
Numérotation du verset 2Par. 31,16 

exceptis maribus ab annis tribus et supra cunctis qui ingrediebantur templum Domini, et quicquid per singulos dies7 conducebant8 in ministerio atque observationibus iuxta divisiones suas,
7 singulos dies] inv. Weber |
8 conducebant] conducebat Weber |
Numérotation du verset 2Par. 31,17 

sacerdotibus per familias et levitis a vicesimo anno et supra per ordines et turmas suas,
Numérotation du verset 2Par. 31,18 

universeque multitudini tam uxoribus quam liberis eorum utriusque sexus, fideliter cibi de his que sanctificata fuerant prebebantur,
Numérotation du verset 2Par. 31,19 

sed et filiorum Aaron per agros et suburbana urbium singularum dispositi erant viri, qui partes distribuerent universo sexui masculino de sacerdotibus et levitis.
Numérotation du verset 2Par. 31,20 

Fecit ergo Ezechias universa que diximus in omni Iuda. Operatusque est bonum et rectum et verum coram Domino Deo suo
Numérotation du verset 2Par. 31,21 

in universa cultura ministerii domus Domini iuxta legem et cerimonias volens requirere Deum suum in toto corde suo, fecitque et prosperatus est.

Capitulum 31

Numérotation du verset 2Par. 31,1 
marg.| Cumque hec] etc. {g}   Fregerunt simul] in alii locis, quia prius fregerunt ea in Hierusalem. Et est argumentum, quod ante peractam penitentiam potest homo accedere ad communionem corporis Domini.
marg.| {h} Lucos] voluptatis.
marg.| {i} Excelsa] curiositatis.
marg.| {k} Et altaria] vanitatis, et cupiditatis. Hoc enim triplici funiculo trahit diabolus post se fere totum mundum. De quo Eccles. 4.b. Funiculus triplex difficile rumpitur. Is. 5.c. Ve qui trahitis, etc.
marg.| {l} Penitus everterent] GLOSSA Post adventum Salvatoris, non solum in Hierusalem, et in Iuda, sed in cunctis nationibus orbis destructa est idololatria, et diabolica corruit superbia. Et crescente numero fidelium decrescit cultura demonum, donec in fine mundi obruatur mors novissima 1Cor. 15.d. et regnabit Dominus solus in die illa, Is. 19.a. Ascendet Dominus super nubem, etc.
marg.| {m} Castrorum] id est templi, et atrii, que vocat castra, quia ibi excubabant Sacerdotes, et Levite, ut solet fieri in castris.
marg.| {n} In lege Moysi] etc. Lv. 24. et Nm. 28.b.
marg.| {o} Patres] sacrificiorum, que precepit Moyses eis dari Ex. 25. {1. 341rb} et Lv. octavo.
marg.| {p} Frumenti] omnis cibi.
marg.| {q} Vini] etc. Omnis potus.
marg.| {r} Olei] omnis pulmenti.
marg.| {s} Mellis quoque] etc. In Levitico prohibitum est offerri mel in templo. Solutio. Decimas mellis prohibitum est offerri, sed non primitias.
marg.| {t} Et omnium, que gignit humus decimas obtulerunt. Sed et filii Israel] Argumentum, quod de omnibus terre nascentibus debent dari decime.
marg.| {u} Decimasque Sanctorum] id est oblationes votivorum. Vel sic : ipsi prius obtulerunt decimas, que secundum legem debent dari, postea de residuo gratis decimas obtulerunt. Vel decimas Sanctorum dicit, que pertinent ad sancta.
marg.| {x} Portantes, fecerunt acervum] etc. Argumentum, quod decimas agricole debent ferre in horreum Ecclesie, quod non servatur hodie.
marg.| {y} Acervorum iacere fundamenta, et mense septimo compleverunt eos] id est domorum, in quibus reponebantur acervi.
marg.| {z} Acervos, et benedixerunt Domino, et domui Israel] etc. segetum, vel domos acervorum.
marg.| {a} Iacerent acervi] etc. in terra, non repositi in horreis.
marg.| {b} Primus] id est summus.
marg.| {c} In domo] id est in atrio domus Domini.
marg.| {d} Comedimus] sufficienter.
marg.| {e} Plurima] de primitiis oblatis.
marg.| {f} Benedixerit Dominus populo] etc. id est abundare fecerit bona eius.
marg.| {g} Reliquiarum] id est eorum, que remanserunt nobis.
marg.| {h} Intulerunt tam primitias, quam decimas, et quecumque voverant] in horrea.
marg.| {i} Fideliter] Fuit autem prefectus eorum, etc. scilicet intulerunt.
marg.| {k} Secundus] id est post eum.
marg.| {l} Ad quos] scilicet regem, et pontificem.
marg.| {m} In sancta sanctorum] id est in sancta de numero sanctorum.
marg.| {1. 341va} a In civitatibus Sacerdotum] quas scilicet inhabitabant, non possidebant.
marg.| {b} Fratribus suis] scilicet Sacerdotibus, et Levitis dispersis in Iuda.
marg.| {c} Exceptis maribus] id est preter illos inclusive, quia distribuebant illis sicut aliis maribus, id est Levitis habitantibus in Hierusalem. Et nota quod non vacat, quod dicit maribus, quia quedam oblationes erant, de quibus comedebant tantum mares, ut legitur Lv. 6.b. Alie vero de quibus comedebant omnes, tam mares quam femine, de familia Sacerdotum, ut legitur Lv. 22.
marg.| {d} A tribus annis, et supra] etc. quia minores nec in templum intrabant, neque portiones oblationum recipiebant. Si autem invenis alicubi, quod Levita unius mensis accipiebat portionem, qua aleretur, dispensatio fuit.
marg.| {e} Ingrediebatur templum] etc. ad ministrandum.
marg.| {f} Et quicquid] etc. supple distribuerunt,   [quicquid per] etc.
marg.| {g} Conducebat in ministerio] id est veniebat in ministrationem.
marg.| {h} A vigesimo anno, et supra] quia Levite citra vigesimum annum non observabant ad templum. Immo quando tabernaculum portabatur de loco ad locum, eligebantur Levite a trigesimo anno, et supra, ut legitur supra. 4. Postquam vero templum factum fuit, sufficiebat eligere Levitas a viginti annis, et supra, quia non tantus erat labor, neque tanta fortitudo exigebatur, ut ante.
marg.| {i} Sed et filiorum Aaron] etc. preter predictos.
marg.| {k} Bonum] etc. caritate.
marg.| {l} Rectum] spe.
marg.| {m} Verum] fide. Item bonum sibi, rectum proximo, verum Deo. Ad Tit. 2.d. Sobrie, et iuste, et pie vivamus in hoc seculo, etc. Bonum est opus, quia ex gratia est, vel cum gratia : Rectum, quia sine inclinatione intentionis : Verum, quia sine vanitate simulationis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Capitulum 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_31)

Notes :