Capitulum 7

Numérotation du verset Prv. 7,1 

Fili mi
custodi sermones meos et precepta mea
reconde tibi.
Fili, honora Dominum
et valebis
preter eum vero
ne timueris alienum1.
1 Fili honora... alienum Cava Θ Ω M ΩD ΩS ΩJ ΩP Rusch cum LXX ] om. Weber Cor2=Cor3 (istos versus… nec hebr. nec antiq. habent sed sic continuant : RECONDE TIBI. SERVA; habentur illi versus in greco, puto de LXX interpretibus), del . ΩL² ( va-cat ) | Fili] + hominis ΩP | vero] .n. Ω M | timueris] quesieris Ω M
Numérotation du verset Prv. 7,2 

Serva mandata mea
et vives, et legem meam quasi pupillam oculi tui.
Numérotation du verset Prv. 7,3 

Liga eam in digitis tuis2,
2 tuis] + et Ω M
scribe illam in tabulis cordis tui.
Numérotation du verset Prv. 7,4 

Dic sapientie : Soror mea es et prudentiam voca amicam tuam,
Numérotation du verset Prv. 7,5 

ut custodiat te a muliere extranea
et ab aliena
que verba sua facit dulcia3.
3 facit dulcia ΩD ΩS ΩJ Rusch ] inv. Ω M ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 7,6 

De fenestra
enim domus mee
per cancellos prospexi iuvenem4
4 iuvenem CorS1 (quidam) ΩD ΩS ΩJ Rusch ] om. Cor2 CorS1=Cor3 (hebr. Beda antiq.) Ω M ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 7,7 

et video parvulos. Considero5 vecordem
5 Considero] Considera CorS2 (hic incipit capitulum 7)
iuvenem
Numérotation du verset Prv. 7,8 

qui transit
per plateas6 iuxta angulum
6 per plateas Θ ΨD Ω M ΩD ΩS ΩJ ΩP Ed1530 Rusch ] per plateam Clementina , in platea ΩL Weber
et prope7 viam domus illius graditur.
7 prope G C M Q Y Φ ΨD Ω ΩD ΩP edd. Rusch ] propter Ω M* ΩL Weber
Numérotation du verset Prv. 7,9 

In obscuro
advesperascente die in noctis tenebris et caligine.
Numérotation du verset Prv. 7,10 

Et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio
preparata ad decipiendas8 animas :
8 decipiendas CorS1 (quidam moderni) Cor3 (vel moderni) ΩD ΩS Rusch ] capiendas CorS1 (antiq.) Ω M ΩJ ΩL ΩP Weber
garrula et vaga,
Numérotation du verset Prv. 7,11 

quietis impatiens,
nec valens in domo
consistere pedibus suis.
Numérotation du verset Prv. 7,12 

Nunc foris, nunc in plateis, nunc iuxta angulos insidians.
Numérotation du verset Prv. 7,13 

Apprehensumque9 deosculatur
9 Apprehensumque CorsS2 (sive) Ω M ΩJ ΩS ΩL ΩP Rusch Weber ] Apprehensus CorS2 (secundum Parisiens #) ΩD ( ut videtur?# ), Apprenhensum quoque ΨD
iuvenem
et procaci vultu blanditur dicens :
Numérotation du verset Prv. 7,14 

Victimas pro salute devovi10 hodie reddidi vota mea.
10 V. pro salute devovi ΣT ΨD ΩD# ΩS CorS1 (quidam moderni) Cor3 (vel) Rusch ] victime pacifice super me hodie CorS1 (hebr.) , V. pro s. debui CorS1=Cor3 (Beda et antiq.) Cor2=Cor3 Ω M ΩJ ΩL ΩP Weber , V. pro s. vovi Clementina
Numérotation du verset Prv. 7,15 

Idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te videre et reperi.
Numérotation du verset Prv. 7,16 

Intexui funibus lectulum11 meum,
11 lectulum Cava X Σ ΩD ΩS ΩJ Ed1530 Rusch Clementina ] lectum Ω M ΩL ΩP plerique codd. Weber
stravi tapetibus pictis ex Egypto.
Numérotation du verset Prv. 7,17 

Aspersi cubile12 meum
12 cubile ΩD Rusch Weber etc. ] lectulum ΩS (hapax)
myrrha13, aloe et cinnamomo.
13 myrrha Φ ΩD ΩS ΩJ Rusch cum hebr. ] + et Ω M ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 7,18 

Veni,
inebriemur uberibus
et fruamur cupitis14
14 cupitis ΩD ΩS Rusch etc . Weber ] cubitis X ΨD, cupidinis L , cupid[...] D
amplexibus donec illucescat dies15.
15 et fruamur... amplexibus – donec... dies Φ ΨD ΩD ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch Clementina ] inv. Ω M (et donec i. d. fr. cu. am.) Weber
Numérotation du verset Prv. 7,19 

Non est enim vir
in domo sua,
abiit via longissima,
Numérotation du verset Prv. 7,20 

sacculum pecunie secum tulit in die plene lune
reversurus est in domum suam16*.
16 reversurus Ω M ΩD ΩS ΩL ΩP Rusch edd. Weber ] reversus ΨD ΩJ | in Cava X L Q ΨD ΩD ΩS ΩJ* ΩL Ed1530 Clementina ] om. Ω M ΩJ² ( rubr. cancel. ) ΩP Rusch Weber
Numérotation du verset Prv. 7,21 

Irretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum17.
17 illum ΩD ΩS etc. Rusch Weber ] eum Ω M (hapax)
Numérotation du verset Prv. 7,22 

Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam
et quasi agnus lasciviens et ignorans18 quod ad vincula stultus trahatur,
18 ignorans ΩD ΩS ΩJ ΩL Weber ] et nescit Q² Φ Z² ΨD Ω M ΩP Ed1530
Numérotation du verset Prv. 7,23 

donec transfigat sagitta
iecur eius,
velut si avis festinet19 ad laqueum
19 festinet ΩD ΩS ΩJ* ΩL ΩP Rusch Weber ] festinat Amiatinus Y Ω M ΩJ², festina D
et nescit quia20 de periculo anime illius agitur.
20 quia ΩD ΩS etc. Rusch Weber ] quod edd.
Numérotation du verset Prv. 7,24 

Nunc ergo, fili21, audi me et attende verbis22 oris mei.
21 fili Ω M ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ]+ mi Q T ΩD# ΩS Ed1530 Clementina |
22 verbis Amiatinus D Y * ΦRG Z² ΨD ΩD ΩS ΩJ² ΩL ΩP edd. Rusch ] verba Ω M ΩJ* Weber |
Numérotation du verset Prv. 7,25 

Ne abstrahatur in viis illius mens tua, neque decipiaris semitis eius.
Numérotation du verset Prv. 7,26 

Multos enim vulneratos deiecit et fortissimi quique interfecti sunt ab ea.
Numérotation du verset Prv. 7,27 

Vie inferi23 domus eius24 penetrantes in25 interiora26* mortis27*.
23 inferi ΩD ΩS Rusch Edmaior. (apparatus)] impie CorS2 (hapax) |
24 eius ΩD ΩS Rusch Weber ] illius Ω M (hapax) |
25 in Cava Q X M ² Φ Z² S² ΨD Ω M ΩD Ω F ΩJ ΩL Clementina ] om. ΩS Rusch Weber etc . |
26 interiora ΩS Ω F ΩJ Rusch Ed1530 Weber ] inferiora Q Φ ΨD Ω M ΩL ΩP, illegibilis propter compacitatem ligaturae ΩD |
27 penetrantes... mortis] penetrantes in inferiora Cor2 ² Cor2=Cor3 (antiq. sec. hebr. : PENETRANTES IN INFERIORA MORTIS ; hebreus sic habet : DESCENDENTES AD PENETRALIA MORTIS [= Pagnini ] , pro quo interpres, ut credo, posuit PENETRANTES IN INFERIORA quod, si secundum quosdam ponitur ibi PENETRANTES IN INTERIORA, nihil tangetur de descensu), CorS2 ( IN INFERIORA : an. sic h<abent>; moderni Be. : INTIMA ) , descendentes ad penetralia mortis Cor2=Cor3 (hebreus sic habet [...] pro quo interpres, ut credo, posuit PENETRANTES IN INFERIORA quod, si secundum quosdam ponitur ibi PENETRANTES IN INTERIORA, nihil tangetur de descensu) Pagnini. < Non hab. > CorS1 |

Capitulum 7

Numérotation du verset Prv. 7,1 
Fili mi
interl.| ne hec contingat tibi Fili mi
marg.| F ili mi. Hec periocha eadem que superiori plenius explicat.
custodi sermones meos et precepta mea
interl.| «In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi»a.
reconde tibi.
interl.| ne rapiantur
Fili, honora Dominum
interl.| de tua substantia
et valebis
interl.| contra hostes
preter eum vero
interl.| «nolite timere eos qui corpus occidunt»b.
b Mt. 10, 28.
ne timueris alienum1.
1 Fili honora... alienum Cava Θ Ω M ΩD ΩS ΩJ ΩP Ed1455 Rusch cum LXX ] om. Weber Cor2=Cor3 (istos versus… nec hebr. nec antiq. habent sed sic continuant : reconde tibi. serva; habentur illi versus in greco, puto de LXX interpretibus), del . ΩL² ( va-cat ) | Fili] + hominis ΩP | vero] .n. Ω M | timueris] quesieris Ω M
interl.| diabolum vel quemlibet
Numérotation du verset Prv. 7,2 
interl.| hec scilicet
et vives, et legem meam quasi pupillam oculi tui.
interl.| diligenter
marg.| {Erfurt, t. 3, f. 6ra ; facsim., t. 2, p. 663a} E t legem meam . Tam sollerter serva que doceo quasi nil recti sine his aspicias
Numérotation du verset Prv. 7,3 
Liga eam in digitis tuis2,
2 tuis] + et Ω M
interl.| actibus tuis
marg.| L iga eam . Alia translatio : describe autem in latitudine cordis tui.
scribe illam in tabulis cordis tui.
interl.| in latitudine cogitationis
interl.| scribe in tabulis cordis tui et ama ut sororem et hoc est : D  ic sapientie
Numérotation du verset Prv. 7,4 
Dic sapientie : Soror mea es et prudentiam voca amicam tuam,
marg.| D ic sapientie etc. Sapientiam Ecclesiastice doctrine sororia tibi dilectione coniunge, ut hec te a pollutione servet heretica que a vera castitate Ecclesie probatur extranea.
Numérotation du verset Prv. 7,5 
ut custodiat te a muliere extranea
interl.| heretica pravitate
et ab aliena
interl.| a castitate Ecclesie
que verba sua facit dulcia3.
3 facit dulcia ΩD ΩS ΩJ Rusch ] inv. Ω M ΩL ΩP Weber
interl.| ut decipiat
Numérotation du verset Prv. 7,6 
De fenestra
interl.| quasi quid scis
marg.| D e fenestra . Patet iuxta litteram, quia sapientium aspectus magistrorum et infirmorum actus sedulo speculatur et fortium. At eterna Dei sapientia"de celo prospexit et vidit omnes filios hominum"c.
c Cf. Ps. 13, 2 ; Ps. 52, 3.
marg.| Aperte autem Salomon de fenestra domus sue se per cancellos prospexisse dicit, ut parvulorum gesta diiudicaret. Qui enim   de fenestra per cancellos perspicit, ipse quidem que foris aguntur plene considerare sufficit, nec tamen ipsum qui foris sunt intra degentem aspiciunt. Hinc enim Apostolus : «Spiritualis omnia iudicat et ipse a nemine iudicatur»d.
d 1Cor. 2, 15.
enim domus mee
interl.| «Spiritualis omnia iudicat et ipse a nemine iudicatur»e.
e 1Cor. 2, 15.
per cancellos prospexi iuvenem4
4 iuvenem CorS1 (quidam) ΩD ΩS ΩJ Ed1455 Rusch ] om. Cor2 CorS1=Cor3 (hebr. Beda antiq.) Ω M ΩL ΩP Weber
interl.| «De celo prospexit Deus»f.
f Ps. 52, 3.
Numérotation du verset Prv. 7,7 
et video parvulos. Considero5 vecordem
5 Considero] Considera CorS2 (hic incipit capitulum 7)
interl.| levem
iuvenem
marg.| Iuvenem vocat adulterum non propter virtutem sed propter instabilitatem   qui transit in platea, quia deseruit angustam viam que ducit ad vitam.   Iuxta angulum, quia deflectit a rectitudine   et prope viam domus illius graditur quia a via veritatis declinavit.
Numérotation du verset Prv. 7,8 
qui transit
interl.| declinans a rectitudine
per plateas6 iuxta angulum
6 per plateas Θ ΨD Ω M ΩD ΩS ΩJ ΩP Ed1455 Ed1530 Rusch ] per plateam Clementina , in platea ΩL Weber
interl.| recte secundum quod exposuimus et in platea et iuxta angulum posita est
et prope7 viam domus illius graditur.
7 prope G C M Q Y Φ ΨD Ω ΩD ΩP edd. Rusch ] propter Ω M* ΩL Weber
marg.| Merito vie domus meretricis vel heretici appropiat.
Numérotation du verset Prv. 7,9 
In obscuro
interl.| tenebris peccati
advesperascente die in noctis tenebris et caligine.
interl.| «Qui male agit odit lucem».g
g Io. 3, 20.
marg.| I n obscuro etc. Quia iam talis per cecitatem cordis ad tenebras festinat peccati et damnationis.
Numérotation du verset Prv. 7,10 
Et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio
interl.| eloquentia immunda
preparata ad decipiendas8 animas :
8 decipiendas CorS1 (quidam moderni) Cor3 (vel moderni) ΩD ΩS Ed1455 Rusch ] capiendas CorS1 (antiq.) Ω M ΩJ ΩL ΩP Weber
interl.| laqueis mortis
garrula et vaga,
marg.| E t ecce mulier etc. Patent hec cuncta de meretricis operibus iuxta litteram. Verum doctrina heretica quemcumque incautum reperit et vecordem hunc decipere temptat. Ipsa enim ornatu meretricio apparet et immunda refulget eloquentia,   preparata est   ad decipiendas animas et quoscumque associare potest spirituali morte perimit.
Numérotation du verset Prv. 7,11 
quietis impatiens,
interl.| quietem Ecclesie turbare desiderans
nec valens in domo
interl.| in primis disciplinis
consistere pedibus suis.
interl.| semper discurrit ut acquirat
marg.| Ne valens etc. Nulla est heresis que primis contenta sit discipulis. Hi enim sunt domus eius sed semper novos quos decipiat querit.
Numérotation du verset Prv. 7,12 
Nunc foris, nunc in plateis, nunc iuxta angulos insidians.
interl.| foris cum paganos rapit,   in plateis cum voluptuosos,   iuxta angulos cum alios hereticos
Numérotation du verset Prv. 7,13 
Apprehensumque9 deosculatur
9 Apprehensumque CorsS2 (sive) Ω M ΩJ ΩS ΩL ΩP Rusch Weber ] Apprehensus CorS2 (secundum Parisiens #) ΩD ( ut videtur?# ), Apprenhensum quoque ΨD
interl.| sibi sociat
marg.| A pprehensumque deosculatur, id est falsorum verborum blandimentis temptat instabilem.
iuvenem
interl.| levem
et procaci vultu blanditur dicens :
marg.| E t procaci vultu blanditur dicens. Iuxta litteram patet quia meretrix convivium se magnificum preparasse fatetur. At heretici in cunctis que agunt   victimas se sue salutis Deo immolare vel autumant vel autumare gestiunt. Nam et Dominus ad discipulosh : «Sed venit hora ut omnis qui interficit {Erfurt, t. 3, f. 6rb ; facsim., t. 2, p. 663b} vos arbitretur obsequium se prestare Deo».
h Io. 16, 2.
Numérotation du verset Prv. 7,14 
Victimas pro salute devovi10 hodie reddidi vota mea.
10 V. pro salute devovi ΣT ΨD ΩD# ΩS CorS1 (quidam moderni) Cor3 (vel) Ed1455 Rusch ] victime pacifice super me hodie CorS1 (hebr.) , V. pro s. debui CorS1=Cor3 (Beda et antiq.) Cor2=Cor3 Ω M ΩJ ΩL ΩP Weber , V. pro s. vovi Clementina
Numérotation du verset Prv. 7,15 
Idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te videre et reperi.
interl.| declina ergo ad me quia intexui
Numérotation du verset Prv. 7,16 
Intexui funibus {Erfurt, t. 3, f. 6rb ; facsim., t. 2, p. 663b} lectulum11 meum,
11 lectulum Cava X Σ ΩD ΩS ΩJ Ed1455 Ed1530 Rusch Clementina ] lectum Ω M ΩL ΩP plerique codd. Weber
interl.| quietis mollitiem designat
stravi tapetibus pictis ex Egypto.
interl.| ut visu delectet
marg.| INTEXUI etc. Solent lecti qui ex funibus vel iuxta aliam translationem institis intexuntur molliores fieri quam ex ligno vel ex qualibet alia materia. In lecto ergo de funibus meretrix mollitiem quietis designat. In   tapetibus ergo   pictis ex Egypto etiam oculorum temptat illecebras quibus nefando aspectu irretitis facilius ad seducenda mentis arcana penetret. Quia vero nomine funium aliquando solent divina precepta figurari que nos a vitiis coercendo religant, promittunt se heretici contextu verborum celestium salubre suis auditoribus quasi stratum parare in quo a vitiorum tumultibus libero corde quiescant sed veraciter illis funibus peccatorum construunt locum perditionis ut «ligatis manibus et pedibus»i damnentur. Undej : «Ecce mitto eam in lectum et qui mechantur cum ea». In   tapetibus vero   pictis ex Egypto ornatus eloquentie et dialetice artis versutia que ab ethnicis originem sumpsit intelligitur per quam heretica mens sensum doctrine pestilentis quasi meretrix thorum facinoris se texuisse gloriatur.
i Mt. 22, 13.
j Apc. 2, 21-22.
Numérotation du verset Prv. 7,17 
Aspersi cubile12 meum
12 cubile ΩD Rusch Weber etc. ] lectulum ΩS (hapax)
interl.| ut odore capiat
myrrha13, aloe et cinnamomo.
13 myrrha Φ ΩD ΩS ΩJ Rusch cum hebr. ] + et Ω M ΩL ΩP Ed1455 Weber
marg.| Aspersi etc. Promittunt se tales odorem celestium habere virtutum quibus sua suorumque corda velut funibus cubilia venusta consecrantur quasi «Christi bonus odor sumus Deo»k.
k 2Cor. 2, 15.
Numérotation du verset Prv. 7,18 
Veni,
interl.| ergo
inebriemur uberibus
interl.| celesti doctrina
marg.| V eni inebriemur . Doctrine sancte poculis se invicem satiandos iactant heretici et virtutum gratia coniungendos donec eorum gesta lux sequatur eterna.
et fruamur cupitis14
14 cupitis ΩD ΩS Rusch etc . Weber ] cubitis X ΨD, cupidinis L , cupid[...] D
interl.| alii : cupidis
amplexibus donec illucescat dies15.
15 et fruamur... amplexibus – donec... dies Φ ΨD ΩD ΩS ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Ω M (et donec i. d. fr. cu. am.) Weber
interl.| eternus
interl.| inebriemur quia non est
Numérotation du verset Prv. 7,19 
Non est enim vir
interl.| Christus
in domo sua,
interl.| corporaliter
interl.| Ecclesia
abiit via longissima,
interl.| celos ascendit resurgens a mortuis nobisque ministerium gubernande Ecclesie sue scilicet domus reliquit
Numérotation du verset Prv. 7,20 
sacculum pecunie secum tulit in die plene lune
interl.| in tempore quo electorum suorum numerum Ecclesia compleverit, revertetur ad iudicium
marg.| S acculum pecunie secum tulit : gloriam resurrectionis, immortalitatis decus, quo illius patrie cives letificaret et ditaret.
reversurus est in domum suam16*.
16 reversurus Ω M ΩD ΩS ΩL ΩP Rusch edd. Weber ] reversus ΨD ΩJ | in Cava X L Q ΨD ΩD ΩS ΩJ* ΩL Ed1455 Ed1530 Clementina ] om. Ω M ΩJ² ( rubr. cancel. ) ΩP Rusch Weber
interl.| Ecclesiam
Numérotation du verset Prv. 7,21 
Irretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum17.
17 illum ΩD ΩS etc. Rusch Weber ] eum Ω M (hapax)
Numérotation du verset Prv. 7,22 
Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam
interl.| quasi stultus nesciens ipse ductus ad interitum
et quasi agnus lasciviens et ignorans18 quod ad vincula stultus trahatur,
18 ignorans ΩD ΩS ΩJ ΩL Weber ] et nescit Q² Φ Z² ΨD Ω M ΩP Ed1455 Ed1530
Numérotation du verset Prv. 7,23 
donec transfigat sagitta
interl.| sententia iudicis
iecur eius,
interl.| omnia interiora
velut si avis festinet19 ad laqueum
19 festinet ΩD ΩS ΩJ* ΩL ΩP Rusch Weber ] festinat Amiatinus Y Ω M ΩJ², festina D
interl.| quasi bos et velut avis
et nescit quia20 de periculo anime illius agitur.
20 quia ΩD ΩS etc. Rusch Weber ] quod edd.
interl.| non corporis solum
Numérotation du verset Prv. 7,24 
Nunc ergo, fili21, audi me et attende verbis22 oris mei.
21 fili Ω M ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ]+ mi Q T ΩD# ΩS Ed1455 Ed1530 Clementina
22 verbis Amiatinus D Y * ΦRG Z² ΨD ΩD ΩS ΩJ² ΩL ΩP edd. Rusch ] verba Ω M ΩJ* Weber
interl.| ab inferioribus ne abstrahatur in viis illius
Numérotation du verset Prv. 7,25 
Ne abstrahatur in viis illius mens tua, neque decipiaris semitis eius.
Numérotation du verset Prv. 7,26 
Multos enim vulneratos deiecit et fortissimi quique interfecti sunt ab ea.
interl.| fac tibi periculum in aliis
marg.| E t fortissimi quique . Ut ipse Salomon sapientissimus, Samson fortissimus, David mansuetissimus a mulieris decipula, ut Origenes ab heretica quem post apostolos Ecclesie magistrum fuisse quamdiu recte sapuit qui negaverit errat.
Numérotation du verset Prv. 7,27 
Vie inferi23 domus eius24 penetrantes in25 interiora26* mortis27*.
23 inferi ΩD ΩS Rusch Edmaior. (apparatus)] impie CorS2 (hapax)
24 eius ΩD ΩS Rusch Weber ] illius Ω M (hapax)
25 in Cava Q X M ² Φ Z² S² ΨD Ω M ΩD Ω F ΩJ ΩL Clementina ] om. ΩS Rusch Weber etc .
26 interiora ΩS Ω F ΩJ Ed1455 Rusch Ed1530 Weber ] inferiora Q Φ ΨD Ω M ΩL ΩP, illegibilis propter compacitatem ligaturae ΩD
27 penetrantes... mortis] penetrantes in inferiora Cor2 ² Cor2=Cor3 (antiq. sec. hebr. : penetrantes in inferiora mortis ; hebreus sic habet :   descendentes ad penetralia mortis [= Pagnini ]  , pro quo interpres, ut credo, posuit   penetrantes in inferiora quod, si secundum quosdam ponitur ibi   penetrantes in interiora, nihil tangetur de descensu), CorS2 (  in inferiora : an. sic h<abent>; moderni Be. :   intima ) , descendentes ad penetralia mortis Cor2=Cor3 (hebreus sic habet [...] pro quo interpres, ut credo, posuit   penetrantes in inferiora quod, si secundum quosdam ponitur ibi   penetrantes in interiora, nihil tangetur de descensu) Pagnini. < Non hab. > CorS1
interl.| ne abstrahatur in viis illius mens tua vie inferi
marg.| V ie inferi etc. Sed de Ecclesia Dominus aitl : «Porte inferi non prevalebunt adversus eam».
l Mt. 16, 18.
marg.| Interiora . Obscuriora et artiora gehenne tormenta quibus hereticos et fornicatores constat esse mergendos.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Prv. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=28&chapitre=28_7)

Notes :