Hugo de Sancto Caro

Capitulum 29

1
Igitur Ezechias regnare cepit cum viginti quinque esset annorum et viginti novem annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Abia filia Zacharie.
2
Fecitque quod erat placitum in conspectu Domini iuxta omnia que fecerat David pater suus1.
1 suus] eius Weber
3
Ipso2 anno et mense primo regni sui aperuit valvas domus Domini et instauravit eas.
2 ipso] ipse Weber
4
Adduxitque sacerdotes atque levitas et congregavit eos in partem3
3 partem] plateam Weber
orientalem.
5
Dixitque eis4 :
4 eis] ad eos Weber
Audite me, levite, et sanctificamini. Mundate domum Domini Dei patrum vestrorum auferte omnem immunditiam de sanctuario.
6
Peccaverunt patres nostri et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri derelinquentes eum. Averterunt facies suas a tabernaculo Domini Dei nostri5 et prebuerunt dorsum.
5 Dei nostri] om. Weber
7
Clauserunt6 ostia que erant in porticu et extinxerunt lucernas. Incensumque non adoleverunt, et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israel.
6 clauserunt] cluserunt Weber
8
Concitatus est itaque furor Domini super Iudam et Hierusalem, tradiditque eos in commotionem et in interitum et in sibilum sicut ipsi cernitis oculis vestris.
9
En corruerunt patres nostri gladiis, filii nostri et filie nostre, et coniuges captive ducte sunt propter hoc scelus.
10
Nunc igitur placet mihi ut ineamus fedus cum Domino Deo Israel et avertat a nobis furorem ire sue.
11
Filii mi nolite negligere. Vos elegit Dominus ut stetis coram eo et ministretis illi. Colatis eum et cremetis incensum.
12
Surrexerunt ergo levite Maath filius Amasie, et Ioel filius Zacharie7 de filiis Caath. Porro de filiis Merari Cis, filius Abdai et Azarius8 filius Ialaleel9. De filiis autem Gerson : Ioha10 filius Iemna11, et Eden filius Ioaha.
7 Zacharie] Azarie Weber |
8 Azarius] Azarias Weber |
9 Ialaleel ΩS Clementina ] Ialalehel Rusch , Iaalleel ΩM, Iaaleel ΩJ, Iaallelel Weber ( H U Y ) |
10 Ioha] IoahIaaleel Clementina |
11 Iemna Rusch ] Zemna ΩSM, Zemma Weber |
13
At vero de filiis Elisaphan : Samri et Iaiel. De filiis quoque Asaph : Zacharias et Mathanias.
14
Necnon de filiis Heman : Iaiel et Semei, sed et de filiis Idithun : Semeias et Oziel.
15
Congregaveruntque fratres suos et sanctificati sunt, et ingressi iuxta mandatum regis et imperium Domini, ut expiarent domum Dei.
16
Sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud, tulerunt12 omnem immunditiam quam intro repererant in vestibulum domus Domini, quam tulerunt levite et asportaverunt ad torrentem Cedron foras.
12 tulerunt] extulerunt Weber
17
Ceperunt autem prima die mensis primi mundare et in die octava eiusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini. Expiaveruntque templum diebus octo, et in die sedecima13 mensis eiusdem quod ceperant impleverunt.
13 sedecima sic Rusch ] sextadecima Weber
18
Ingressique14 sunt ad Ezechiam regem et dixerunt ei : Sanctificavimus omnem domum Domini et altare holocausti15 vasaque eius, necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis.
14 ingressique] ingressi quoque Weber |
15 holocausti] holocaustoseos Weber |
19
Cunctamque templi supellectilem quam polluerat rex Achaz in regno suo postquam prevaricatus est, et ecce exposita sunt omnia coram altari Domini.
20
Consurgensque diluculo Ezechias rex, adunavit omnes principes civitatis, et ascendit in16 domum Domini.
16 in] om. Weber
21
Obtuleruntque simul tauros septem, et17 arietes septem, agnos septem, et hircos septem : pro peccato, pro regno, pro Iuda, pro sanctuario18. Dixit quoque sacerdotibus filiis Aaron ut offerrent super altare Domini.
17 et] om. Weber |
18 pro Iuda-pro sanctuario] inv. Weber |
22
Mactaverunt igitur tauros et susceperunt sacerdotes sanguinem et fuderunt illud super altare. Mactaverunt etiam arietes et illorum sanguinem super altare fuderunt. Immolaverunt agnos et effuderunt19 super altare sanguinem.
19 effuderunt] fuderunt Weber
23
Applicuerunt20 hircos pro peccato coram rege et universa multitudine. Imposueruntque manus suas super eos
20 applicuerunt] applicaverunt Weber
24
et immolaverunt illos sacerdotes, et asperserunt sanguinem eorum coram altare21 pro piaculo universi Israelis, pro omni quippe Israel preceperat rex ut holocaustum fieret, et pro peccato.
21 coram altare] altari Weber
25
Constituit quoque levitas in domo Domini cum cymbalis, et psalteriis, et citharis secundum dispositionem David et Gad videntis regis et Nathan prophete. Siquidem Domini preceptum fuit per manum prophetarum eius.
26
Steteruntque levite tenentes organa David et sacerdotes tubas,
27
et iussit Ezechias ut offerrent holocaustum super altare. Cumque offerent22 holocausta, ceperunt laudes canere Domino et clangere tubis atque in diversis organis que David rex Israel preparaverat23
22 offerent] offerrentur Weber |
23 preparaverat] repererat Weber |
concrepare.
28
Omni autem turba adorante, cantores et hi qui tenebant tubas erant in officio suo donec compleretur holocaustum.
29
Cumque finita esset oblatio incurvatus est rex et omnes qui erant cum eo et adoraverunt.
30
Precepitque Ezechias et principes levitis ut laudarent Dominum sermonibus David et Asaph videntis. Qui laudaverunt eum cum24 magna letitia et incurvato25 genu adoraverunt.
24 cum] om. Weber |
25 incurvato] curvato Weber |
31
Ezechias autem etiam hec addidit : Implestis manus vestras Domino. Accedite et offerte victimas et laudes in domo Domini. Obtulit ergo universa multitudo hostias et laudes et holocausta mente devota.
32
Porro numerus holocaustorum que obtulit multitudo hic fuit. Tauros sexaginta26, arietes centum, agnos ducentos.
26 sexaginta] septuaginta Weber
33
Sanctificaveruntque Domino boves sexcentos et oves tria millia.
34
Sacerdotes vero pauci erant nec poterant sufficere, ut pelles holocaustorum detraherent. Unde et levite fratres eorum adiuverunt eos donec impleretur opus, et sanctificarentur antistites. Levite quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes,
35
fuerunt igitur holocausta plurima, adipes pacificorum, et libamina holocaustorum, et completus est cultus domus Domini.
36
Letatusque est Ezechias et omnis populus, eo quod ministerium Domini esset expletum, de repente quippe hoc fieri placuerat.

Capitulum 29

Numérotation du verset 2Par. 29,1 
marg.| {u} Regnavit Ezechias filius eius pro eo] Hoc 4Rg. 18.
marg.| {x} Filia Zacharie] GLOSSA Hunc asserunt Hebrei postremum filiorum fuisse Zacharie prophete, et sacerdotis, quem Ioas interfecit. 4Rg. 12.
marg.| {y} In ipso anno] HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus. Secundum Hebree lingue idioma, et primus dies regni eius in hac descriptione subauditur. Et per hoc Ezechias commendabilis redditur.
marg.| {1. 340ra} a Aperuit valvas domus Domini, et instauravit eas, adduxitque sacerdotes, atque Levitas, et congregavit eos in plateam Orientalem. Dixitque] etc. GLOSSA Non aliter imitaretur per omnia David patrem suum, qui ab infantia Deo deditus, in principio regni sui, cultum Dei magnificavit, Moraliter autem admonet rectores Ecclesiarum, ne sint desides in officio sibi commisso, sed omnia diligenter agant.
marg.| {b} Omnem immunditiam de sanctuario. Peccaverunt patres vestri, et fecerunt] etc. HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus id est Idola, que Achaz posuerat in templo, que in modum mulieris menstruate polluta erant, et polluebant.
marg.| {c} A tabernaculo Domini Dei nostri] id est a templo.
marg.| {d} Prebuerunt dorsum, clauserunt ostia, que erant in porticu] adorantes versus Orientem.
marg.| {e} Et in sibilum, sicut ipsi cernitis oculis vestris. En corruerunt patres nostri gladiis, filii nostri, filie nostre, et coniuges] id est in stuporem, duplici de causa. Tum pro priori gloria, tum pro presenti ignominia.
marg.| {f} Me negligere, vos elegit Dominus, ut stetis coram eo, et ministretis illi] Aliqui libri non habent me.
marg.| {g} Et sanctificati sunt, et ingressi iuxta mandatum Regis, et imperium Domini, ut expiarent domum Dei] id est loti. Vel abstinuerunt a mulieribus.
marg.| {h} Immunditiam] id est idola.
marg.| {i} Sanctificavimus] Modum sanctificationis non determinat auctor. Forte oleo, vel aqua lustrationis.
marg.| {k} Exposita] in locis suis posita.
marg.| {l} Hircos] HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus. Contra morem hoc factum est. In omnibus enim locis unus pro peccato hircus offerri solebat. Sed quia multa erant peccata, ideo septem hirci offerri debuerunt.
marg.| {m} Pro regno] id est pro rege.
marg.| {n} Pro sanctuario] id est pro sacerdotibus.
marg.| {1. 340rb}
marg.| {o} Pro Iuda] id est pro populo. Et de huiusmodi oblationibus habes Lv. 4.
marg.| {p} Super altare] Non super altare Achaz.
marg.| {q} Fuderunt] illum.
marg.| {r} Imposueruntque] scilicet Rex, et populi Principes.
marg.| {s} Pro piaculo] id est pro expiatione.
marg.| {t} Universi] Contra Lv. 4. dicitur, quod pro peccato populi vitulus offerebatur, sicut pro peccato sacerdotis, pro peccato vero Regis, sive Principis, Hircus. Hic autem dicitur, quod pro peccato offerebantur Hirci, etiam pro peccato Regis, et sacerdotis etiam similiter. Solutio. In Levitico agitur de peccato ignorantie, hic vero de peccatis scienter commissis.
marg.| {u} Pro peccato] Pro peccato est una dictio, et est nomen sacrificii. Unde Ps. Holocaustum, et pro peccato non postulasti.
marg.| {x} Gad Videntis] HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus. Idcirco Gad Videntem vocat, quia Propheta ei per visum veniebat.
marg.| {y} Sermonibus David] id est quos instituerat David ad laudandum Deum, scilicet Confitemini, etc.
marg.| {1. 340va} a Pauci erant] quia dispersi ab Achaz, nondum redierant : Vel quia pauci sanctificati erant, ideo subiungitur : Levite quippe, etc.
marg.| {b} Ut pelles] etc. HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus. Mos erat Leviticus, ut illi detraherent pelles holocaustorum, et Sacerdotibus, quando pro peccato fiebat Sacrificium, ut ipsi detraherent. Sed quia numerus Sacerdotum minus sufficiens erat ad hoc peragendum, ideo eos iuverunt fratres eorum Levite, quia Levitis rectius erat sacrificare, quam Sacerdotibus, eo quod tempore Achaz ipsi consenserunt, quod exemplar altaris Damasceni Urie pontifici missum est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Capitulum 29), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_29)

Notes :