Glossa ordinaria

Capitulum 2

Numérotation du verset Prv. 2,1 

Fili mi,
si susceperis sermones meos
et mandata mea absconderis penes te
Numérotation du verset Prv. 2,2 

ut audiat sapientiam auris tua,
inclina
cor tuum ad cognoscendam1 prudentiam.
1 cognoscendam X Ω M ΩD ΩS ΩJ Rusch edd. ] agnoscendam Cava M Q² Y Φ GP Θ Z² Γ M Ψ D Cor2 Cor3 (antiq.) ΩL ΩR, noscendam Weber
Numérotation du verset Prv. 2,3 

Si enim sapientiam
invocaveris
et inclinaveris
cor tuum prudentie,
Numérotation du verset Prv. 2,4 

si quesieris eam quasi pecuniam
et sicut thesauros effoderis illam,
Numérotation du verset Prv. 2,5 

tunc
intelliges timorem Domini
et scientiam Dei
invenies,
Numérotation du verset Prv. 2,6 

quia Dominus dat
sapientiam
et ex ore eius prudentia et scientia2.
2 prudentia et scientia ΩD ΩS ΩR Rusch Clementina ] inv. Cor2 (hebr. et antiq.) Ω M ΩJ ΩL Weber
Numérotation du verset Prv. 2,7 

Custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter,
Numérotation du verset Prv. 2,8 

servans semitas iustitie
et vias sanctorum custodiens.
Numérotation du verset Prv. 2,9 

Tunc
intelliges iustitiam et iudicium et equitatem
et omnem semitam bonam.
Numérotation du verset Prv. 2,10 

Si intraverit sapientia cor tuum et scientia anime tue placuerit
Numérotation du verset Prv. 2,11 

consilium3 custodiet te et4 prudentia servabit te
3 consilium] + bonum Ω M cum LXX |
4 et plerique codd., edd. ΩD ΩL] om. Weber |
Numérotation du verset Prv. 2,12 

ut eruaris a5 via mala
5 a Cava X Θ ΩS ΩJ Rusch Clementina ] de Cor2=Cor3 Ω M ΩL Weber , illegibilis propter compacitatem ligaturae ΩD
et6 ab homine qui perversa loquitur.
6 et Ω ΩD Rusch Clementina ] om. Cor3 (non est interponendum secundum hebr. et antiq.) Weber
Numérotation du verset Prv. 2,13 

Qui relinquunt
iter rectum
et ambulant per vias tenebrosas,
Numérotation du verset Prv. 2,14 

qui letantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis
Numérotation du verset Prv. 2,15 

quorum vie perverse
et infames gressus eorum,
Numérotation du verset Prv. 2,16 

ut eruaris
a muliere
aliena
et ab extranea que mollit sermones suos
Numérotation du verset Prv. 2,17 

et relinquit ducem pubertatis sue
Numérotation du verset Prv. 2,18 

et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem
domus eius et ad inferos7 semite ipsius.
7 inferos plerique codd., edd. ΩD Ω M ΩJ ΩS ΩL ΩR] impios ΩJ X Σ T Amiatinus Q* Y T CorS1 = Cor3 (Beda) Weber , nepharios CorS1 = Cor3 (hebr.)
Numérotation du verset Prv. 2,19 

Omnes
qui ingrediuntur ad eam
non revertentur,
nec apprehendent semitas vite,
Numérotation du verset Prv. 2,20 

ut ambules
in via bona
et calles
iustorum custodias.
Numérotation du verset Prv. 2,21 

Qui enim recti sunt
habitabunt in terra
et simplices permanebunt in ea.
Numérotation du verset Prv. 2,22 

Impii vero de terra perdentur
et qui inique
agunt auferentur ex ea.

Capitulum 2

Numérotation du verset Prv. 2,1 
Fili mi,
interl.| ut absque terrore quiescas
marg.| F ilii mi . Duo hic notat : sapientiam esse de celestibus, prudentiam de secularibus.
si susceperis sermones meos
interl.| sapientia hortatur suscipere sermones suos, sapientiam scilicet et prudentiam
et mandata mea absconderis penes te
interl.| ne volucres celi comedant semen secus viama.
a Cf. Mt. 13, 4 ; Mc. 4, 4 ; Lc. 8, 5.
Numérotation du verset Prv. 2,2 
ut audiat sapientiam auris tua,
interl.| sollicito corde. Undeb : «In corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi».
b Ps. 118, 11.
marg.| A udiat sapientiam auris . Audit non aure qui aure tantum corporis percipiens memoria retinere et opere complere negligit. Si autem mandata Dei fixo amore discendi et custodiendi susceperis, primo humilitatis viam tene, hoc est enim quod sequitur :   Inclina cor tuum etc.
inclina
interl.| humilia
cor tuum ad cognoscendam1 prudentiam.
1 cognoscendam X Ω M ΩD ΩS ΩJ Rusch edd. ] agnoscendam Cava M Q² Y Φ GP Θ Z² Γ M Ψ D Cor2 Cor3 (antiq.) ΩL ΩR, noscendam Weber
marg.| I nclina cor . Inclina humilia munda ut dignum fiat ad percipienda mysteria. Undec : «Abcondisti hec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis», id est abscondisti a superbis et revelasti ea humilibus.
c Mt. 11, 25 ; Lc. 10, 21.
Numérotation du verset Prv. 2,3 
Si enim sapientiam
interl.| Dei cognitionem qua beatus est homo
invocaveris
interl.| quod a Deo
marg.| S i enim sapientiam invocaveris . Invocare, id est in nos vocare orando, nihil nisi Dominum debemus. Cum ergo sapientiam invocandam docet, ostendit se non quamlibet sapientiam sed ipsam Dei congnitionem nobis proponere in cuius perceptione est summa beatitudo secundum hocd : «Hec est autem vita eterna ut cognoscant te verum Deum et quem misisti Iesum Christum». Notandum quod et sapientiam invocare et nosmetipsos ad cognoscendam prudentiam, cor inclinare suadet, quia et divinum necessarium est auxilium, nec liberum debet abesse arbitrium.
d Io. 17, 3.
et inclinaveris
interl.| quod a te
cor tuum prudentie,
Numérotation du verset Prv. 2,4 
si quesieris eam quasi pecuniam
interl.| tanta cura quanta cupidi pecuniam, ut si tam sollicite quasi infinitas per hanc et ineffabiles divitias acquisiturus premium habebis quod sequitur
et sicut thesauros effoderis illam,
marg.| E t sicut thesauros . Qui thesauros effodit terram reicit foveam in altum facit, sedulus insistit donec inveniat quod querit. Sic qui thesauros sapientie invenire desiderat, omne pondus terrenum a se reiciat, in se fossam humilitatis faciat, nec quiescat donec inveniat.
Numérotation du verset Prv. 2,5 
tunc
interl.| si sollicito corde quesieris
intelliges timorem Domini
marg.| T unc intelliges timorem . Timorem amicabilem qui non initium, sed perfectio celestis sapientie in hac duntaxat vita. Ideoque perfecta dilectio non eum foras mittit, sed facit permanere in {Erfurt, t. 3, f. 2vb ; facsim., t. 2, p. 656b} seculum seculi, sed etiam scientiam ipsius divinitatis que perpetuo beatam facit invenies :   quia Dominus .
et scientiam Dei
interl.| divinitatis
invenies,
interl.| tacet Pelagius
Numérotation du verset Prv. 2,6 
quia Dominus dat
interl.| respicit ad hoc quod supra : si enim sapientiam usque ad hoc :   et scientiam Dei invenies
marg.| Q uia dominus dat . Ideo namque sapientia, id est Deus invocandus est ad accipiendam sapientiam, quia a nobis ipsis haberi non potest, sed a Domino datur.
et ex ore eius prudentia et scientia2.
2 prudentia et scientia ΩD ΩS ΩR Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Cor2 (hebr. et antiq.) Ω M ΩJ ΩL Weber
marg.| E x ore . Eterna Filii nativitate de qua alibie : «Ego ex ore altissimi prodii primogenita ante omnem creaturam». Vel os Domini in sanctis. Undef : «Os Domini locutum est» et ex ore eius scientia nascitur et prudentia dum Dominus os humanum sanctificat et suum facit ut scienter et prudenter loquatur.
e Sir. (Eccli.) 24, 5.
f Is. 40, 5.
Numérotation du verset Prv. 2,7 
Custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter,
interl.| cognate sunt rectitudo et simplicitas nec separantur. Unde sapientia unam earum sine altera non requirit, sed in quibus ambe conveniunt hos custodit et protegit
marg.| Custodiet. Ut in quocumque virtutum gradu rectos iuvet et simplices.
marg.| Iob simplex et rectus simplex per innocentiam mansuetudinis, et rectus per cautelam discretionis. Simplex : nullum ledens immo cunctis profiens ; rectus : a nullo corruptus.
Numérotation du verset Prv. 2,8 
servans semitas iustitie
interl.| artiora precepta
et vias sanctorum custodiens.
interl.| generalia precepta
Numérotation du verset Prv. 2,9 
Tunc
interl.| cum invocaveris sapientiam
intelliges iustitiam et iudicium et equitatem
interl.| ut recta discretione cum proximo agas
et omnem semitam bonam.
interl.| quid per singula illo illuminante nullius boni scientia te effugiet
Numérotation du verset Prv. 2,10 
Si intraverit sapientia cor tuum et scientia anime tue placuerit
Numérotation du verset Prv. 2,11 
consilium3 custodiet te et4 prudentia servabit te
3 consilium] + bonum Ω M cum LXX
4 et plerique codd., edd. ΩD ΩL] om. Weber
Numérotation du verset Prv. 2,12 
ut eruaris a5 via mala
5 a Cava X Θ ΩS ΩJ Ed1455 Rusch Clementina ] de Cor2=Cor3 Ω M ΩL Weber , illegibilis propter compacitatem ligaturae ΩD
interl.| a pravis operibus
marg.| A via mala . Ad quam vocant qui dicuntg : «Veni nobiscum insidiemur sanguini» perversa loquitur qui est auctor huius persuasionis.
g Prv. 1, 11.
et6 ab homine qui perversa loquitur.
6 et Ω ΩD Ed1455 Rusch Clementina ] om. Cor3 (non est interponendum secundum hebr. et antiq.) Weber
interl.| doctore prave operationis
Numérotation du verset Prv. 2,13 
Qui relinquunt
interl.| a quo fugiendum est
iter rectum
interl.| quod in luce agitur
marg.| Q ui relinquunt iter . Pulcre vias tenebrosas recto itineri opponit, quia hoc in luce agitur et ad lucem ducit. At «qui male agit odit lucem ut non arguantur eius opera»h et finis eius in tenebris exterioribus.
h Io. 3, 20.
et ambulant per vias tenebrosas,
interl.| ideo
Numérotation du verset Prv. 2,14 
qui letantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis
marg.| Q ui letantur etc. Quia per vias tenebrosas ambulant et nesciunt quo eant. Si enim ad quas tendunt penas aspicerent, gressus cohiberent noxiamque letitiam salubri fletu castigarent.
Numérotation du verset Prv. 2,15 
quorum vie perverse
interl.| prave dispositiones
et infames gressus eorum,
interl.| operationes
Numérotation du verset Prv. 2,16 
ut eruaris
interl.| prudentia servabit te ut eruaris
a muliere
interl.| heretica doctrina
aliena
interl.| ne adulteres vel hereticis
marg.| U t eruaris a muliere etc. Postquam auditorem quem sapientia docet admonuit, ne cum latronibus participaret, ne si vederet furem, curreret cum eo sed recte et simplicer incederet, nunc ne cum adulteris portionem suam ponat, de quibus potest et hoc specialiter intelligi.   Ut eruaris a via mala homine qui perversa loquitur . Que perversior locutio quam ad stupra persuaderi ? Quod capitulum incipit :   Fili mi si susceperis sermones meos etc.
marg.| Potest per mulierem extraneam hereticorum pravitas intelligi a Christo Ecclesiaque aliena que mollitie eloquentie et lingue blandimentis corda innocentium decipit. Undei : «Molliti sunt sermones eius super oleum <et> ipsi sunt iacula».
i Ps. 54, 22.
et ab extranea que mollit sermones suos
interl.| «Molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula»j
j Ps. 55, 22.
Numérotation du verset Prv. 2,17 
et relinquit ducem pubertatis sue
interl.| primum virum vel doctorem fidei
marg.| E t relinquit ducem . Patet et de mente heretica, quia relinquit doctorem a quo fidem Ecclesie didicerat et oblita est pacti Dei sui, id est fidei dominice que in symbolo continetur quam se die baptismi servaturam promiserat.
marg.| Pacti eius quod cum viro suo tempore nuptiarum pepigit, Domino teste, quod fidem scilicet castitatis sibi invicem servarent vel in baptismo.
Numérotation du verset Prv. 2,18 
et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem
interl.| "lata est via que ducit ad mortem"k
k Cf. Mt. 7, 13 :
interl.| conversatio vel caro
marg.| I nclinata est enim . Omnis conversatio adultere ad interitum ducet et quamvis blanda videatur ac mansueta non minorem sentiet in fine vindictam quam qui latrocinando aperte impietati famulantur. Potest domus adultere ipsa eius caro in qua turpitudini et luxurie substernitur, accipi que in iudicio perpetuam resurget in mortem. {Erfurt, t. 3, f. 3ra ; facsim., t. 2, p. 657a} Sed hereticorum domus, quia super arenam construiturl et cum stare videtur vergit in occasum suisque crementis quasi quibusdam semitis ad impiorum consortia, id est ad spirituum tendit tormenta malignorum.
l Cf. Mt. 7, 26-27.
domus {Erfurt, t. 3, f. 3ra ; facsim., t. 2, p. 657a} eius et ad inferos7 semite ipsius.
7 inferos plerique codd., edd. ΩD Ω M ΩJ ΩS ΩL ΩR] impios ΩJ X Σ T Amiatinus Q* Y T CorS1 = Cor3 (Beda) Weber , nepharios CorS1 = Cor3 (hebr.)
interl.| operta consilia
Numérotation du verset Prv. 2,19 
Omnes
interl.| non sola perit sed omnes
qui ingrediuntur ad eam
interl.| mortem scilicet
non revertentur,
interl.| per se
marg.| A d eam non revertentur. Mortem scilicet non mulierem. Potest enim qui adultere mixtus est Domino iuvante reverti ac vitam penitendo mereri. Potest qui pollutus est heresi resipiscendo redire ad salutem. At qui semel eterna morte raptus est, numquam rediet ad vitam. Hoc contra Origenem qui etiam diabolo remissionem promittit deceptus Isaia dicentem : «Et claudentur impii in carcerem et post dies multos visitabuntur». Sed Isaias modo clausos tormentis penarum tempore resurrectionis ad modicum visitandos significat tantum, ut receptis in iudicio corporibus gravius damnentur et post iudicium atrocioribus in penis recludantur. Quamvis et ita recte potest accipi   ad eam, id est ad meretricem. Vel   domum eius non revertentur, quia quantum attinet ad naturam iniqua sua voluntate damnatam vel depravatam, recursum per semetipsam non habet, sed per Dei gratiam qui adiuvatur et instauratur ut semitas vite apprehendat. Designat enim per hoc pondus iniquitatis, ut cum revertatur quis non sibi attribuat sed gratie Dei.
m Is. 24, 22.
nec apprehendent semitas vite,
interl.| aggravatio
Numérotation du verset Prv. 2,20 
ut ambules
interl.| prudentia servabit te ut ambules
in via bona
interl.| unitate recte fidei de qua Dominusn : «Ego sum via veritas et vita». Et alibio : «Nemo venit ad Patrem nisi per me».
n Io. 14, 6.
o Io. 14, 6.
et calles
interl.| exempla
iustorum custodias.
Numérotation du verset Prv. 2,21 
Qui enim recti sunt
interl.| qui custodiendi : Qui enim
interl.| hic
marg.| Q ui enim recti sunt etc. Hic rectis iungit simplices ut supra cum dicent :   Custodiet rectorum salutem etc. Quia nimirum simplicitas8 sine rectitudine dissoluta est et stulta. Rectitudo autem sine simplicitate austera et dura. Verum utraque virtus coniuncta perfectum reddit hominem. Sed hoc interest, quia in illo quod in presenti Dominus certantes adiuvet, in isto quod victores in futuro coronet indicatur. Terre enim nomine Ecclesia designatur que spiritualem fructum Deo generat, in qua habitant et permanent qui a consortio eius nec morte separantur. Sed terminata hac vita ad illam eius partem que cum Christo in celis regnat perveniunt.
8 simplicitas] implicitas cacogr. Rusch
habitabunt in terra
interl.| Ecclesia
et simplices permanebunt in ea.
interl.| in futuro
Numérotation du verset Prv. 2,22 
Impii vero de terra perdentur
interl.| aperte
interl.| potest hoc de aliquo populo intelligi ita, quia cum viveret recte in terra feliciter sua remaneret, at cum peccaret exterminaretur ab hostibus
marg.| Impii. De illis dicitur spiritualiter qui ad terram Domini, id est Ecclesiam, pertinere videbantur sed auferuntur ex ea quidam aperto iudicio impius Ecclesie, ut Simon Arius et Porphyrius, quidam vero secreto Dei iudicio, sicut multi qui boni hominus videntur. Impios enim aperte apostatas dicit inique agentes omnes qui perceptis fidei sacramentis ab eius castitate degenerant. Utrique autem in futuro de terra viventium perdentur. Quia non habitabit iuxta te malignus neque permanebunt iniusti ante oculos tuos. Et recte, quia de bonorum malorumque viis multa predixit, de utriusque fine in conclusione subiungit, quomodo et in precedente parabola qua latronum consortia vetabat fecit dicens de fine malorump : «Prosperitas stultorum perdet eos». De fine bonorumq : «Qui autem me audierit absque terrore quiescet».
p Prv. 1, 32.
q Prv. 1, 33.
et qui inique
interl.| occulte
agunt auferentur ex ea.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Prv. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=28&chapitre=28_2)

Notes :