Hugo de Sancto Caro

Capitulum 28

1
Viginti annorum erat Achaz cum regnare cepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem. Non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater eius,
2
sed ambulavit in viis regum Israel, insuper et statuas fudit Baalim.
3
Ipse est qui adolevit incensum in valle Bennon1 et lustravit filios suos in igne, iuxta ritum gentium quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israel.
1 Bennon] Benennon Weber
4
Sacrificabat quoque et thymiama succendebat in excelsis et in collibus, et sub omni ligno frondoso.
5
Tradiditque eum Dominus Deus eius in manu regis Syrie qui percussit eum, magnamque predam de eius cepit imperio, et adduxit in Damascum, manibus quoque regis Israel traditus est et percussus plaga grandi.
6
Occiditque Phacee filius Romelie de Iuda centum viginti millia in die uno omnes viros bellatores, eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum.
7
Eodem tempore occidit Zechri vir potens ex Ephraim Maasiam filium regis, et Ezricam ducem domus eius, Helchanam quoque secundum a rege.
8
Ceperuntque filii Israel de fratribus suis ducenta millia mulierum puerorum et puellarum, et infinitam predam pertuleruntque eam in Samariam.
9
Ea tempestate erat ibi propheta Domini nomine Obed2 qui egressus obviam exercitui venienti3 in Samariam, dixit eis : Ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Iudam. Tradidit eos manibus vestris et occidistis eos4 atrociter, ita ut celum pertingeret vestra crudelitas.
2 Obed] Oded Weber |
3 venienti] venientium Weber |
4 eos] illos Weber |
10
Insuper filios Iuda et Hierusalem vultis vobis subicere in servos et ancillas, quod nequaquam facto opus est, peccatis enim super hoc Domino Deo vestro.
11
Sed audite consilium meum et reducite captivos quos adduxistis de fratribus vestris, quia magnus furor Domini imminet vobis.
12
Steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim, Azarias filius Ioannan, Barachias filius Mosollamoth, Ezechias5 filius Sellum, et Amasias6 filius Hadali7 contra eos qui veniebant de prelio.
5 Ezechias] Hiezechias Weber |
6 Amasias] Amasa Weber |
7 Hadali] Adali Weber |
13
Et dixerunt eis : Non introducetis huc captivos ne peccemus Domino. Quare vultis adicere super peccata nostra, et vetera cumulare delicta ? Grande quippe peccatum est, et ira furoris Domini imminet super Israel.
14
Dimiseruntque viri bellatores predam, et universa que ceperant coram principibus et omni multitudine.
15
Steteruntque viri quos supra memoravimus, et apprehendentes captivos omnesque qui nudi erant vestierunt de spoliis. Cumque vestissent eos et calciassent et refecissent et8 cibo et9 potu. Unxissent quoque propter laborem et adhibuissent eis curam, quicumque ambulare non potuerant10 et erant imbecillo corpore, imposuerunt eos iumentis et adduxerunt Iericho11 civitatem Palmarum ad fratres eorum. Ipsi quoque12 reversi sunt in13 Samariam.
8 et] om. Weber |
9 et] ac Weber |
10 potuerant] poterant Weber |
11 Hiericho] Hierichum Weber |
12 ipsi quoque]ipsique Weber |
13 in] om. Weber |
16
Tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum postulans auxilium14.
14 postulans auxilium] inv. Weber
17
Veneruntque Idumei et percusserunt multos ex Iuda et ceperunt predam magnam.
18
Philistiim quoque diffusi sunt per urbes campestres et ad meridiem Iuda. Ceperuntque Bethsames et Ahilon et Gadiroth15, Socho16 quoque, et Thamnam, et Ganzo17 cum viculis suis et habitaverunt in eis.
15 Gadiroth] Gaderoth Weber |
16 Socho] Soccho Weber |
17 Ganzo] Gamzo Weber |
19
Humiliaverat enim Dominus Iudam propter Achaz regem Iuda, eo quod nudasset eum auxilio, et contemptui habuisset Dominum.
20
Adduxitque contra eum Theglathphalasar regem Assyriorum qui et afflixit eum et nullo resistente vastavit.
21
Igitur Achaz spoliata domo Domini et domo regum ac18 principum dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit.
18 ac] et Weber
22
Insuper et in tempore angustie sue auxit contemptum in Dominum ipse per se rex Achaz
23
immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis et dixit : Dii regum Syrie auxiliantur eis quos ego placabo hostiis, et aderunt mihi. Cum e contrario ipsi fuerint ruina eius et universo Israel.
24
Direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei atque confractis, clausit19 ianuas templi Dei. Et fecit sibi altaria in universis angulis Hierusalem.
19 clausit] clusit Weber
25
In omnibus quoque urbibus Iuda extruxit aras ad cremandum thus, atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum.
26
Reliqua autem sermonum eius priorum et novissimorum et omnium operum20 suorum scripta21 sunt in libro Regum Iuda et Israel.
20 priorum et novissimorum-et omnium operum] inv. Weber |
21 scripta] suorum praem. Weber |
27
Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate Hierusalem, neque enim receperant22 eum in sepulcra regum Israel.
22 receperant] receperunt Weber
Regnavitque Ezechias filius eius pro eo.

Capitulum 28

Numérotation du verset 2Par. 28,1 
marg.| {l} Viginti annorum erat Achaz] Hoc habetur. Reg. 16.
marg.| {m} Fudit] id est fusiles fecit.
marg.| {n} In valle Beennon] GLOSSA Hec est vallis Hennon, vel filii Hennon, iuxta Hierusalem contra Orientem, in qua nemus pulcherrimum. Siloe fontibus irrigatur. Tapheth autem, vel Topheth, utrumque enim dicitur, locus est in eadem valle iuxta piscinam fullonis, et iuxta agrum Acheldemach, quod usque hodie monstratur ad australem plagam montis Sion. Solebant in Tapheth (qui est locus amenissimus : Unde et hodie {1. 339va} hortorum prebet delicias) posita ara sacrificare demonibus, nefandoque igne liberos suos consecrare, vel holocaustum offerre. Vallis ergo Beennon, id est filii Hennon, Hebraice Gehennon dicitur, cuius nomine in novo Testamento pena Inferni gehenna vocatur. Sicut enim in valle Ennom, qui idolis servierunt, Prophetis attestantibus, perierunt, ita peccatores ex eis, qui peccaverunt, eterna damnatione peribunt.
marg.| {a} Regis Syrie] scilicet Rasin.
marg.| {b} Regis Israel] scilicet Phacee.
marg.| {c} Maasiam filium regis] HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus dicit Maasiam filium Moloch, id est filium Idoli Ammon, quod vocabatur Moloch. Idcirco autem filius eius dicitur, quia illi sacra instruebat, et cultum. Simile habes Ier. 41.a. de Ismaele, qui describitur de genere regio, cum non de genere regio, sed de Iera sit servo Egyptiaco : Ita dicit HIERONYMUS
marg.| {d} Secundum a rege] id est maiorem post regem.
marg.| {e} De fratribus suis] id est de Iuda.
marg.| {f} Nomine Oded] HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus. Ipse est pater Azarie, qui Asa regi prophetavit. Ad prophetandum enim venerat in Samariam de Iuda, ideo non dixit : Hec dicit Dominus, quia erant digni sermone Prophete.
marg.| {g} Quod nequaquam] etc. id est quod non oportet fieri.
marg.| {h} Furor] id est vindicta.
marg.| {i} Dimiseruntque viri bellatores] exercitus regis Israel.
marg.| {k} Coram principibus] Samarie.
marg.| {l} Steteruntque viri] Samarie.
marg.| {m} Captivos] de Iuda.
marg.| {n} Ipsique reversi sunt] scilicet principes.
marg.| {o} Tempore illo] quo insurgebant hostes contra Iuda.
marg.| {p} Eo quod nudasset] Simile Ex. 32.f. Videns Moyses, quod nudatus esset populus, et spoliatus a gloria Dei, etc.   [Eum] id est Iudam auxilio Dei.
marg.| {q} Contra eum Theglathpalasar regem Assyriorum, qui et afflixit eum, et nullo resistente vastavit] etc. scilicet Rasin, regem Syrie.
marg.| {1. 339vb}
marg.| {r} Auxit contemptum] scilicet Achaz.
marg.| {s} Damasci victima] ubi occurrit Theglathphalasar.
marg.| {t} Neque enim receperunt eum] etc. HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus. Quia ab edituis, qui sepulchra custodiebant, prohibitum, aut aliquo alio modo, voluntate tamen Dei.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Capitulum 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_28)

Notes :