Capitulum 10

1
Profectus est autem Roboam in Sichem1. Illuc enim cunctus Israel convenerat ut constituerent eum regem.
1 Sichem] scrips., Sichen Rusch, Sychem Weber
2
Quod cum audisset Ieroboam filius Nabath, qui erat in Egypto, fugerat quippe illuc ante Salomonem statim reversus est.
3
Vocaveruntque eum et venit cum universo Israel, et locuti sunt ad Roboam dicentes :
4
Pater tuus durissimo iugo nos pressit, tu leviora impera patre tuo, qui nobis gravem imposuit servitutem, et paululum de onere subleva ut serviamus tibi.
5
Qui ait : Post tres dies revertimini ad me. Cumque abisset populus,
6
iniit consilium cum senibus qui steterant coram patre eius Salomone dum viveret2 dicens : Quid datis consilii ut respondeam populo ?
2 viveret] adviveret Weber
7
Qui dixerunt ei : Si placueris populo huic et lenieris eos verbis clementibus servient tibi omni tempore.
8
At ille reliquit consilium senum, et cum iuvenibus tractare cepit, qui cum eo nutriti fuerant et erant in comitatu eius3.
3 eius] illius Weber
9
Dixitque ad eos : Quid vobis videtur ? Vel respondere quid debeo populo huic ? Qui dixit mihi : Subleva iugum quod imposuit nobis pater tuus ?
10
At illi responderunt ut iuvenes et nutriti cum eo in deliciis atque dixerunt : Sic loqueris populo qui dixit tibi pater tuus aggravavit iugum nostrum, tu subleva et sic respondebis eis : Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei.
11
Pater meus imposuit vobis iugum grave et ego maius pondus apponam. Pater meus cecidit vos flagellis. Ego vero cedam scorpionibus.
12
Venit ergo Ieroboam et universus populus ad Roboam die tertio sicut preceperat eis :
13
Responditque rex dura derelicto consilio seniorum.
14
Locutusque est iuxta iuvenum voluntatem : Pater meus grave vobis imposuit iugum quod ego gravius faciam. Pater meus cecidit vos flagellis, ego vero cedam scorpionibus.
15
Et non acquievit populi precibus. Erat enim voluntas4
4 voluntas] voluntatis Weber
Dei ut compleretur sermo eius quem locutus fuerat per manum Ahie Silonitis ad Ieroboam filium Nabath.
16
Populus autem universus rege duriora dicente, sic locutus est ad eum : Non est nobis pars in David, neque hereditas in filio Isai. Revertere in tabernacula tua Israel. Tu autem pasce domum tuam David. Et abiit Israel in tabernacula sua.
17
Super filios autem Israel qui habitabant in civitatibus Iuda regnavit Roboam.
18
Misitque rex Roboam Aduram qui preerat tributis et lapidaverunt eum filii Israel et mortuus est. Porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Hierusalem.
19
Recessitque Israel a domo David usque ad diem hanc. Factum est autem cum audisset omnis Israel, quod reversus esset Ieroboam, miserunt et vocaverunt eum congregato cetu. Et constituerunt eum5 regem super omnem Israel. Nec secutus est quispiam6 domum David preter tribum Iuda solam7.
5 eum Rusch Editio princeps 1452 cum Clementina (3Rg. 12, 20)] om. Edmaior. |
6 quispiam Rusch Editio princeps 1452] om. Edmaior. |
7 Factum est… solam Rusch Edmaior. (Θ ΩSM Editio princeps 1452 ) = 3Rg. 12, 20] om. Edmaior. |

Capitulum 10

Numérotation du verset 2Par. 10,1 
marg.| {r} Regnavit autem Salomon etc. quadraginta annis] Sed si Salomon tantum quadraginta annis regnavit, cum puer ceperit regnare, quomodo dicitur senex. 3Rg. 11. Ad hoc dicendum, quod secundum Iosephum Salomon vixit nonaginta quatuor annis, et regnavit octoginta annis. Sed divina Scriptura eos tantum annos exprimit, quibus regnavit ante prevaricationem mulierum.
marg.| {a} {1. 332va} Profectus est] Hoc 3Rg. 12.b.
marg.| {b} Sichem] civitas est.
marg.| {c} Ante Salomonem] id est a facie Salomonis, qui voluit eum occidere.
marg.| {d} Vocaveruntque] filii Israel.
marg.| {e} Iniit] Roboam.
marg.| {f} Cum senibus] GLOSSA Hos aiunt Hebrei esse Banaiam filium Ioiade, et Achiel filium Achomoni, qui et Holihali vocabatur. Quorum consilio relicto, tractare cepit Roboam cum iuvenibus, id est Aduram, qui in sequentibus lapidatus dicitur eodem capitulo et similibus. Iuvenem autem non etate, sed animo sepe dicimus. Non enim erat Roboam iuvenis etate, sed sensu, qui quadragesimoprimo etatis sue anno cepit regnare. 3Rg. 14.f. Is. 65.d. Puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit. Eccles. 10.c. Ve terre, cuius rex puer est. Et 1Cor. 14.d. Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote.
marg.| {g} Scorpionibus] id est virgis nodosis. GLOSSA super Regum dicit : Scorpio est genus flagelli sicut de spinis, vel pomeriis. Alia GLOSSA Scorpio est flagellum Sarracenorum habens glandes plumbeas in fine, id est scutica.
marg.| {h} Quod ego] Vel, quo ego.
marg.| {i} Erat enim voluntatis Dei] Ergo voluntas Dei fuit causa quare non acquievit Roboam populo. Sed hoc fuit peccatum. Ergo voluntas Dei fuit peccati causa. Solutio. Voluntas Dei fuit, permissionis scilicet.
marg.| {k} Per manum Ahie] 3Rg. 11.f.
marg.| {l} Rege] Roboam.
marg.| {m} Ad eum] scilicet Roboam.
marg.| {n} Non est nobis pars] etc. Multis modis exponitur hoc in Regum. Sed hec est melior expositio. Non est nobis pars in David, etc. id est non subiiciemur David, et generi eius, quasi dicat. Non habebimus eum, vel aliquem de genere eius regem, quasi iure hereditario, et ita non tenemur servare regnum Israel filio Isai iure hereditario, quod idem est.
marg.| {o} Tu autem] etc. quasi dicat {1. 332vb} Et tu Roboam rege Tribum Iuda.
marg.| {p} Abiit Israel] id est decem tribus, que propter multitudinem nomen patris sibi reservaverunt.
marg.| {q} Super filios] id est super Tribum Iuda, et Beniamin, que due Tribu vocantur regnum Iuda, ob dignitatem Tribus regie.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_10)

Notes :