Glossa ordinaria

Capitulum 6

Numérotation du verset Prv. 6,1 

Fili mi si spoponderis pro amico tuo
defixisti apud extraneum manum tuam.
Numérotation du verset Prv. 6,2 

Illaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus tuis1.
1 tuis Q ΦRGP² Z² ΨD ΩJ* Rusch ] om. Ω M ΩD ΩS ΩJ² ( rubr. cancel. ) ΩL ΩP ΩR Weber
Numérotation du verset Prv. 6,3 

Fac ergo quod dico, fili mi, et
temetipsum libera quia incidisti
in manum2 proximi tui.
2 manum plerique codd., edd. CorS3 Ω M ΩD ΩJ Rusch ] manu Amiatinus ΣT Φ ΨD Cor2 ΩS ΩP ΩL (in ras.?) Weber , animam CorS3*, manus Cava L M Θ Z² S ΩR LXX
Discurre, festina, suscita amicum tuum.
Numérotation du verset Prv. 6,4 

Ne dederis somnum oculis tuis,
nec3 dormitent palpebre tue.
3 nec Rusch Weber ] ne ΦP ΩD
Numérotation du verset Prv. 6,5 

Eruere
quasi damula
de manu
et quasi avis
de insidiis aucupis.
Numérotation du verset Prv. 6,6 

Vade ad formicam, o piger,
et considera vias eius et disce sapientiam.
Numérotation du verset Prv. 6,7 

Que cum non habeat ducem
nec preceptorem nec principem,
Numérotation du verset Prv. 6,8 

parat estate cibum sibi et congregat in messe quod comedat.
Numérotation du verset Prv. 6,9 

Usquequo piger dormies4, quando consurges e5 somno tuo ?
4 dormies Cor1 ΩD ΩS ΩJ Ω edd. Rusch ] dormis Ω MPL ΩR* Weber |
5 e D ΩD ΩS ΩJ edd. Rusch ] ex cett. Weber |
Numérotation du verset Prv. 6,10 

Paululum
dormies,
paululum
dormitabis, paululum
conseres manus6
6 manus Ω M ΩJ etc . Rusch Weber ] + tuas ΩD ΩS
ut dormias,
Numérotation du verset Prv. 6,11 

et veniet tibi
quasi viator
egestas
et pauperies quasi vir armatus.
Si vero impiger fueris,
veniet ut fons messis7 tua
7 messis] mellis praem. ΩJ* ( cancell. )
et egestas longe fugiet a te8.
8 Si vero… fugiet a te Amiatinus ΣT ΠH L M D Q Y S Z² Φ ΘH ΓA ΨD Ω ΩD ΩL ΩP ΩR Rusch Clementina ] om. Weber | vero] autem Ω M | ut ΩD ΩJ Rusch ] quasi L ΩR | longe ΩD ΩL ΩR] om. ΩP
Numérotation du verset Prv. 6,12 

Homo apostata
vir inutilis graditur9* ore perverso,
9 graditur Ω ΩD Weber etc.] gradiens Rusch (hapax)
Numérotation du verset Prv. 6,13 

annuit oculis, terit pede, digito loquitur,
Numérotation du verset Prv. 6,14 

pravo corde machinatur malum et10 omni tempore iurgia
10 et ΩD ΩS ΩJ edd. Rusch ] + in Ω M ΩP ΩL ΩR Weber
seminat.
Numérotation du verset Prv. 6,15 

Huic
extimplo11
11 extimplo L M* Φ RG² ΩD ΩS ΩJ ΩL* ΩR Rusch ] extemplo Ω Weber
veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam.
Numérotation du verset Prv. 6,16 

Sex sunt que odit Dominus
et septimum detestatur anima eius.
Numérotation du verset Prv. 6,17 

Oculos sublimes,
linguam mendacem,
manus effundentes sanguinem innoxium12,
12 sanguinem innoxium Ω ΩD ΩL ΩR Rusch ] inv. ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 6,18 

cor machinans cogitationes pessimas,
pedes veloces ad currendum in malum,
Numérotation du verset Prv. 6,19 

proferentem mendacia,
testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.
Numérotation du verset Prv. 6,20 

Conserva fili mi
precepta patris tui
et ne dimittas legem matris tue.
Numérotation du verset Prv. 6,21 

Liga ea13
13 ea ΩJ ΩS ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] eam ΨD Ω M , illegibilis propter compacitatem ligaturae ΩD
in corde tuo iugiter14
14 in corde tuo – iugiter] inv. X* ΩD ΩS
et circumda
gutturi tuo.
Numérotation du verset Prv. 6,22 

Cum ambulaveris gradiantur tecum,
cum dormieris
custodiant te,
et evigilans
loquere cum eis.
Numérotation du verset Prv. 6,23 

Quia mandatum15 lucerna est
15 mandatum ΩD ΩJ ΩL Rusch Weber ] mandata ΩR (hapax)
et lex lux
et via vite increpatio discipline,
Numérotation du verset Prv. 6,24 

ut custodiant te16 a muliere mala et a blanda lingua extranee.
16 ut ΩD K6 Rusch Weber ] et X ΨD Ω M | custodiant Cor2=Cor3 (alii) ΩD ΩJ ΩR K6 Rusch Weber ] custodiat Cava M Q² Y* Φ Z² Ψ D Cor2=Cor3 (al<iter> UT CUSTODIAT TE et sic loquitur de lege) ΩL
Numérotation du verset Prv. 6,25 

Non concupiscat pulchritudinem eius17 cor tuum, ne capiaris18 nutibus illius.
17 eius ΩD Rusch Weber etc. ] illius Ω ( in ras. ) |
18 ne capiaris plerique codd., edd. ΩD K6 Rusch ] nec capiaris X ΣT M D ΦP Θ Ta S ΓA Clementina Weber , nec rapiaris ΩS |
Numérotation du verset Prv. 6,26 

Pretium enim scorti vix est unius19 panis,
19 est unius Ω ΩD ΩL ΩR Rusch Clementina ] inv. ΩP Weber
mulier autem viri pretiosam animam capit.
Numérotation du verset Prv. 6,27 

Numquid potest homo abscondere20 ignem in sinu suo
20 potest homo – abscondere ΩD ΩS ΩJ ΩR Rusch Clementina ] abscondere homo potest Ω M ( inv. ), inv. ΩP ΩL Weber
ut vestimenta illius21 non ardeant,
21 illius Ω M ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] eius X Θ ΩD ΩS ΩJ
Numérotation du verset Prv. 6,28 

aut ambulare super prunas et non comburentur22 plante eius.
22 et non comburentur ΩL Rusch Weber ] et non comburantur ΠH Z ΓA ΩP, illegibilis propter compacitatem ligaturae ΩD, ut non comburantur Ω M Ed1530 Clementina
Numérotation du verset Prv. 6,29 

Sic
qui ingreditur ad mulierem proximi sui
non erit mundus
cum tetigerit
eam.
Numérotation du verset Prv. 6,30 

Non grandis est23 culpa24
23 g. e. Ω ΩD ΩP ΩL ΩR Rusch Weber ] inv. Ω M |
24 culpa X Φ Ω ΩD ΩP ΩL ΩR edd. Rusch ] culpe Weber |
cum quis furatus fuerit, furatur enim ut esurientem impleat animam.
Numérotation du verset Prv. 6,31 

Deprehensus quoque reddet septuplum et
omnem substantiam domus sue tradet et liberabit se25.
25 et liberabit se Θ ΩD ΩJ ΩL ΩS ΩP ΩR Rusch cum LXX ] om. Weber Ω M Cor2=Cor3 (hebr. et antiq. non habent), del . ΩL²( va-cat )
Numérotation du verset Prv. 6,32 

Qui autem adulter est
propter cordis inopiam
perdet animam suam.
Numérotation du verset Prv. 6,33 

Turpitudinem
et ignominiam
congregat sibi et opprobrium illius non delebitur.
Numérotation du verset Prv. 6,34 

Quia zelus et furor viri
non parcet in die vindicte,
Numérotation du verset Prv. 6,35 

nec acquiescet
cuiusquam precibus,
nec suscipiet26
26 suscipiet Ω ΩD ΩL ΩR Rusch Weber ] recipiet ΩP (hapax)
pro redemptione dona plurima.

Capitulum 6

Numérotation du verset Prv. 6,1 
{Erfurt, t. 3, f. 5rb ; facsim., t. 2, p. 661b} Fili mi si spoponderis pro amico tuo
interl.| quem custodiendum accepisti
marg.| FILI  MI etc. Litteraliter patet quia suadet ei qui spoponderit pro amico suo, ut eum sollicitus admoneat, quatenus reddita pecunia quam debet creditori et seipsum liberet. Alias autem in hac periocha doctorem in sequente autem vacantem quemlibet ut se gerere debeat instruit. Dicitur enim preceptori.   Si spoponderis pro amico {Erfurt, t. 3, f. 5rb ; facsim., t. 2, p. 661b}   tuo defixisti apud extraneum manum tuam. Quod est aperte dicere : si animam fratris in periculo tue conversationis acceperis, iam ligasti mentem apud curam sollicitudinis que ante deerat.   Illaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus, quia du commissis tibi cogeris bona predicando dicere teipsum prius necesse est que dixeris custodire.
defixisti apud extraneum manum tuam.
Numérotation du verset Prv. 6,2 
Illaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus tuis1.
1 tuis Q ΦRGP² Z² ΨD ΩJ* Rusch ] om. Ω M ΩD ΩS ΩJ² ( rubr. cancel. ) ΩL ΩP ΩR Weber
interl.| quia illaqueatus
Numérotation du verset Prv. 6,3 
Fac ergo quod dico, fili mi, et
interl.| sic
temetipsum libera quia incidisti
interl.| et opus est
in manum2 proximi tui.
2 manum plerique codd., edd. CorS3 Ω M ΩD ΩJ Rusch ] manu Amiatinus ΣT Φ ΨD Cor2 ΩS ΩP ΩL (in ras.?) Weber , animam CorS3*, manus Cava L M Θ Z² S ΩR LXX
interl.| libera sic
Discurre, festina, suscita amicum tuum.
interl.| a somno peccati
marg.| Suscita . Non tantum ipse bene vivendo vigilare memento, sed illum cui prees a3 peccati torpore predicando suscita.
3 a] ǝ cacogr. Rusch
Numérotation du verset Prv. 6,4 
Ne dederis somnum oculis tuis,
interl.| subditorum curam omnino negligendo
nec4 dormitent palpebre tue.
4 nec Rusch Weber ] ne ΦP ΩD
interl.| pre tedio non corrigendo
marg.| NE  DEDERIS  SOMNUM  OCULIS. Somnum dat oculis qui subditorum curam omnino negligit. Dormitat autem qui quidem reprehensibilia eorum gesta cognoscit, sed hec propter mentis tedium digna invectione non corrigit.
Numérotation du verset Prv. 6,5 
Eruere
interl.| non dormites sed eruere
quasi damula
interl.| mundus strenuus perspicax
de manu
interl.| capientis
et quasi avis
interl.| pennis virtutum
de insidiis aucupis.
interl.| diaboli
marg.| ERUERE. Quasi dicat : velut   damula de manu captantis querit evadere sic nitere ut auditore tuo salubriter instituto ipse a sponsione vite eius liber effugies. Vel certe quia   damula mundum natura est animal velox cursu, visu acerrimum. Unde grecea apo tou dorcen 5 id est a videndo dorcas b nuncupatur.   Avis autem volando alta petere consuevit et tu cum in docendis occuparis subditis mundus a peccatis omnibus strenuus in bonis operibus, perspicax in deprehendendis malorum insidiis et virtutum pennis tutus esse satage, quatenus expleto predicandi negotio ad superna transvolare et celestis vite pascua merearis intrare.c
a Cf. Macrobius , Saturnalia 1, 20, 3, Teubner, 1970, p. 112.9 : « Esse autem draconem inter praecipua solis argumenta etiam nominis fictione monstratur, quod sit nuncupatus ἀπὸ τοῦ δέρκειν id est videre. nam ferunt hunc serpentem acie acutissima et pervigili naturam sideris huius imitari, atque ideo aedium adytorum oraculorum thesaurorum custodiam draconibus adsignari ».
b δορκὰς
c Beda Venerabilis, In Prv. 6, 5, CCSL 119B, p. 53.23-33 : « Quantum auis de laqueo uel dammula de manu captantis quaerit euadere tantum nitere ut auditore tuo salubriter instituto ipse a sponsione uitae eius liber reddaris uel certe quia dammula mundum natura est animal uelox cursu uisu que acerrimum, unde et Graece ἀπὸ τοῦ δέρκειν, id est a uidendo, dorcas nuncupatur. Auis autem uolando alta petere consueuit. Cum in docendis occuparis subditis mundus a peccatis omnibus, strenuus in operibus bonis, perspicax in deprehendendis malorum insidiis et uirtutum pennis fultus esse satage quatenus expleto praedicandi negotio ad superna transuolare et caelestis uitae pascua merearis intrare. ».
5 apo tou dorcen] scrips. (ἀπὸ τοῦ δέρκειν) , apo thoy dorchen Rusch. < Parall .> Glossa ordinaria ( Ex. )
Numérotation du verset Prv. 6,6 
Vade ad formicam, o piger,
interl.| etsi ad erudiendum alios non sufficis saltem tui curam non negligas
marg.| V ade ad formicam, o piger . Hic vacantem hortatur ut si ad alios erudiendos non sufficit, saltem suimet curam agere non negligat, etsi sapientiam docendi nequit ab homine discere, vel operandi sapientiam discat a formica.   Que cum non habeat ducem nec preceptorem nec principem parat estate sibi cibum et congregat in messe quod comedat . Si tantillum animal principe carens rationis expers natura duce sibi in posterum providet multo magis tu ad imaginem Dei conditus ad videndam eius gloriam vocatus, doctorum tanto magisterio adiutus, ipsum conditorem habens ducem debes in presenti fructus bonorum operum congregare quibus in eternum vivas in futuro. Hec vita messi comparatur et estati, quia nunc inter ardores temptationum tempus est colligendi futurorum merita premiorum. Dies iudicii hiemi, quia nulla relinquetur facultas laborandi pro vita, sed tantum cogetur quisque de herreo prisce actionis quod recondidit proferre.
et considera vias eius et disce sapientiam.
interl.| si non potes ab homine
Numérotation du verset Prv. 6,7 
Que cum non habeat ducem
interl.| sicut tu Deum
nec preceptorem nec principem,
Numérotation du verset Prv. 6,8 
parat estate cibum sibi et congregat in messe quod comedat.
interl.| vade ad formicam et usquequo
Numérotation du verset Prv. 6,9 
Usquequo piger dormies6, quando consurges e7 somno tuo ?
6 dormies Cor1 ΩD ΩS ΩJ Ω edd. Rusch ] dormis Ω MPL ΩR* Weber
7 e D ΩD ΩS ΩJ edd. Rusch ] ex cett. Weber
interl.| peccati
Numérotation du verset Prv. 6,10 
Paululum
interl.| qui dicis
dormies,
interl.| in vitiis
paululum
interl.| qui dicis
interl.| qui dicis
conseres manus8
8 manus Ω M ΩJ etc . Rusch Weber ] + tuas ΩD ΩS Ed1455
interl.| vacabis a bono opere
ut dormias,
marg.| U squequo piger dormies .   Usquequo piger dormies in vitiis quando potes surgere ad bene operandum, qui noxio torpore depressus semper dicis paululum adhuc iacebo et sic postea penitendo resurgam ? Fit namque ut te semper differente opus bonum repente iudex sui tua facta trutinat adsit. Hoc est enim quod sequitur : E  t veniet tibi quasi viator .
Numérotation du verset Prv. 6,11 
et veniet tibi
interl.| interim
quasi viator
interl.| improvisa
egestas
interl.| eterna
et pauperies quasi vir armatus.
interl.| id est invincibilis
marg.| {Erfurt, t. 3, f. 5va ; facsim., t. 2, p. 662a} Egestas etc. Patet iuxta litteram quia pigritia nutrix est egestatis et penurie.
marg.| Egestas et paupertas pena est ultima in qua damnati nihil divitiarum merentur que quasi viator veniet quia improvisa et subitanea.
Si vero impiger fueris,
interl.| ad laborandum
marg.| S i vero impiger. Fructus terreni quos metimus non fonti comparantur sed cisterne, quia ad tempus pascunt colligentem et in tempore deficiunt. At qui   impiger fuerit pro celestibus laborare divitiis huius   messis ut fons adveniet, quia mercedem laborum indeficientem percipiet.
veniet ut fons messis9 tua
9 messis] mellis praem. ΩJ* ( cancell. )
interl.| indeficiens
et egestas longe fugiet a te10.
10 Si vero… fugiet a te Amiatinus ΣT ΠH L M D Q Y S Z² Φ ΘH ΓA ΨD Ω ΩD ΩL ΩP ΩR Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber | vero] autem Ω M | ut ΩD ΩJ Rusch ] quasi L ΩR | longe ΩD ΩL ΩR] om. ΩP
interl.| «Satiabor cum apparuerit gloria tua»d.
d Ps. 16, 15.
interl.| talis impiger , sed   homo apostata
Numérotation du verset Prv. 6,12 
Homo apostata
interl.| schismaticus
marg.| H omo apostata . Dixerat de heresi et aliis vitiorum generibus instituerat preceptorem excitaverat pigrum at nunc redarguit et schismaticum. Ubi notandum quia quem seminantem iurgia dicere voluit prius apostatam nominavit quia, nisi more superbientis angeli a conspectu conditoris, prius intus aversione mentis caderet foras postmodum usque ad seminanda iurgia non veniret. De quo recte dicitur :   Qui annuit oculis terit pede, quia interior custodia est que ordinata servat exterius membra. Qui ergo statum mentis perdidit foris inconstantia motionis fluit atque exteriorum mobilitate indicat quod nulla interius radice subsistat.
vir inutilis graditur11* ore perverso,
11 graditur Ω ΩD Weber etc.] gradiens Rusch (hapax)
Numérotation du verset Prv. 6,13 
annuit oculis, terit pede, digito loquitur,
Numérotation du verset Prv. 6,14 
pravo corde machinatur malum et12 omni tempore iurgia
12 et ΩD ΩS ΩJ edd. Rusch ] + in Ω M ΩP ΩL ΩR Weber
interl.| supradictaA
A ¶Codd. : K6 , f. 14v ; Rusch
seminat.
Numérotation du verset Prv. 6,15 
Huic
interl.| taliB
B ¶Codd. : K6 , f. 14v ; Rusch
extimplo13
13 extimplo L M* Φ RG² ΩD ΩS ΩJ ΩL* ΩR Ed1455 Rusch ] extemplo Ω Weber
interl.| «sicut fur»e C
e 1Th. 5, 2 ; Apc. 16, 15.
C ¶Codd. : K6 , f. 14v ; Rusch
veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam.
marg.| erubescat Origenes D
D ¶Codd. : K6 , f. 14v ; Rusch
Numérotation du verset Prv. 6,16 
Sex sunt que odit Dominus
interl.| omni tempore iurgia seminat quod detestatur Deus
marg.| S ex sunt etc. De eodem quam sit odibilis Deo seminando discordiam insinuat.
et septimum detestatur anima eius.
interl.| quia pessimum est
marg.| D etestatur anima . Secundum consuetudinem hominum loquitur, ut eum valde tales odisse significet. Unde in Isaiaf : «Solemnitates vestras odivit anima mea».E
f Is. 1, 14.
E ¶Codd. : K6 , f. 14v ; Rusch
Numérotation du verset Prv. 6,17 
Oculos sublimes,
interl.| scilicet superbiam
linguam mendacem,
interl.| in quolibet
manus effundentes sanguinem innoxium14,
14 sanguinem innoxium Ω ΩD ΩL ΩR Rusch ] inv. ΩP Weber
interl.| hic peccatum
marg.| OCULOS etc. Enumerat sex capitalia crimina que tamen comparatione discordiam seminantis quasi minora deponit quia maius est facinus illud quo unitas et faternitas que per Spiritus sancti gratiam est connexa dissipatur. Potest enim quilibet oculos iactanter extollere, lingua mentiri, homicidio pollui et mala proximo machinari, aliis sceleribus membra subdere, falsum contra quempiam testimonium proferre. Quod non idem esse putandum est quod supra linguam mendacem nominat. Potest enim mendacium sed non contra proximum dici. Potest, inquam, perditus quisque huiusmodi mala et sibi et aliis {Erfurt, t. 3, f. 5vb ; facsim., t. 2, p. 662b} inferre pace servata Ecclesie. At Donatus et Arius eorumque sequaces gravius est quod fecerunt qui concordiam fraterne unitatis sciderunt.
Numérotation du verset Prv. 6,18 
cor machinans cogitationes pessimas,
interl.| in proximum
pedes veloces ad currendum in malum,
interl.| alia scelera
Numérotation du verset Prv. 6,19 
proferentem mendacia,
interl.| scilicet
testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.
interl.| ad rumpendam unitatem vel veritatem
Numérotation du verset Prv. 6,20 
Conserva fili mi
interl.| ne unitatem corrumpas
marg.| Conserva . Nunc sub adultere mulieris specie prohibet ab auditione hereseos.
precepta patris tui
interl.| DeiF
F ¶Codd. : K6 , f. 14v ; Rusch
et ne dimittas legem matris tue.
interl.| EcclesieG
G ¶Codd. : K6 , f. 14v ; Rusch
Numérotation du verset Prv. 6,21 
Liga ea15
15 ea ΩJ ΩS ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] eam ΨD Ω M Ed1455 , illegibilis propter compacitatem ligaturae ΩD
interl.| conserva sic
in corde tuo iugiter16
16 in corde tuo – iugiter] inv. X* ΩD ΩS
interl.| ad cogitandum
et circumda
interl.| loquelam tuam horum dulcedine undique munito ne labaris in lingua
gutturi tuo.
interl.| ad loquendum
marg.| L iga ea in corde etc., id est in cogitatione precepta Dei fixa tene.
Numérotation du verset Prv. 6,22 
Cum ambulaveris gradiantur tecum,
interl.| instruendo
marg.| C um ambulaveris . Tanta sit meditatio17 divine legis ut cum vigilans18 aliquid operaris, hanc sedulo19 mente recolas   cum dormieris in huius memoria requiescas, cum evigilaveris hanc sedula mente primum ad mentem revoces. Sic enim fiet ut nec vigilans offendas, nec a timore nocturno ledaris.H
H ¶Codd. : K6 , f. 14v ( sine lemma ) ; Rusch
17 meditatio] + tibi K6
18 vigilans] evigilans K-
19 sedulo] sedula K6
marg.| Aliter. Cum ambulaveris in profectu iustitie   gradiantur tecum mandata Dei ut te instruant.
cum dormieris
interl.| in morte
marg.| C um dormieris .   Cum dormieris in morte custodiant animam tuam ne rapiat hostis, cum evigilaveris in resurrectione loquere cum eis exspectando premia que tibi, si ea servasses, promissa erant.
custodiant te,
interl.| ne rapiat hostis
et evigilans
interl.| in resurrectione
loquere cum eis.
interl.| exspectando que promiserant
Numérotation du verset Prv. 6,23 
Quia mandatum20 lucerna est
20 mandatum ΩD ΩJ ΩL Rusch Weber ] mandata ΩR (hapax)
interl.| minoribus
et lex lux
interl.| maioribus
et via vite increpatio discipline,
interl.| incipientibus
Numérotation du verset Prv. 6,24 
ut custodiant te21 a muliere mala et a blanda lingua extranee.
21 ut ΩD K6 Rusch Weber ] et X ΨD Ω M | custodiant Cor2=Cor3 (alii) ΩD ΩJ ΩR K6 Rusch Weber ] custodiat Cava M Q² Y* Φ Z² Ψ D Cor2=Cor3 (al<iter> ut custodiat te et sic loquitur de lege) ΩL
Numérotation du verset Prv. 6,25 
Non {Erfurt, t. 3, f. 5vb ; facsim., t. 2, p. 662b} concupiscat pulchritudinem eius22 cor tuum, ne capiaris23 nutibus illius.
22 eius ΩD Rusch Weber etc. ] illius Ω ( in ras. )
23 ne capiaris plerique codd., edd. ΩD K6 Rusch ] nec capiaris X ΣT M D ΦP Θ Ta S ΓA Clementina Weber , nec rapiaris ΩS
interl.| «Averte oculos tuos ne videant vanitatem»g.I
g Ps. 118, 37.
I ¶Codd. : K6 , f. 15r ; Rusch
marg.| N on concupiscat . Patet de adultera. Sed heretici si bene vivere et apte se agere videntur vide ne seducaris eorum doctrinis.
Numérotation du verset Prv. 6,26 
Pretium enim scorti vix est unius24 panis,
24 est unius Ω ΩD ΩL ΩR Ed1455 Rusch Clementina ] inv. ΩP Weber
interl.| sed tamen
marg.| P retium enim scorti etc. Brevis voluptas fornicationis et perpetua pena fornicatoris, sicut enim ieiunus diurnam solum effugit esuriem, et nihilo minus postmodum esurit, qui comesto pane saturatus abscesserat sic qui intrat ad scortum, ad horam quidem evaporat libidinem sed post paululum ardentior redit.
mulier autem viri pretiosam animam capit.
interl.| ad imaginem Dei factam
interl.| fuge ergo quia numquid
Numérotation du verset Prv. 6,27 
Numquid potest homo abscondere25 ignem in sinu suo
25 potest homo – abscondere ΩD ΩS ΩJ ΩR Ed1455 Rusch Clementina ] abscondere homo potest Ω M ( inv. ), inv. ΩP ΩL Weber
interl.| meretricis aut heretici confabulationem
marg.| N umquid potest . Soli ei conceditur hereticorum libros legere qui adeo solidatus est in fide catholica ut verborum dulcedine vel astutia nequeat ab ea separari.
ut vestimenta illius26 non ardeant,
26 illius Ω M ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] eius X Θ ΩD ΩS ΩJ
Numérotation du verset Prv. 6,28 
aut ambulare super prunas et non comburentur27 plante eius.
27 et non comburentur ΩL Rusch Weber ] et non comburantur ΠH Z ΓA ΩP, illegibilis propter compacitatem ligaturae ΩD, ut non comburantur Ω M Ed1455 Ed1530 Clementina
Numérotation du verset Prv. 6,29 
Sic
interl.| sicut illud non potest
qui ingreditur ad mulierem proximi sui
interl.| quod impium
non erit mundus
interl.| quia
cum tetigerit
interl.| etiam
eam.
Numérotation du verset Prv. 6,30 
Non grandis est28 culpa29
28 g. e. Ω ΩD ΩP ΩL ΩR Rusch Weber ] inv. Ω M
29 culpa X Φ Ω ΩD ΩP ΩL ΩR edd. Rusch ] culpe Weber
interl.| ad comparationem adulterii
cum quis furatus fuerit, furatur enim ut esurientem impleat animam.
interl.| non grandis est quod patet quia deprehensus
marg.| N on grandis . Furtum non ex se sed ex comparatione peccati maioris, id est adulterii, non grandis esse culpe perhibetur. Sic Hierusalem gravius peccanti dicitur : «Iustificata est Sodoma ex te»30 h non quia Sodoma nulla vel pauca sed quia Hierusalem plura commisit.
h Ez. 16, 52.
30 te] sic Rusch
Numérotation du verset Prv. 6,31 
Deprehensus quoque reddet septuplum et
interl.| insuper
omnem substantiam domus sue tradet et liberabit se31.
31 et liberabit se Θ ΩD ΩJ ΩL ΩS ΩP ΩR Ed1455 Rusch cum LXX ] om. Weber Ω M Cor2=Cor3 (hebr. et antiq. non habent), del . ΩL²( va-cat )
Numérotation du verset Prv. 6,32 
Qui autem adulter est
interl.| quod contigit propter cordis
propter cordis inopiam
interl.| insipientiam
perdet animam suam.
interl.| non tantum sua sed et
interl.| in hoc
Numérotation du verset Prv. 6,33 
Turpitudinem
interl.| in hac vita
et ignominiam
interl.| in futuro
congregat sibi et opprobrium illius non delebitur.
interl.| in morte
Numérotation du verset Prv. 6,34 
Quia zelus et furor viri
interl.| proprii vel Christi
non parcet in die vindicte,
interl.| iudicii
marg.| Q uia zelus etc. Et de Domino intelligendum est quia quod nunc parcit reprobis non parcit in die mortis nec acquiescit precibus sero clamantium ad se, nec dona quorum non est ibi tempus vel facultas suscipit. Zelatus enim si quis sponsam suam, id est Ecclesiam sive animam quamque fidelem, corrumpere presumit.
Numérotation du verset Prv. 6,35 
nec acquiescet
interl.| non aspiciet me misericorditer visus hominis.
cuiusquam precibus,
interl.| «Domine, Domine, aperi nobis»i.
i Mt. 25, 11.
nec suscipiet32
32 suscipiet Ω ΩD ΩL ΩR Rusch Weber ] recipiet ΩP (hapax)
interl.| quia non tempus orandi sed remunerandi.
pro redemptione dona plurima.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Prv. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=28&chapitre=28_6)

Notes :