Hugo de Sancto Caro

Capitulum 24

1
Septem annorum erat Ioas cum regnare cepisset, et quadraginta annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Sebia de Bersabee.
2
Fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Ioiade sacerdotis.
3
Accepit autem ei Ioiada1 uxores duas de2 quibus genuit filios et filias.
1 Ioiada] Ioiade Weber |
2 de] e Weber |
4
Post que placuit Ioas ut instauraret domum Domini,
5
congregavitque sacerdotes et levitas et dixit eis : Egredimini ad civitates Iuda et colligite de universo Israel pecuniam ad sarta tecta templi Dei vestri per singulos annos. Festinatoque hoc facite. Porro levite egere hoc3 negligentius.
3 hoc] om. Weber
6
Vocavitque rex Ioiadam4 principem et dixit ei : Quare non fuit tibi5 cure ut cogeres levitas inferre de Iuda et6 Hierusalem pecuniam que constituta est a Moyse servo Dominia, ut inferret eam omnis multitudo Israel in tabernaculum testimonii ?
0 Cf. Ex. 30, 16.
4 Ioiadam] Ioiade Weber |
5 fuit tibi] inv. Weber |
6 et] de Weber |
7
Athalia7 autem8 impiissima et filii eius destruxerant9 domum Domini,
7 Athalia] Otholia Weber |
8 autem] enim Weber |
9 destruxerant] destruxerunt Weber |
et de universis que sanctificata fuerant templo Domini ornaverunt fanum Baalim.
8
Precepit ergo rex et fecerunt arcam, posueruntque eam iuxta portam domus Domini forinsecus.
9
Et predicatum est in Iuda et Hierusalem, ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super omnem Israel in desertob.
0 Cf. Nm. 31, 54.
10
Letatique sunt cuncti principes et omnis populus et ingressi contulerunt in arcam Domini atque miserunt ita ut impleretur.
11
Cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus levitarum, videbant enim multam pecuniam, ingrediebatur scriba regis et quem primus sacerdos constituerat, effundebantque pecuniam que erat in arca. Porro arcam reportabant ad locum suum. Sicque faciebant per singulos dies, et congregata est infinita pecunia
12
quam dederunt rex et Ioiada
his qui preerant operibus domus Domini.
At illi conducebant ex ea cesores lapidum et artifices operum singulorum, ut instaurarent domum Domini, fabros quoque ferri et aeris, ut quod cadere ceperat fulciretur.
13
Egeruntque hi qui operabantur industrie, et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum, et firme eam stare fecerunt.
14
Cumque complessent omnia opera detulerunt coram rege et Ioiada10 reliquam partem pecunie de qua facta sunt vasa templi in ministerium et ad holocausta
10 Ioiada] Ioiade Weber
phiale quoque et cetera vasa aurea et argentea.
Et offerebantur holocausta in domo Domini iugiter cunctis diebus Ioiade.
15
Senuit autem Ioiada11 plenus dierum et mortuus est cum centum triginta esset annorum.
11 Ioiada] Ioiade Weber
16
Sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum cum Israel et cum domo eius.
17
Postquam autem obiit Ioiada, ingressi sunt principes Iuda et adoraverunt regem, qui delinitus obsequiis eorum acquievit eis.
18
Et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptilibus, et facta est ira Domini12 contra Iudam et Hierusalem propter hoc peccatum.
12 Domini Ω Rusch ] om. Weber
19
Mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum quos protestantes illi audire nolebant.
20
Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Ioiade sacerdotem, et stetit in conspectu populi et dixit eis : Hec dicit Dominus. Quare transgredimini preceptum Domini, quod vobis non proderit et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos ?
21
Qui congregati adversus eum miserunt lapides iuxta regis imperium in atrio domus Domini.
22
Et non est recordatus Ioas rex misericordie quam fecerat Ioiada13 pater illius secum, sed interfecit filium eius. Qqui cum moreretur ait : Videat Dominus et requirat.
13 Ioiada] Ioiade Weber
23
Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syrie. Venitque in Iudam et Hierusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque universam predam miserunt regi in14 Damascum.
14 in] om. Weber
24
Et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus manibus eorum universam15
15 universam] infinitam Weber
multitudinem, eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum, in Ioas quoque ignominiosa exercuere iudicia,
25
et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis. Surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis Zacharie16 filii Ioiade sacerdotis et occiderunt eum in lecto17 suo et mortuus est. Sepelieruntque eum in civitate David sed non in sepulcris regum.
16 Zacharie] om. Weber |
17 lecto] lectulo Weber |
26
Insidiati vero sunt ei Zabath filius Semath Ammonitidis18 et Iozabath filius Semarith Moabitidis.
18 Ammonitidis] Ammanitidis Weber
27
Porro filii eius ac summa pecunie que adunata fuerat sub eo, et instauratio domus Dei scripta sunt diligentius in libro Regum. Regnavitque Amasias filius eius pro eo.

Capitulum 24

Numérotation du verset 2Par. 24,1 
marg.| {1. 337va} a Septem annorum] Hoc habes 4Rg. 12.b.   [Nomen matris] etc. HIERONYMUS. Idcirco nomen patris non scribitur, quia non fuit ita celebre, ut scribi potuisset. Quorum enim nomina scribuntur, celebritate, aut potentia, aut generositate eorum fit.
marg.| {c} Principem] Sacerdotum.
marg.| {d} Percutiam] GLOSSA De qua in Ex. 30.b. Quando tuleris summam filiorum Israel, iuxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus Domino, etc. Quod in Ex. prout potuimus, exposuimus.
marg.| {e} Et filii eius destruxerunt domum] GLOSSA et etiam HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus. Non quod filios habuit, quia Ochozia mortuo eo, quod non habuit filium, omne semen regium interficere molita est. Sed filios eius Sacerdotes idolorum nominat, qui templum spoliaverunt, et ex ornamentis eius idola sua exornaverunt. Sepe enim filii imitatores dicuntur, etc.
marg.| {f} Precepit] scilicet Ioas.
marg.| {g} Singuli] ituri ad bellum.
marg.| {h} Constituit Moyses] Ex. 30.b.
marg.| {i} Primus Sacerdos] id est princeps Sacerdotum.
marg.| {k} Quod cadere ceperat] in domo Domini.
marg.| {l} Industrie] id est prudenter.
marg.| {m} De qua facta sunt vasa] GLOSSA Videtur contrarium, quod legitur in libro Regum. Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydrie templi, et fuscinule, etc. Sed non hic dicitur, quod de eadem pecunia, que offerebatur a populo in templo Domini ad instaurationem domus Dei, facta fuerunt sacra vasa in ministerium templi, et ad holocausta, sed de reliqua parte pecunie, id est de ea, que de aliis donationibus collata fuerat. Potuit enim fieri, ut in diversis temporibus {1. 337vb} pecunie oblate, diverse facture materiam preberent : Sicut alia est doctrina, qua rudes imbuuntur ad fidem, alia, qua imperfecti instruuntur ad plenitudinem.
marg.| {n} Cum domo eius] HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus dicit quod Deo bonum fecit, quia idola, que ad aspernationem eius facta sunt, subvertit cum domo eius, quia scissuras, et ruinas in Israel restauravit : Et quia regnum domus David restauravit amovens inde idololatriam illam, que peccatis illorum dominata fuerat.
marg.| {o} Facta est ira] GLOSSA Tradunt Hebrei principes Iuda regem adorasse ut Deum, et illum libenter accepisse, unde nimis Dominum offendit, et subito expertus est iram, quam meruit. Ob hanc etiam culpam Herodes legitur in Act. 12.d. ab Angelo percussus.
marg.| {p} Zachariam filium Ioiade] Mt. 23.d. dicitur iste Zacharias, filius Barachie. Unde patet, quod pater eius binominus erat, scilicet Ioiada, et Barachias. Vel potest dici, quod Mt. ponit pro interpretatione, Barachias enim interpretatur benedictus Domini, et Ioiada benedictus Domini erat, quia summus Pontifex erat. Hanc opinionem ponit GLOSSA et plures alias de hoc.
marg.| {q} Hec dicit Dominus] HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus, quasi dicat, sic : Hec dicit Deus. Notandum quod non in alio loco invenitur. Hec dicit Deus, nisi in hoc loco tantum.
marg.| {r} Iuxta regis] scilicet Ioas.
marg.| {s} In atrio domus] inter templum scilicet et altare.
marg.| {t} Pater illius] scilicet Zacharie.
marg.| {u} Qui] scilicet Zacharias.
marg.| {x} Videat] innocentiam meam.
marg.| {y} Requirat] vindictam.
marg.| {z} Evolutus] a morte Zacharie.
marg.| {a} Contra eum] scilicet Ioas.
marg.| {b} Principes] propter regis, et eorum idololatriam.
marg.| {c} Regi] Syrie
marg.| {1. 338ra} a Ignominiosa] etc. HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus Ignominiosa, sive quia res turpes in eum egerunt, sive quia filios eius interficientes, improperabant scelus, quod in Zacharia perpetraverat.
marg.| {b} Filii Ioiade] HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus ponit, filiorum Ioiade, eo quod filii Zacharie cum eo interfecti fuerunt.
marg.| {c} Non in sepulchris regum] eo quod occidisset prophetam.
marg.| {d} Ammonitidis] GLOSSA et etiam HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus dicit. Asserunt Hebrei Ammonitas insidiatos esse Regi Ioas, pro iniusta nece Zacharie, ad exaggerandam malitiam Israelitarum, qui ulcisci noluerunt Sacerdotem Dei, quem vindicaverunt filii alienigenarum.
marg.| {e} Porro filii eius] HIERONYMUS. quos Syri interfecerunt coram eo.
marg.| {f} In libro Regum] 4Rg. 12. et 13.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_24)

Notes :