Hugo de Sancto Caro

Capitulum 22

1
Constituerunt autem habitatores Hierusalem Ochoziam filium eius minimum regem pro eo. Omnes enim maiores natu qui ante eum fuerant, interfecerant latrones Arabum qui irruerant in castra. Regnavitque Ochozias, filius Ioram regis Iuda.
2
Quadraginta1 annorum2 erat Ochozias cum regnare cepisset et uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Athalia3 filia Amri.
1 Quadraginta] filius praem. Weber |
2 annorum] duo praem. Weber |
3 Athalia Ω Rusch Clementina etc.] Otholia Weber |
3
Sed et ipse ingressus est per vias domus Achab. Mater enim eius impulit eum ut impie ageret.
4
Fecit igitur malum in conspectu Domini sicut domus Achab. Ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui in interitum eius.
5
Ambulavitque in consiliis eorum et perrexit cum Ioram filio Achab rege Israel in bellum contra Azael4 regem Syrie in Ramoth Galaad. Vulneraveruntque Syri Ioram.
4 Azael] scrips. , Azahel Rusch Weber , Hazahel Clementina
6
Qui reversus est ut curaretur in Iezrael. Multas enim plagas acceperat in supradicto certamine. Igitur Azarias filius Ioram rex Iuda descendit ut inviseret Ioram filium Achab in Iezrael egrotantem.
7
Voluntas5 quippe fuit Dei adversum Ochoziam ut veniret ad Ioram.
5 voluntas] voluntatis Weber
Cumque6 venisset et7 egrederetur cum eo adversum Iehu filium Namsi quem unxit Dominus ut deleret domum Achab.
6 cumque] et cum Weber |
7 et] om. Weber |
8
Cum ergo subverteret Iehu domum Achab,
invenit principes Iuda et filios fratrum Ochozie qui ministrabant ei et interfecit illos.
9
Ipsumque perquirens Ochoziam comprehendit latentem in Samaria adductumque ad se occidit. Et sepelierunt eum eo quod esset filius Iosaphat, qui quesierat Dominum in toto corde suo, nec erat ultra spes aliqua ut de stirpe regnaret Ochozie.
10
Siquidem Athalia8 mater eius videns quod mortuus esset filius eius9, surrexit et interfecit omnem stirpem regiam domus Ioram.
8 Athalia] Otholia Weber |
9 eius] suus Weber |
11
Porro Iosabeth10 filia regis tulit Ioas
10 Iosabeth Weber ] Iosabet Rusch
filium Ochozie, et furata est eum de medio filiorum regis cum interficerentur. Absconditque eum11 cum nutrice sua in cubiculo lectulorum. Iosabeth12
11 eum Λ L ΨD Ω Rusch ] om. Weber |
12 Iosabeth Weber ] Iosabet Rusch |
autem que absconderat eum erat filia regis Ioram uxor Ioiade pontificis soror Ochozie, et idcirco Athalia13
13 Athalia Rusch ] Otholia Weber
non interfecit eum.
12
Fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis quibus regnavit Athalia14 super terram.
14 Athalia Rusch ] Otholia Weber

Capitulum 22

Numérotation du verset 2Par. 22,1 
marg.| {d} Constituerunt autem habitatores Hierusalem Ochoziam] etc. qui et Azarias dicitur.
marg.| {e} Filius quadraginta duorum annorum erat] Hoc non videtur posse stare : Pater enim Ochozie, scilicet Ioram, quadraginta annis vixit, ut dictum est modo. Et iste Ochozias quadraginta duorum annorum erat cum cepit regnare, ut dicitur hic : ergo Ochozias duobus annis fuit natus antequam pater suus, quod ridiculum est dicere. Ad hoc dicit HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus, quod Ioram hic quadraginta annis vixisse dicitur. Vixit quadraginta annis, et vigintiocto regnavit. Sed quia viginti annis pessimus fuit, et in languore, et tribulatione deduxit eos, non computantur ei in regimen ; octo vero annos, quibus regnavit, antequam fratres occideret, tantum computat Scriptura, quia in illis bene regnavit. Sed iterum, quia error posset in historia provenire, si illi quadraginta anni penitus omitterentur, ideo ut dicit HIERONYMUS filio eius Ochozie attribuuntur, qui non amplius quam vigintiduos annos vixisse perhibetur, et uno anno regnasse. Tamen hic dicitur, quod quadragintaduorum annorum erat Ochozias, quando cepit regnare. Et hoc intelligendum est, cum additione illorum viginti. Ita solvit HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus. Istum Ochoziam, et omnes reges, qui sequuntur usque ad Ioram, pretermittit Mt.
marg.| {f} Filia Amri] supra dicitur filia Achab.
marg.| {g} Sed et ipse] scilicet Ochozias.
marg.| {h} Per vias] id est idololatra fuit.
marg.| {i} Ipsi enim] id est {1. 336vb} domus Achab.
marg.| {k} Vulneraverunt Syri Ioram] Regem scilicet Israel.
marg.| {l} Igitur Azarias filius] GLOSSA qui superius Ochozias, id est apprehendens Dominum. Azarias vero adiutorium Domini. Ideoque secundum Hebreos nomen mutatur ei in melius, quia secundum preceptum Domini, infirmum visitavit, scilicet Ioram regem Israel.
marg.| {m} Voluntatis] permissionis.
marg.| {n} Ochoziam] Regem Iuda.
marg.| {o} Ad Ioram] Regem Israel.
marg.| {p} Egrederetur] de Iezrael.
marg.| {q} Quem unxit Dominus] GLOSSA per Eliseum. Immo per unum discipulum Elisei, quem misit Eliseus inungere Iehu in Ramoth Galaad, ut patet 4Rg. 9.a. Hec in libro Regum plenius scripta sunt, lib. Regum 8. et 9.
marg.| {r} Et filios fratrum Ochozie] dicitur in libro de Hebraicis questionibus Filios fratrum Ochozie consobrinos, et consanguineos.
marg.| {s} Ei] id est Ochozie.
marg.| {t} Et interfecit] scilicet Iehu.
marg.| {u} Illos] id est fratres Ochozie.
marg.| {x} Letantem in Samaria] Contrarium dicitur. 4Rg. 9.f. scilicet quod Iehu interfecit Ochoziam fugientem in ascensu Gaber, qui vulneratus fugit in Mageddo, et ibi mortuus est. Solutio. Utrumque verum est. Primo enim viso, quod Ioram avunculus suus mortus esset, latuit in Samaria, postea fugiebat, et inventus est in ascensu Gaber, et ibi vulneratus est, et fugiens in Mageddo, mortuus est ibi :
marg.| {y} Et sepelierunt eum] servi sui, deferentes eum in Hierusalem.
marg.| {z} Domus Ioram] viri sui.
marg.| {a} Porro Iosabeth] uxor Ioiade sacerdotis. Et hoc totum, quod hic dicitur, habes 4Rg. 11.a.
marg.| {b} Filia Regis] scilicet Ioram de alia uxore.
marg.| {c} In cubiculo lectulorum] id est in domunculis hebdomadariorum.
marg.| {d} Non interfecit eum] scilicet Ioas.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_22)

Notes :