<Capitulum 37> Oratio Manasse

Numérotation du verset 2Par. Prol.,1 
marg.| {a} Domine] GLOSSA Invocat Deum, quem Dominum omnipotentem suis est ruinis expertus.
marg.| {p} Abraham] GLOSSA Iustorum omnipotens Deus est, non impiorum, qui sibi nova figmenta componunt. Cur istorum trium tantum Deus est, et non etiam aliorum ? Quia in istis Christiani mysterii figurata est plenitudo. Per Abraham, Christi nativitas, per Isaac, congregatio credule plebis, per Iacob, resurrectio est intimata Salvatoris.
marg.| {h} Semini eorum iusto] vel seminis. Utrumque bene dicitur, et Deus illi, et Deus illius.
Numérotation du verset 2Par. Prol.,2 
marg.| {i} Celum, et terram] ad litteram GLOSSA dicit. Visibilem, et invisibilem creaturam. Vel celum, Sanctos, terram, carnem, quam in suam gloriam fecit Dens.
marg.| {k} Cum omni ornatu eorum] GLOSSA proprium ornatum habentia.
Numérotation du verset 2Par. Prol.,3 
marg.| {l} Qui signasti] etc. id est limitasti. Terminos enim posuit mari, ne limitibus motis, possit ulterius evagari. Unde Iob. 38.a. Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens ? Vel mystice, per mare accipitur lex, que amara fuit, quam signavit Dominus, quia amicis revelavit, et inimicis abscondit. Quod enim sub signo ponitur, clauditur inimicis, et revelatur amicis. Unde Is. 8.c. Liga testimonium in discipulis. Dn. 12.b. Claude sermones, et signa librum. Vel signasti mare, id est amaritudinem tribulationis.
marg.| {m} Verba precepti] id est pro peccato. Ps. Qui fingis dolorem in precepto, Vel signasti mare, id est mundum, qui ita signatus est, quod non apparet, quid in eo lateat. Foris enim apparet pulcher, et aliquid esse, intus autem turpis est, et nihil. Unde Ier. 4.f. Aspexi terram, et ecce nihil erat.
marg.| {n} Conclusisti abyssum] GLOSSA Matrix universarum aquarum, clausa est divino precepto.
marg.| {o} Et signasti] GLOSSA subaudi : Ista creasti ad laudem, videlicet nominis tui.
Numérotation du verset 2Par. Prol.,4 
marg.| {p} Omnes pavent] GLOSSA Universa rationalis creatura, etsi non omnis respicit Creatorem, virtutem tamen eius agnoscit omnis.
marg.| {q} Tremunt] GLOSSA Tremunt Angeli presentiam contemplantes : Pavent homines iudicium expectantes : Formidant demones virtutem ingentissimam sentientes, quia vultus Domini circumspicit universa.
Numérotation du verset 2Par. Prol.,5 
marg.| {r} Insustentabilis] id est intolerabilis.
marg.| {s} Ira] comminationis.
marg.| {t} Super peccatores] non dicit adversus peccatores, quod minus est : In presenti enim venit ira Dei adversus peccatores, {1. 344vb} sed in futuro veniet super peccatores. Unde Mt. 21.d. Qui ceciderit super lapidem, confringetur, quod fit in presenti. Super quem vero ceciderit, conteret eum, quod fiet in futuro.
Numérotation du verset 2Par. Prol.,6 
marg.| {u} Immensa] GLOSSA Immensa misericordia Domini dicitur, quoniam Evangelica promissa nullam habent mensuram. Legalia vero mensurata fuerant. Unde Replebo cellaria vestra tritico, et vino, et oleo, etc.
marg.| {x} Investigabilis] privative sumitur.
marg.| {x} Promissionis] GLOSSA Infirmi infirma cogitamus, que scilicet immensa, et investigabilis misericordia, etc. Non enim refertur ad hanc dictionem infirma, sed ad ea, que in textu ponuntur, que oculos non vidit, etc. Is. 54.b.
Numérotation du verset 2Par. Prol.,7 
marg.| {y} Super] GLOSSA Nihil mirum est in laudibus Dei, cui dictum est. Tu es Deus altissimus super omnem terram, cum et celi, et Angeli altiores sint terra, nisi mirabilius intendamus. Mysterio nimirum Christi predictum qui cum fuisset caro, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis Io. 1.b. altissimus est super omnem carnem, que terre nomine nuncupatur.
marg.| {z} Longanimis] GLOSSA peccatores ad penitentiam differendo, nec delicti tempore puniendo.
marg.| {a} Multum misericors] GLOSSA Quotiens peccaveris veniam pollicendo. Item GLOSSA Siquidem si semel indulgentiam tribuisset misericors, nunc autem quia frequenter delinquentibus, frequenter misericordiam impendit, multum misericors appellatur.
marg.| {b} Et penitens super] etc. GLOSSA Quod testatur Ier. ostendens Deum promittere bona bonis, et mala malis, sed tamen posse ultro citroque converti, si commutatio fuerit insecuta. Nec de bona pollicitatione securior videaris, cum facias mala. Nec de mala comminatione diffidas, sed conversus facias meliora. Ier. 18.b. dicitur. Si penitentiam egerit gens ista a malo suo, propter quod locutus sum adversus eam, agam et ego penitentiam super malo quod cogitavi, ut facerem.
marg.| {c} Malitias] id est afflictiones.
marg.| {d} Penitentiam remissionis peccatorum] id est penitentiam, et remissionem peccatorum. Vel sic, id est penitentiam in remissionem peccatorum. GLOSSA Audiant penitentes, intelligant contemptores, promissa est penitentia remissionis peccatorum, si deseratur perversitas improborum.
Numérotation du verset 2Par. Prol.,8 
marg.| {e} Et tu Deus] etc. quasi dicat Tu Deus misericors promisisti penitentiam in remissionem peccatorum, sed non illis, qui peccaverunt, sed peccantibus. Unde GLOSSA Remedium peccatorum est penitentia. Iustis vero non est penitentia constituta, quibus per gratiam donata est culpa. Item 1Tim. 1. Iusto non est lex posita, sed iniustis, et impiis, et non subditis, etc.
marg.| {f} Non peccaverunt] GLOSSA Peccaverunt utique, et in delicto nati sunt genitali. Heredes nimirum Ade, sed gratia gratis preventi, sine peccato sunt constituti, qui erant de peccatorum semine propagati.
Numérotation du verset 2Par. Prol.,9 
marg.| {g} Arene maris] Arene maris comparantur maiora, et gravia peccata. Minora vero capillis capitis. Ps. Multiplicate sunt super capillos capitis mei.
Numérotation du verset 2Par. Prol.,10 
marg.| {h} Incurvatus sum multo] quasi dicat Moveat te, Domine, pena mea. In vinculis enim erat Manasses, quando sic orabat. Unde in eo punitus est, in quo deliquit, quia prophetam Domini miserat in nervum.
marg.| {i} Vinculo] ad litteram. Vel nomine ferri, peccatum accipitur. Unde Is. 48.a. Scio, quia durus es {1. 345ra} tu, et nervus ferreus cervix tua. a   Excitavi ira] GLOSSA Iniquis actibus provocando. Excitat ergo iracundiam Dei, qui mala coram eo committit,
marg.| {b} Abominationes] quia singulariter dixerat mala, ne quis crederet, Manassem unum solum peccatum fecisse, ideo subiungit pluraliter abominationes, id est peccata mortalia, que Deus abominatur.
marg.| {c} Offensiones] quia omne peccatum est offendiculum facienti : quia eo offenditur ad ruinam.
marg.| Vel abominationes et   offensiones vocat idola. Unde 4Rg. 23.c. offensiones Moab et Melchon, abominationes filiorum Ammon.
Numérotation du verset 2Par. Prol.,11 
marg.| {d} Flecto] quasi dicat Facio quod possum. GLOSSA Genua cordis flectit, ut simplici postulatione deleat, quod proterva presumptione peregerat. In similitudinem hominis exterioris, interiorem describit.
marg.| {e} Ad te] Vel a te.
marg.| {f} Bonitatem] id est misericordiam.
Numérotation du verset 2Par. Prol.,12 
marg.| {g} Peccavi, Domine, peccavi] GLOSSA Iteratio confitendi, vera est humilitas supplicantis, quasi dicat, peccavi spiritu, peccavi cogitationibus, peccavi factis, peccavi forinsecus, peccavi extrinsecus, peccavi in Deum, peccavi in proximum.
Numérotation du verset 2Par. Prol.,13 
marg.| {h} Remitte mihi] bis dicit, remitte : quia bis dixerat, peccavi. GLOSSA Non levi pronunciatione doloris hec verba sunt relegenda, sed cum eadem gravitate, qua dicta sunt a precante. Item GLOSSA Non leviter percurrat animus acer ista, sed cum dolore gravi, et patientia tristi, in paucis verbis vim magne rei sapiat coarctari : Penitens quippe, aut tacitis labiis, fletibus indulgentiam silentio deprecetur : Aut etiamsi loquendum aliquid ex dolore contriti pectoris suadetur, paucis loquatur, quia mentis contritio, non oris locutio, Dominicam pietatem inflectit. Cor enim contritum Deus non spernit.
marg.| {i} Ne simul] Nota, iniquitates nullam habere substantiam. Omne quippe peccatum, febris est anime, que dum aufertur, in nihilum revocatur. Non ait, ne damnes me cum iniquitatibus meis. Quod enim damnatur, in substantia sua retorquetur : Quod vero perditur, et eterne perditur, id agitur, ut quod habebatur, in nihilum redigatur, non alicubi perditum habeatur. Ier. 10.d. Corripe me, Domine, verumtamen in iudicio, non in furore, ne forte ad nihilum redigas me.
marg.| {k} Cum iniquitatibus] GLOSSA Sole pereant, que me secum perdere laborant.
marg.| {l} Reserves] in memoria tua ad puniendum.
Numérotation du verset 2Par. Prol.,14 
marg.| {m} Indignum salvabis] GLOSSA Indignos salvat Dominus, non pro merito delictorum retributionem impendens, sed propter misericordie bonum, veniam superfundens. Dignus est enim, qui salvat indignum, et ex dignitate sua facit dignum, quem culpabilis vite tractus faciebat indignum.
marg.| {n} Secundum magnam] GLOSSA Qui secundum magnam misericordiam se querit salvari, non temporalis, sed eterne vite salutem inquirit. Equidem misericordiam pertinere ad hanc vitam temporalem estimo, magnam autem misericordiam, remunerationi, vel renunciationi concurrere sempiterne.
Numérotation du verset 2Par. Prol.,15 
marg.| {o} Omnibus diebus] GLOSSA Prudens expectator eterne salutis, non pauco tempore, sed omni tempore vite sue Deum laudat. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Mt. 10.c. GLOSSA Deus in diebus vite laudatur, in diebus autem mortis non potest laudari. Sic itaque qui delictorum morti subditus iacet, iniquitatibus involutus, Deum laudare non potest. Non enim est speciosa laus in ore peccatoris. Eccl. 15.b. Conversus vero cum fuerit, tamquam de morte translatus ad vitam, illico laudis officio {1. 345rb} dignus invenitur, consorsque superioribus virtutibus iudicatur, dum illum laudat in terris, quem ille quoque glorificavit in supernis.
marg.| {p} Omnis virtus] GLOSSA Cherubim, Seraphim, Throni, Dominationes, Archangeli, Sedes, Virtutes, Angeli, Ministri, atque multa sunt officia, que fortasse aut nos in libris posita sacris non possumus invenire, aut humanis celata sensibus, inquirere non valeamus.
marg.| {q} Tibi est gloria] GLOSSA Est gloria temporalis, de qua : Ne timueris, cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus eius. Est et gloria sempiterna. Sit gloria Domini in seculum, cui et humana creatura, et angelica famulantur. Amen. <Explicit Expositio Orationis Manasse>



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Oratio Manasse), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_Prol.)

Notes :