Capitulum 4
Numérotation du verset
2Par. 4,1
Fecit quoque altare aeneum
viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum
latitudinis,
et decem cubitorum altitudinis.
Numérotation du verset
2Par. 4,2
Mare etiam aeneum1 fusile
1 eneum]
om. Weber
decem cubitis
a labio usque ad labium rotundum per circuitum.
Quinque cubitos habebat altitudinis,
et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius.
Numérotation du verset
2Par. 4,3
Similitudo quoque boum erat subter illud. Et decem cubitis quedam extrinsecus celature, quasi duobus versibus labium2 maris circuibant. Boves autem erant fusiles,
2 labium] alvum
Weber
Numérotation du verset
2Par. 4,4
et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem. Porro tres alii Meridiem, et tres qui reliqui erant orientem habentes mare3 superpositum. Posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari.
3 habentes mare]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Par. 4,5
Porro vastitas eius habebat mensuram palmi,
et labium illius erat quasi labium calicis,
vel repandi lilii,
capiebatque mensure tria millia metretas.
Numérotation du verset
2Par. 4,6
Fecit quoque conchas decem
et posuit quinque a dextris
et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia que in holocaustum oblaturi erant. Porro in mari sacerdotes lavabantur.
Numérotation du verset
2Par. 4,7
Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem quam iusserat4 fieri et posuit ea in templo, quinque a dextris et quinque a sinistris.
4 quam iusserat] qua iussa erant
Weber
Numérotation du verset
2Par. 4,8
Necnon et mensas decem,
et posuit5 eas in templo, quinque a dextris et quinque a sinistris phialas quoque aureas centum.
5 et posuit] posuitque
Weber
Numérotation du verset
2Par. 4,9
Fecit etiam atrium sacerdotum
et basilicam grandem,
et ostia in basilica que texit ere.
Numérotation du verset
2Par. 4,10
Porro mare posuit in latere dextro contra Orientem ad Meridiem.
Numérotation du verset
2Par. 4,11
Fecit autem
Hiram lebetes6,
6 lebetes] lebetas quoque
Weber
et creagras
et phialas
et complevit omne opus regis in domo Dei.
Numérotation du verset
2Par. 4,12
Hoc est columnas duas
et epistylia et capita,
et quasi quedam retiacula
que capita tegerent super epistylia.
Numérotation du verset
2Par. 4,13
Malogranata quoque quadringenta et retiacula duo,
ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis iungerentur, que protegerent epistylia et capita columnarum.
Numérotation du verset
2Par. 4,14
Bases etiam fecit et conchas quas superposuit basibus,
Numérotation du verset
2Par. 4,15
mare unum bovesque duodecim sub mari,
Numérotation du verset
2Par. 4,16
et lebetes7 et creagras et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater eius
7 lebetes] lebetas
Weber
in domo Domini ex ere mundissimo.
Numérotation du verset
2Par. 4,17
In regione Iordanis
fudit ea rex in argillosa terra inter Sochoth et Saredatha.
Numérotation du verset
2Par. 4,18
Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus aeris.
Numérotation du verset
2Par. 4,19
Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei,
et altare aureum, et mensas,
et super eas panes propositionis.
Numérotation du verset
2Par. 4,20
Candelabra quoque
cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum iuxta ritum ex auro purissimo,
Numérotation du verset
2Par. 4,21
et florentia quedam,
et lucernas et forcipes aureos.
Omnia de auro mundissimo facta sunt.
Numérotation du verset
2Par. 4,22
Thymiamateria
quoque et thuribula et phialas, et mortariola
ex auro purissimo. Et ostia celavit templi interioris,
id est in sancta8 sanctorum et ostia templi forinsecus aurea.
8 sancta] sancto
Weber
Sicque completum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini.
Capitulum 4
Numérotation du verset
2Par. 4,1
marg.|
{k}
Fecit quoque altare eneum]
scilicet altare holocaustorum.
marg.|
{l}
Mare]
id est lavatorium.
marg.|
{m}
Fusile]
eneum, scilicet.
marg.|
{n}
A labio usque ad labium]
per diametrum.
marg.|
{o}
Et funiculus triginta cubitorum]
Hoc non videtur posse stare, quia omnis circumferentia continet diametrum plus quam ter. Solutio. Theologia non curat minutias numerorum superexcrescentes, vel inferius succidentes, ideo solidum numerum posuit. Vel potest dici, quod iste funiculus erat sub reflexione labii, quia labium repandum erat, et diameter sumebatur ab extremitate recurva exterius usque ad aliam extremitatem exterius per transversum. Et ita non erat recte circumferentia illius diametri, quia necessario oportet, quod funiculus maior esset triginta cubitis.
marg.|
{p}
Gyrum]
id est circuitum.
marg.|
{q}
Subter illud]
mare scilicet.
marg.|
{r}
Celature]
Que in Regum vocantur historiate sculpture, id est historiate, quasi historias aliquas continentes. Et nota, {1.
329rb} quod dicit celaturas decem cubitis circuire mare. Videtur enim falsum, quod statim supra dictum est, quod funiculus decem, et novem cubitorum ambibat gyrum illius. Solutio. Mare latius erat in summo, et angustius erat in imo. In summo, triginta cubitorum, in imo decem cubitorum.
marg.|
{s}
Versibus]
id est ordinibus.
marg.|
{t}
Labium maris]
id est mare.
marg.|
{u}
Porro vastitas]
id est spissitudo, que in Regum dicitur grossitudo.
marg.|
{x}
Mensuram palmi]
In Regum dicitur trium unciarum, IOSEPHUS dicit, quatuor digitorum, quod in idem redit.
marg.|
{y}
Tria millia metretas]
In Regum dicitur : Duo millia bathos, quod idem est. Nam bathus mensura est trium modiorum, eiusdem capacitatis, cuius et ephi. Sed bathus liquidorum, ephi aridorum. Et capit tam bathus quam ephi metretam, et dimidiam. Et ita duo millia bathi, sunt tria millia metretarum.
marg.|
{z}
Fecit quoque]
etc. Hic agitur de decem luteribus, in quibus sacerdotes membra hostiarum lavabant, quia quinque erant ad dexteram, quinque ad sinistram in atrio interiori. De quibus plenius dictum est 3Rg. 7.f. Et dicuntur hic conche, que ibi luteres appellantur. Habebat autem quilibet luter basem suam. De factura quarum basium sufficienter dictum est in Regum.
marg.|
{a}
Fecit etiam atrium]
GLOSSA in Regum ita. Et edificavit Rex Salomon atrium interius, tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum Cedri. De interiori atrio breviter loquitur, de exteriori prorsus tacere videtur. Sed in verbis dierum fit mentio utriusque.
marg.|
{b}
Basilicam grandem, et ostia in basilica, que]
etc. GLOSSA id est exterius atrium.
marg.|
{c}
Fecit etiam Hiram]
artifex ille.
marg.|
{d}
Lebetas quoque]
etc. ad suscipiendos cineres, et prunas altaris.
marg.|
{e}
Creagras]
etc. id est fuscinulas, ad extrahendum carnes de caldariis.
marg.|
{f}
Phialas, et complevit]
etc. ad offerenda libamina, dicit GLOSSA
marg.|
{g}
Columnas duas, et epistylia]
etc. principales.
marg.|
{h}
Capita, et quasi quedam retiacula]
etc. id est capitella.
marg.|
{i}
Et conchas, quas superposuit]
etc. id est luteres. GLOSSA De his supra tractatum est.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_4)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Par. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=17&chapitre=17_4)
Notes :