Hugo de Sancto Caro

Capitulum 7

1
Cumque complesset Salomon fundens preces ignis descendit de celo, et devoravit holocausta et victimas, et maiestas Domini implevit domum.
2
Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini1,
1 nec…Domini] + eo quod implesset maiestas Domini templum Domini Weber
Numérotation du verset 2Par. 7,3 

sed et omnes filii Israel videbant descendentem ignem et gloriam Domini supra2 domum, et corruentes proni in terram, super pavimentum stratum lapide, adoraverunt et laudaverunt Dominum quoniam bonus, quoniam in seculum3 misericordia eius.
2 supra] super Weber |
3 seculum] eternum Weber |
4
Rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino.
5
Mactavit igitur rex Salomon hostias boum
viginti duo millia, arietum
centum viginti millia. Et dedicavit
domum
Dei rex et universus populus.
6
Sacerdotes autem stabant in officiis suis, et levite in organis carminum Domini que fecit David rex ad laudandum Dominum quoniam bonus4, quoniam in seculum5
4 quoniam bonus] om. Weber |
5 seculum] eternum Weber |
misericordia eius, hymnos David canentes per manus suas. Porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israel stabat.
7
Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini,
obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum, quia altare aeneum quod fecerat non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes pacificorum6.
6 pacificorum] om. Weber
8
Fecit ergo Salomon sollemnitatem in tempore illo septem diebus et omnis Israel cum eo Ecclesia magna valde ab introitu Emath
usque ad torrentem
Egypti.
9
Fecitque die octavo collectam eo quod dedicasset altare septem diebus, et sollemnitatem celebrasset diebus septem.
10
Igitur in die vicesimo tertio mensis septimi, dimisit populos ad tabernacula sua, letantes atque gaudentes super bono quod fecerat Deus7 David,
7 Deus] Dominus Weber
et Salomoni,
et Israel populo suo.
11
Complevitque Salomon domum Domini et domum regis, et omnia que disposuerat in corde suo, ut faceret in domo Domini et in domo sua et prosperatus est.
12
Apparuit ei autem8 Dominus nocte et ait : Audivi orationem tuam, et elegi locum istum mihi in domum sacrificii,
8 ei autem] inv. Weber
13
si clausero celum et pluvia non fluxerit, et mandavero et precepero locuste ut devoret terram, et misero pestilentiam in populum meum,
14
conversus autem populus meus super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit, et exquisierit faciem meam, et egerit penitentiam a viis suis pessimis, et ego exaudiam de celo et propitius ero peccatis eorum et sanabo terram eorum.
15
Oculi quoque mei erunt aperti, et aures mee erecte ad orationem eius qui in loco isto oraverit.
16
Elegi enim et sanctificavi locum istum ut sit nomen meum ibi in sempiternum, et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
17
Tu quoque si ambulaveris coram me, sicut ambulavit David pater tuus, et feceris iuxta omnia que precepi tibi, et iustitias meas iudiciaque servaveris,
18
suscitabo thronum regni tui sicut pollicitus sum David patri tuo dicens : Non auferetur de stirpe tua vir qui non princeps sit in Israel9.
9 qui…in Israel] qui non princeps sit in Israel qui sit princeps in Israel Weber
19
Si autem aversi fueritis, et dereliqueritis iustitias meas, et precepta mea que proposui vobis et abeuntes servieritis diis alienis et adoraveritis eos,
20
evellam vos de terra mea quam dedi vobis, et domum hanc quam edificavi10 nomini meo proiciam a facie mea, et tradam eam in parabolam et in exemplum cunctis populis,
10 edificavi] sanctificavi Weber
21
et domus ista erit in proverbium universis transeuntibus, et dicent stupentes : Quare fecit Dominus sic terre huic et domui huic ?
22
Respondebuntque : Quia dereliquerunt Dominum Deum patrum suorum qui eduxit eos de terra Egypti et apprehenderunt deos alienos, et adoraverunt eos et11 coluerunt. Idcirco venerunt super eos universa hec mala.
11 et] atque Weber

Capitulum 7

Numérotation du verset 2Par. 7,1 
marg.| {a} Cumque complesset Salomon] etc.
marg.| {g} Ignis descendit de celo] Quod fuit signum, quod Dominus holocausta acceptaverat.
marg.| {h} Et maiestas] in fumo.
marg.| {i} Super pavimentum] atrii.
marg.| {i} Et dedicavit] id est initiavit, oblationem hostiarum : Tunc enim (ut dicit IOSEPHUS) primo sacrificia in templo celebrata sunt.
marg.| {k} Que] scilicet carmina.
marg.| {l} Canentes] Levite, dico, canentes hymnos David, per manus suas : Quod dicitur, quia ore canebant, et manu organa temperabant.
marg.| {m} Ante eos] scilicet Levitas.
marg.| {n} Ibi] id est in atrio.
marg.| {o} Quod fecerat] Salomon.
marg.| {p} Non poterat] etc. quasi dicat, quia altare eneum, quod fecerat Salomon, non sufficiebat sustinere tot holocaustorum pondus, ideo sanctificavit medium atrium, quasi pro altari.
marg.| {q} Fecit ergo] etc. post dedicationem, scilicet. GLOSSA Rabani. Non puto hic aliud intelligendum, quam quod expletis septem diebus dedicationis templi, subsecuti sunt dies Scenopegie, qui quintadecima die mensis septimi, secundum legem, inchoabant, et vicesimasecunda die finiebantur : utrisque ergo festivitatibus rite peractis, et scenopegiarum octava die finita, dimisit Salomon populum ad propria, letantem, et gaudentem super bono, quod fecerat Dominus David, et Salomoni, et Israel populo suo.
marg.| {1. 331ra} a Solemnitatem] Scenopegie. Nota quod decima die Septembris incepit dedicatio templi, qua etiam die erat triplex festum, scilicet Festum propitiationis de quo Ex. 35. Festum expiationis. Lv. 16. Festum afflictionis. Nm. 19. Duravit autem dedicatio templi septem diebus continue, et postea decima-septima die eiusdem mensis incepit Scenopegia, et duravit 7. diebus, et terminata 23. die eiusdem mensis. Et in 8. Scenopegie id est post duos septenarios, facta collecta ad usus pauperum dimisit Salomon populum ad propria, gaudentem super bono, quod fecerat Dominus David, et Salomoni. Secundum hoc Scenopegia non fuit celebrata tempore suo. Semper enim inchoatur Scenopegia 15. die Septembris, ut dicitur Nm. 29. Propter quod dicunt aliqui, quod dedicatio incepit decima die Septembris, ut dictum est, et celebrata est continue diebus quinque. In 6. vero die, que fuit 15. dies mensis, occurrit Scenopegia, que interposita est septem diebus, quia terminata dedicatio celebrata est iterum per duos dies, qui fuerant intermissi. Primam opinionem ponit Rabanus in GLOSSA prenotata.
marg.| {b} An introitu Emath] Septentrionali plaga, terre, scilicet promissionis.
marg.| {c} Usque ad torrentem] GLOSSA Rinocorulam nomen est torrentis.
marg.| {d} Die octavo] post Scenopegiam. Nm. 29.
marg.| {e} Et solemnitatem] Scenopegie.
marg.| {f} Diebus] aliis scilicet.
marg.| {g} Igitur in die] Hoc videtur falsum. Nam si decima die Septembris incepit dedicatio, et post dedicationem Scenopegia. Et utrumque festum septem diebus duravit, vicesimatertia die mensis fuit ultima dies Scenopegie, et ita in crastinum ultime diei Scenopegie facta fuit collecta, et post collectam dimisit Salomon populum, ergo vicesimoquarto die, et non vicesimotertio, et hoc concedit Magister in Historiis a. Unde sic oportet intelligi, quod hic dicitur in vicesimatertia die mensis dimisit populum, id est tunc dedit eis licentiam recedendi post collectam. Archiepiscopus Cantuariensis dicit quod vicesimatertia die mensis recessit populus post collectam, quam dicit factam illa die, id est vicesimatertia. Et dicit quod dedicatio incepit ante decimum diem Septembris. Et quod legitur in die solemni incepisse dedicationem, dicit in die solemni, id est iuxta, quia parum ante, scilicet uno die. Prior expositio probabilior est.
a ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.| {h} Mensis septimi] qui fere totus erat festinus, scilicet Septembris, ut patet Lv. 23. et Nm. 28.
marg.| {i} Quod fecerat Dominus David] GLOSSA dimisso, scilicet peccato, quod commiserat in Uriam 2Rg. 11. et quod regnum concessit illi in sempiternum.
marg.| {k} Et Salomoni] GLOSSA quem de uxore alienigena natum {1. 331rb} lex prohibebat Dt. 12. Ecclesiam Dei intrare permisit, et regno sublimavit. Sed GLOSSA videtur falsa esse, quia fuit de Iudea, scilicet de Bersabee, et legitima, ut patet 2Rg. 12. Solutio. Hoc ideo dicit GLOSSA quia David male acceperat eam in uxorem, scilicet per proditionem Urie viri Bersabee, matris Salomonis.
marg.| {l} Apparuit autem ei Dominus] tertio Regum 9.
marg.| {m} Si clausero] etc. Respondet Dominus per ordinem his, que oraverat Salomon.
marg.| {n} Locuste] Locusta Bruchus Athelabus, idem est diverso tempore.
marg.| {o} Pestilentiam] id est corruptionem aeris, vel languorem, et morbum ex fame sequentem.
marg.| {p} Conversus] corde, et opere.
marg.| {q} Super quos invocatum] id est qui dicitur populus Domini, vel populus Israel.
marg.| {r} Faciem meam] id est misericordie mee, notitie tamen mee. Facies patris proprie dicitur filius, quia sicut in facie cognoscitur homo, ita per filium nobis manifestatus est pater. Io. 17.a. Ego te clarificavi super terram.
marg.| {s} A viis suis] id est peccatis.
marg.| {t} Sanabo] id est liberabo a malis.
marg.| {u} Aperti] ad videndum in bono afflictionem.
marg.| {x} Suscitabo] id est promovebo.
marg.| {y} Non auferetur de stirpe tua vir] etc. 2Rg. 7.
marg.| {z} A facie] id est a propitiatione mea.
marg.| {a} In parabolam] id est in fabulis narrandum.
marg.| {b} Apprehenderunt] id est similiter adheserunt.
marg.| {c} Adoraverunt] corpore.
marg.| {d} Coluerunt] mente.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_7)

Notes :