Capitulum 2

Numérotation du verset 2Par. 2,1 

Decrevit autem Salomon edificare domum nomini Domini et palatium sibi.
Numérotation du verset 2Par. 2,2 

Et numeravit septuaginta millia virorum portantium humeris, et octoginta millia qui cederent lapides in montibus, prepositosque eorum tria millia sexcentos.
Numérotation du verset 2Par. 2,3 

Misit quoque ad Hiram regem Tyri
dicens : Sicut egisti cum David patre meo, et misisti ei ligna cedrina, ut edificaret sibi domum in qua et habitavit,
Numérotation du verset 2Par. 2,4 

sic fac mecum ut edificem domum nomini Domini Dei mei et consecrem eam, ad adolendum incensum coram illo, et fumiganda aromata, et ad propositionem panum sempiternam et holocaustomata mane et vespere, sabbatis quoque et neomeniis, et sollemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum que mandata sunt Israeli.
Numérotation du verset 2Par. 2,5 

Domus autem quam edificare cupio magna est. Magnus est enim Deus noster super omnes deos.
Numérotation du verset 2Par. 2,6 

Quis ergo poterit prevalere ut edificet ei dignam domum ? Si celum et celi celorum capere eum nequeunt1 quantus ego sum ut possim edificare ei2 domum ? Sed ad hoc tantum ut adoleatur incensum coram illo.
1 nequeunt] non queunt Weber |
2 edificare ei] inv. Weber |
Numérotation du verset 2Par. 2,7 

Mitte ergo3 mihi virum eruditum qui noverit operari in auro et argento, aere et4 ferro, purpura, coccino, et hyacintho et qui sciat sculpere celaturas5 cum his artificibus quos mecum habeo in Iudea et in Hierusalem, quos preparavit David pater meus.
3 ergo] igitur Weber |
4 et] om. Weber |
5 sculpere celaturas] scalpere celata Weber |
Numérotation du verset 2Par. 2,8 

Sed et ligna cedrina mitte mihi et archetina6 et pinea de Libano. Scio enim quod servi tui noverint
6 archetina] arceuthina Weber
cedere ligna de Libano et erunt servi mei cum servis tuis,
Numérotation du verset 2Par. 2,9 

ut parentur mihi ligna plurima. Domus enim quam cupio edificare magna est nimis et inclita.
Numérotation du verset 2Par. 2,10 

Preterea operariis qui cesuri sunt ligna servis tuis dabo in cibaria tritici choros viginti millia, et ordei choros totidem, olei quoque sata viginti millia.
Numérotation du verset 2Par. 2,11 

Dixit autem Hiram rex Tyri per litteras quas miserat Salomoni : Quia dilexit Dominus populum suum idcirco te regnare fecit super eum.
Numérotation du verset 2Par. 2,12 

Et addidit dicens : Benedictus Dominus Deus Israel qui fecit celum et terram, qui dedit David regi filium sapientem, et eruditum, et sensatum atque prudentem, ut edificaret domum Domino et palatium sibi.
Numérotation du verset 2Par. 2,13 

Misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram
patrem meum,
Numérotation du verset 2Par. 2,14 

filium mulieris de filiabus Dan,
cuius pater fuit Tyrius7 qui noverit operari in auro
7 fuit Tyrius] inv. Weber
et argento,
aere8,
8 aere] et praem. Weber
et ferro,
et marmore,
et lignis,
in purpura
quoque et hyacintho,
et bysso,
et coccino,
et qui sciat celare omnem sculpturam9 et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est, cum artificibus tuis et cum artificibus domini mei David patris tui.
9 sculpturam] scalpturam Weber
Numérotation du verset 2Par. 2,15 

Triticum ergo et ordeum, et oleum, et vinum que pollicitus es domine mi mitte servis tuis.
Numérotation du verset 2Par. 2,16 

Nos autem cedemus ligna de Libano quotquot10 necessaria habueris, et applicabimus ea ratibus per mare in Ioppe, tuum erit transferre ea in Hierusalem.
10 quotquot] quot Weber
Numérotation du verset 2Par. 2,17 

Numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos
qui erant in terra Israel post dinumerationem quam dinumeravit David pater eius, et inventi sunt centum quinquaginta tria millia et sexcenta11.
11 tria millia et sexcenta] millia et tria millia sescenti Weber
Numérotation du verset 2Par. 2,18 

Fecitque ex eis
septuaginta millia qui humeris onera portarent,
et octoginta millia
qui
Lapides
in montibus
cederent.
Tria
autem millia12 et sexcentos prepositos operum populi.
12 autem millia] inv. Weber

Capitulum 2

Numérotation du verset 2Par. 2,1 
marg.| {a} Decrevit autem Salomon] etc.
marg.| {i} Virorum portantium] etc. scilicet proselytorum.
marg.| {k} Et octoginta millia] etc. Isti non erant proselyti.
marg.| {l} Tria millia sexcentos] etc. Sed in Regum dicitur trecentos. Solutio. Hic numerantur Principes omnes, ibi vero tantum principaliores, qui erant quasi principes principum.
marg.| {m} Misit quoque ad Hiram Regem] etc. GLOSSA Hec in Reg. plenius dicuntur 3Rg. 5.
marg.| {n} Sibi domum in qua] etc. in Sion.
marg.| {o} Fumiganda] id est accendenda. Ex quorum accensione procedit fumus. Apc. 8.a. Et ascendit fumus incensorum, de orationibus Sanctorum, de manu Angeli, coram Domino.
marg.| {p} Et ad holocaustomata] facienda.
marg.| {q} Mane] offerebatur unus agnus cum libaminibus suis.
marg.| {r} Et vespere] alius singulis diebus. Et vocabatur iuge sacrificium, quod numquam dimittebatur, et omnia alia sacrificia super istud offerebantur, et post istud, de quo habes Nm. 28.
marg.| {s} Sabbatis quoque, et neomeniis, et solemnitatibus] etc. De his festis, et sacrificiis eorum habes Nm. 28. et Levitic. 23.
marg.| {t} Que mandata sunt] etc. scilicet holocausta. Vel que festa.
marg.| {u} Domus enim, quam edificare cupio] etc. Quasi quereret aliquis. Quare tantum apparatum querebat Salomon ad faciendam domum unam ? Respondet. Domus enim, etc. Et ideo magna, magnus est enim, etc.
marg.| {x} Archetina, et pinea, de Libano] etc. 3Rg. 5.c. dicitur, abiegna.
marg.| {y} Sata, viginti millia. Dixit] etc. Satum nomen est mensure.
marg.| {1. 328va} a Patrem meum] GLOSSA Patrem suum vocat : quia de terra Israel peregre profectus, docuit eum timorem Domini, et cognitionem veritatis.
marg.| {b} Tyrius] GLOSSA Patrem eius tradunt Hebrei fuisse Hebreum, de stirpe Ooliab, de Tribu Dan, qui cum Beseleel in eremo operatus est. Quia vero Tyrium vocat, aiunt Hebrei hoc translatione factum fuisse, quasi dicat GLOSSA Tyrius dicitur, id est angustiatus, vel plasmatus.
marg.| {c} Et vinum] Non tamen fit supra mentio de vino, sed per illa, que posita sunt supra, intelliguntur alia, que Salomon promisit Hiram, sed auctor causa brevitatis tacuit.
marg.| {d} Servis tuis] quos scilicet tibi dedi.
marg.| {e} Numeravit igitur Salomon] GLOSSA Fuerunt operarii domus Domini de Israel, de Proselytis, de Gentibus. De filiis Israel, triginta millia, qui ad cedendas de Libano Cedros missi sunt, sicut legitur 3Rg. 5.d. De Proselytis, de quibus scilicet nunc agitur, cesores lapidum. De Gentibus ipse Hiram, et conservi eius, qui cum servis Salomonis ligna cedebant de Libano. Omne igitur hominum genus, per quos edificanda erat Ecclesia, precessit in edificio templi. Iudei enim Proselyti, Gentiles ad veritatem Evangelii conversi, Ecclesiam Christi recte vivendo, et docendo construunt.
marg.| {f} Dinumeravit David] Sed ubi, et quando Forte postquam castigatus fuit a Domino de superba numeratione, ut tactum est supra 1Par. 27.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_2)

Notes :