Capitulum 9

1
Regina quoque Saba
cum audisset famam Salomonis venit ut temptaret eum enigmatibus in Hierusalem cum magnis opibus et camelis, qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem
locuta est ei quecumque erant in corde suo.
2
Et exposuit ei Salomon omnia que proposuerat,
nec quicquam fuit quod ei non perspicuum ei1 fecerit.
1 ei] om. Weber
3
Que2 postquam vidit sapientiam scilicet Salomonis et domum quam edificaverat,
2 que] quod Weber
4
necnon et3 cibaria mense eius, et habitacula servorum, et officia ministrorum eius, et vestimenta eorum, pincernas quoque, et vestes eorum, et victimas quas immolabat in domo Domini, non erat pre stupore ultra in ea spiritus.
3 et] om. Weber
5
Dixitque ad regem : Verus est4 sermo quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua.
4 est] om. Weber
6
Non credebam narrantibus, donec ipsa venissem, et vidissent oculi mei, et probassem vix medietatem mihi sapientie tue fuisse narratam. Vicisti famam virtutibus tuis.
7
Beati viri tui et beati servi tui, hi qui assistunt coram te in omni tempore
et audiunt sapientiam tuam.
8
Sit Dominus Deus tuus
benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum regem Domini Dei tui,
quia enim5 diligit Deus Israel, et vult servare eum in eternum. Idcirco posuit te super ut facias iudicia atque iustitiam.
5 enim] om. Weber
9
Dedit autem regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosissimas. Non fuerunt aromata talia, ut hec que dedit regina Saba regi Salomoni.
10
Sed et servi Hiram cum servis Salomonis attulerunt aurum de Ophir, et ligna thyina
et gemmas pretiosissimas.
11
De quibus fecit rex de lignis scilicet thyinis
Gradus
in domo Domini et in domo regia, citharas quoque et psalteria cantoribus. Numquam visa sunt in terra Iuda ligna talia.
12
Rex autem Salomon dedit regine Saba cuncta que voluit et que postulavit, et6 multo plura quam attulerat ad eum. Que reversa abiit in terram suam cum servis suis.
6 et] om. Weber
13
Erat autem pondus auri quod afferebatur Salomoni per annos singulos sexcenta sexaginta sex talenta auri,
14
excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores afferre consueverant, omnesque reges Arabie et satrape terrarum, qui portabant7 aurum et argentum Salomoni.
7 portabant] comportabant Weber
15
Fecit igitur Salomon8
8 Salomon] rex praem. Weber
ducentas hastas aureas de summa sexcentorum aureorum,
qui in hastis singulis expendebantur.
16
Trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum,
quibus tegebantur scuta singula. Posuitque ea rex in armamentario
quod erat consitum
nemore.
17
Fecit quoque rex solium
eburneum grande
et vestivit illud auro mundissimo.
18
Sex quoque9 gradus quibus ascendebatur ad solium,
9 Sex quoque] sexque Weber
et scabellum aureum,
et brachiola duo altrinsecus, et duos leones stantes iuxta brachiola,
19
sed et alios duodecim leunculos
stantes super sex gradus ex utraque parte.
Non fuit tale solium in universis regnis.
20
Omnia quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo, argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur.
21
Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram semel in annis tribus et deferebant inde aurum, et argentum, et ebur, et simias, et pavos.
22
Magnificatus est igitur Salomon
super omnes reges terre
pre10 divitiis et gloria.
10 pre] om. Weber
23
Omnesque reges terrarum desiderabant faciem videre Salomonis,
ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde eius.
24
Et deferebant ei munera vasa, argentea, et aurea, et vestes, et arma, et aromata, equos, et mulos per singulos annos.
25
Habuit quoque Salomon quadraginta millia equorum in stabulis,
et curruum, equitumque duodecim millia. Constituitque eos in urbibus quadrigarum
et ubi erat rex in Hierusalem.
26
Exercuit etiam potestatem
super cunctos reges
a flumine11 Euphraten
11 flumine] flumeī cacogr. Rusch , fluvio Weber
usque ad terram Philistinorum, et12 usque ad terminos Egypti.
12 et] id est Weber
27
Tantamque copiam prebuit argenti
in Hierusalem quasi lapidum,
et cedrorum
tantam multitudinem velut sycomorum13
13 sycomorum] sycaminorum Weber
que gignuntur in campestribus.
28
Adducebantur autem ei equi de Egypto et de cunctis14 regionibus.
14 et de cunctis] cunctisque Weber
29
Reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum que fecit15,
15 que fecit] om. Weber
scripta sunt in verbis Nathan prophete, et in libris Ahie Silonitis, in visione quoque Addo16 videntis contra Ieroboam filium Nabath.
16 Addo ΨD ΩS Ruch Clementina ] Abdo ΩM, Iaddo Weber
30
Regnavit autem Salomon in Hierusalem super omnem Israel quadraginta annis.
31
Dormivitque cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David. Regnavitque pro eo Roboam filius eius.

Capitulum 9

Numérotation du verset 2Par. 9,1 
marg.| {u} Regina quoque] etc. Hanc Reginam putat IOSEPHUS fuisse Nicaulam Reginam Egypti, et Ethiopie.
marg.| {x} Saba] Hoc aliquando est nomen regionis, sed hic est nomen civitatis. Unde GLOSSA regalis civitas Ethiopie, quam IOSEPHUS a Cambyse rege Meroen cognominatam ex sororis sue vocabulo refert.
marg.| {y} Quecumque erant in corde suo] GLOSSA que cogitabat sibi esse salubria.
marg.| {z} Et exposuit] per legis notitiam, et Spiritus sancti gratiam, dicit GLOSSA
marg.| {a} Ei Salomon omnia, que proposuerat] id est Regine.
marg.| {b} Verus est] etc. GLOSSA Conveniunt hec Ecclesie, que {1. 332ra} auditis miraculis Christi, provocata est ad querendum eum. Sed postquam venit ad ipsum per baptismum, et fidem consideratis Scripture testimoniis, agnovit Divinitatis potentiam, et parum ei visum est, quod de eo audierat, in comparatione percepte gratie, unde et admirando in laudem eius erumpit, dicens : Beati viri tui, etc.
marg.| {a} Beati] Tria genera electorum, que sunt in Ecclesia Dei hic distinguit. Viri sunt predicatores, servi provisores, assistentes contemplatores. Omnes hi beati, et omnes hi signanter ponuntur in Lc. 10.g. Quidam discumbentes cum Domino. Ecce viri. Martha ministrans, ecce servi. Maria sedens ad pedes Domini, ecce assistentes. Plures non invenis in Ecclesia, attendat quilibet, de quibus est.
marg.| {a}a Et gemmas] Dicit etiam IOSEPHUS reginam dedisse Salomoni radices Balsami, unde propagate sunt in Engaddi vinee Balsamite.
marg.| {b} Ligna thyina] GLOSSA Hec rotunda quasi pinea, sed multo candidiora, et valde fulgentia.
marg.| {c} Gradus] In Regum dicitur, fulcra, id est gradus, vel appodiamenta.
marg.| {d} Hastas] De quibus non fuit, mentio in Regum.
marg.| {e} Scuta] id est peltas. Sub scutis tamen hic comprehenduntur et pelte, et scuta.
marg.| {f} Trecentorum aureorum] id est Siclorum. Et refertur hoc ad peltas, quia scuta singula quingentorum Siclorum erant. Unde 3Rg. 10.c. Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta, de auro purissimo. Sexcentos auri siclos dedit in laminas scuti unius, et trecentas peltas ex auro probato. Trecenteque Mine auri unam peltam vestiebant.
marg.| {g} In armamentario] id est in domo saltus. Que sic dicta est, quia facta fuit de lignis saltus Libani, vel quia consita fuit arboribus ad modum saltus Libani. Et erat hec domus duplex. Inferior mansio erat lapidea, in qua reponebantur aromata, ut recentius servarentur. Superior erat lignea, ubi reponebantur arma, ut ligni beneficio a rubigine salvarentur. {1. 332rb} Et hec pars dicitur armamentarium, id est armorum repositorium.
marg.| {h} Solium] De quo sufficienter dictum est, 3Rg. 9.
marg.| {i} Brachiola] tenentia vitulum, super quem erat reclinatorium aureum, et isti duo magni leones stabant iuxta brachiola.
marg.| {k} Ex utraque parte] sex hinc, et sex inde.
marg.| {l} Et vasa domus saltus] GLOSSA Anime Sanctorum, que voluntati Dei deserviunt, splendore sapientie, et caritatis nitentes, continent potum aque vive, que fit in eis fons aque salientis in vitam eternam Io. 4.b.
marg.| {m} Equorum, et curruum] id est equorum currilium. Unde in Regum dicitur, quod Salomon habuit quadraginta millia presepia.
marg.| {n} Equitum] id est equorum equestrium. Idem dicitur in Regum.
marg.| {o} Reliqua] GLOSSA que fecit, postquam legem Dei transgressus est, cum alienigene uxores usque ad idololatriam eum pertraxerunt.
marg.| {p} Priorum, et novissimorum] etc. GLOSSA que fecit antequam prevaricaretur, sicut est templi dedicatio, varia sacrificiorum oblatio.
marg.| {q} Addo Videntis] HIERONYMUS dicit Addo ipse est, qui redarguit Ieroboam. 3Rg. 13.a.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_9)

Notes :