Capitulum 23
1
Anno autem septimo
confortatus Ioiada1 assumpsit centuriones, Azariam videlicet filium Ieroboam2 et Ismael filium Ioannan, Azariam quoque filium Obed3, et Maasiam filium Adaie, et Elisaphat filium Zechri. Et iniit cum eis fedus.
1 Ioiada Ω
Rusch Clementina
] Ioiade
Weber
|
2 Ieroboam ΩS
etc.] Ieroam Λ L ΨD, Ieroham
Clementina ,
Hieroam
Weber
|
3 Obed] Oded
Weber
|
2
Qui circumeuntes Iudam congregaverunt levitas de cunctis urbibus Iuda, et principes familiarum Israel. Veneruntque in Hierusalem.
3
Iniit igitur omnis multitudo pactum in domo Domini cum rege. Dixitque ad eos Ioiada4 : Ecce filius regis regnabit sicut locutus est Dominus super filios David.
4 Ioiada] Ioiade
Weber
4
Iste est ergo sermo quem facietis.
5
Tertia pars vestrum qui veniunt ad sabbatum sacerdotum, et levitarum et ianitorum erit in portis. Tertia vero pars ad domum regis, et tertia in porta que appellatur Fundamenti. Omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini,
6
nec quisquam alius ingrediatur domum Domini nisi sacerdotes, et qui ministrant de levitis. Ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt, et omne reliquum vulgus observet custodias Domini.
7
Levite autem circumdent regem habentes singuli arma sua, et si quis alius ingressus fuerit templum interficiatur, sintque cum rege et intrante et egrediente.
8
Fecerunt igitur levite et universus Iuda iuxta omnia que preceperat Ioiade pontifex, et assumpserunt singuli viros qui sub se erant, et veniebant per ordinem sabbati cum his qui iam impleverant sabbatum et egressi5 erant. Siquidem Ioiada6 pontifex, non dimiserat abire turmas que sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant.
5 egressi] egressuri
Weber
|
6 Ioiada] Ioiade
Weber
|
9
Deditque Ioiada7 sacerdos centurionibus lanceas clipeosque et peltas regis David quas consecraverat in domo Domini.
7 Ioiada] Ioiade
Weber
10
Constituitque omnem populum tenentium pugiones a parte templi dextera, usque ad partem templi sinistram coram altari et templo per circuitum regis.
11
Et eduxerunt filium regis et imposuerunt ei diadema et testimonium8.
8 et testimonium]
om. Weber
Dederuntque ei9 in manu eius tenendam legem et constituerunt eum regem. Unxitque10 eum11 Ioiada12 pontifex, et filii eius,
9 ei]
om. Weber
|
10 unxitque] unxit quoque
Weber
|
11 eum] illum
Weber
|
12 Ioiada] Ioiade
Weber
|
imprecatique sunt atque dixerunt : Vivat rex.
12
Quod cum audisset Athalia vocem, scilicet currentium atque laudantium regem, ingressa est ad populum in templum Domini.
13
Cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu,
et principes turmasque circa eum, omnem quoque populum terre gaudentem, atque clangentem tubis, et diversi generis organis concinentem, vocemque laudantium scidit vestimenta sua et ait : Insidie, insidie.
14
Egressus autem Ioiada13 pontifex ad centuriones et principes exercitus. Dixit eis : Educite illam extra septa templi, et interficiatur foris gladio. Precepitque sacerdos ne occideretur in domo Domini.
13 Ioiada] Ioiade
Weber
15
Et imposuerunt cervicibus eius manus. Cumque intrasset portam Equorum domus regis, interfecerunt eam ibi.
16
Pepigit autem Ioiada14 fedus
14 Ioiada] Ioiade
Weber
inter se universumque populum et regem ut esset populus Domini.
17
Itaque ingressus est omnis populus domum Baal, et destruxit15 eam et altaria ac simulacra illius confregerunt. Mathan16 quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras.
15 destruxit] destruxerunt
Weber
|
16 Mathan] Matthan
Weber
|
18
Constituit autem Ioiada17 prepositos in domo Domini et sub manibus sacerdotum et18 levitarum quos distribuit David in domo Domini, ut offerrent holocausta Domino sicut scriptum est in lege Moysi. In gaudio et canticis iuxta dispositionem David.
17 Ioiada] Ioiade
Weber
|
18 et] ac
Weber
|
19
Constituit quoque ianitores in portis domus Domini, ut non ingrederetur eam immundus in omni re.
20
Assumpsitque centuriones et fortissimos viros ac principes populi ac19 omne vulgus terre, et fecerunt descendere regem de domo Domini et introire per medium porte superioris in domum regis, et collocaverunt eum in solio regali.
19 ac] et
Weber
21
Letatusque est omnis populus terre et urbs quievit. Porro Athalia20 interfecta est gladio.
20 Athalia] Otholia
Weber
Capitulum 23
Numérotation du verset
2Par. 23,1
marg.|
{1.
337ra} a
Anno autem septimo]
GLOSSA Hec in libro Regum scripta, et exposita sunt. 4Rg. 11.a.
marg.|
{b}
Cum rege]
scilicet Ioas.
marg.|
{c}
Sermo quem]
id est cuius rem.
marg.|
{d}
Qui veniunt]
scilicet hebdomadarii. Hec plenius exposita sunt. 4Rg. 11.
marg.|
{e}
Fundamenti]
Porta fundamenti, porta est scutariorum, id est custodum regis, per quam de domo regis ascendebatur in templum.
marg.|
{f}
Nec quisquam]
etc. qui impediret unctionem regis, ut dicit Raban. Vel qui ingredi non deberet, ut dicit HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus.
marg.|
{g}
Reliquum vulgus]
Ier. Quamvis necessarii ad confirmandum regem, tamen observabant custodias Domini, ne quis ingrederetur locum, quem ingredi non deberet. Levite autem, qui illa hebdomada servierant etiam debebant exire tunc.
marg.|
{h}
Et assumpserunt singuli]
id est Levite, et sacerdotes.
marg.|
{i}
Non dimiserat]
immo retinuerat in domibus hebdomadariorum.
marg.|
{k}
Et templo per circuitum]
id est in basilica grandi.
marg.|
{l}
Legem]
HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus dicit, id est phylacteria, in quibus erant scripta decem verba legis.
marg.|
{m}
Imprecati sunt]
GLOSSA Synecdoche, pro solo Zacharia, qui propheta erat, quem postea idem Ioas occidit, infr. 24.f.
marg.|
{n}
Super gradum]
GLOSSA columnam, scilicet vel basim, quam preparaverat Salomon, et posuerat in medio basilice, habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque latitudinis, et tres cubitos in altum, Supra 6.b.
marg.|
{o}
Insidie, insidie]
In Reg. dicitur, coniuratio.
marg.|
{1.
337rb}
marg.|
{p}
Et imposuerunt]
scilicet Centuriones.
marg.|
{q}
Eius]
id est Athalie.
marg.|
{r}
Portam equorum]
Porta equorum dicitur, usque ad quam licebat ascendere in equis.
marg.|
{s}
Inter se]
id est inter legem, cuius ipse minister erat, et populum, et regem, quia ipse reconciliavit et populum, et regem Deo, et legi, et populum regi confederavit. GLOSSA dicit ; Ioiada interpretatur agnoscens Dominum, vel diligens, quia filios Israel Dominum cognoscere docuit. Pepigit ergo fedus inter Dominum, et populum, et regem, ut Domino, scilicet obedirent, et legi eius. Pepigit etiam inter regem, et populum, ut populus erga regem fideliter ageret, et rex populum iuste regeret, secundum doctrinam Sacerdotum, et Levitarum, quorum officii fuit insinuare precepta Domini.
marg.|
{t}
Et sub manibus sacerdotum]
etc. HIERONYMUS. Ne de alia tribu sacerdotes fierent nisi de Levi.
marg.|
{u}
Distribuit David]
1Par. 24.a.
marg.|
{x}
In Libro Moysi]
Lv. per totum, et Deuteronomium.
marg.|
{y}
In omni re]
HIERONYMUS, ut nullatenus ingrederetur aliquis de sacerdotibus Baal.
marg.|
{z}
Fortissimos viros]
qui in Regum, dicuntur Cerethi, et Pherethi.
prol.|
a
Porte superioris]
que est porta scutariorum.
marg.|
{b}
In solio]
etc. quod fecerat Salomon.
marg.|
{c}
Letatusque]
quia abstulerat Dominus opprobrium, ne mulier regnaret super eos.
marg.|
{d}
Quievit]
ab idololatria, vel a tumultu illo.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_23)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_23)
Notes :