Capitulum 30

Numérotation du verset Prv. 30,1 

VERBA CONGREGANTIS FILII VOMENTIS. 1
1 Verba] hic capitulum praem. alia manu marg. Ω F
2 Visio quam locutus est vir cum quo est Deus3, et qui Deo secum morante4 confortatus ait :
2 Hic incipit capitulum Ω F* ΩP |
3 est Deus ΩP etc. ] inv. Ω M, Deus erat Ω F |
4 morante] commorante Ω F Σ |
Numérotation du verset Prv. 30,2 

Stultissimus sum virorum5 et sapientia hominum6 non est mecum.
5 virorum Ω F] om. Ω M |
6 hominum Ω F] virorum ΩS |
Numérotation du verset Prv. 30,3 

Non didici
sapientiam et7 novi scientiam8 sanctorum9.
7 et plerique codd., edd. Ω F ΩS ΩL Rusch hebr. LXX] + non Amiatinus Q Z² Clementina Weber , nec Cava |
8 scientiam Rusch Weber ] sententiam Cava |
9 scientiam sanctorum Ω F Rusch Clementina ] inv. ΩP ΩS ΩL Weber |
Numérotation du verset Prv. 30,4 

Quis ascendit in celum atque10 descendit ?
10 atque Ω F] autquis Ω M
Quis continuit spiritum in11 manibus suis ?
11 in L M² ΦRG Θ Z² W ΓM ΨD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL Rusch ] om. Weber
Quis colligavit aquas quasi in vestimento ?
Quis suscitavit
omnes terminos terre ? Quod nomen est eius12*
12 est eius Y Φ ΘH Z² S² ΨD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP] inv. Rusch , eius Weber
et13 quod nomen14 filii eius si nosti ?
13 et X Amiatinus L Q Φ Z T S² ΨD Ω M Ω F ΩS ΩJ edd. Rusch ] aut Cava Σ ΠH M D Y Θ W S* ΓM LXX |
14 nomen Ω F etc. ] om. Ω M |
Numérotation du verset Prv. 30,5 

Omnis sermo Dei15 ignitus,
15 Dei Ω F Rusch Weber ] Domini X Ω M
clipeus est
sperantibus16 in se.
16 sperantibus] omnibus praem. Ω F ΩS
Numérotation du verset Prv. 30,6 

Ne addas quicquam verbis illius
et arguaris
inveniarisque mendax.
Numérotation du verset Prv. 30,7 

Duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar.
Numérotation du verset Prv. 30,8 

Vanitatem et verba17 mendacia18 longe fac a me, mendicitatem et divitias ne dederis mihi. Tribue tantum victui meo necessaria,
17 et verba Ω F Rusch Weber ] om. Ω M |
18 mendacia Ω F etc. ] mendacii Cava X W S* ΓM Ω M |
Numérotation du verset Prv. 30,9 

ne forte satiatus19 illiciar ad negandum et dicam : Quis est Dominus ? Et egestate compulsus furer et periurem20 nomen Dei mei.
19 satiatus ΠH Q Θ Ω M Ω F ΩS Rusch Ed1530 Clementina ] saturatus ΩJ ΩL Weber |
20 periurem Cava plerique codd., edd. Ω F ΩS ΩJ ΩL Rusch ] peierem Amiatinus Weber |
Numérotation du verset Prv. 30,10 

Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi et corruas21.
21 corruas Ω F Rusch Weber ] moriaris Θ, + et moriaris Ω M
Numérotation du verset Prv. 30,11 

Generatio
que patri suo maledicit
et que matri sue non benedicit22.
22 matri sue - non benedicit Amiatinus D Q Φ ΨD Ω Rusch edd. ] inv. Weber
Numérotation du verset Prv. 30,12 

Generatio que munda sibi23 videtur et tamen non est lota a24 sordibus suis.
23 munda sibi Amiatinus D Rusch ] inv. Ω F ΩL ΩP Weber |
24 a ΩL Rusch Weber ] om. Cava ΠH Amiatinus D Y Q* Y ΦRG Z² ΨD Ω F ΩS |
Numérotation du verset Prv. 30,13 

Generatio cuius excelsi sunt25 oculi et palpebre eius in altum porrecte26.
25 cuius ex. sunt Ω F Rusch Weber ] cum exc. sint Ω M |
26 altum porrecte Rusch ] alta porrecte ΩS ΩL, non sunt in altum porrecte Θ, alta subrecte # Cor3 (a verbo subribo) Ω F Weber |
Numérotation du verset Prv. 30,14 

Generatio que pro dentibus gladios habet
et cum mandit27
27 cum mandit T* Ω F ΩS Rusch ] commandit Σ Ω M ΩJ ΩL Weber , quod mandit Cava
molaribus28 suis ut
28 molaribus Ω F] vulneribus Ω M
comedat
inopes de terra
et pauperes ex hominibus.
Numérotation du verset Prv. 30,15 

Sanguisuge due sunt filie29 dicentes : Affer affer.
29 s. f. ΩP] inv. Ω M Ω F
Tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit30.
30 numquam Ω F ΩP] non Amiatinus L CorS1=Cor3 (vel)
Numérotation du verset Prv. 30,16 

Infernus et os vulve et terra que non31 satiatur aqua, ignis vero numquam dicit sufficit.
31 non Ω F Rusch Weber ] numquam ΘHA² ΩJ
Numérotation du verset Prv. 30,17 

Oculum32 qui subsannat patrem et qui33 despicit partum matris sue suffodiant eum34 corvi de torrentibus et comedant eum35 filii36 aquile.
32 Oculum Ω F ΩP] oculus Ω M |
33 et qui Ω F ΩJ* Rusch Weber ] et Amiatinus L* D Q Y Φ Z² ΨD Cor2 (hebr. et antiq.) ΩJ² ΩP ( rubr. sublin. ) |
34 suffodiant eum Ω F Rusch ] effodiant eum Σ Q² S² Cor1 Ω M² ΩL ΩP plerique codd. cum LXX , effodiant Cor2 (antiq. et Beda) Weber |
35 eum Cava X ΠH Θ Ω F ΩS Rusch Clementina ] illum ΩL ΩP Weber |
36 filii Ω F Rusch Weber ] filie Σ L ΩJ |
Numérotation du verset Prv. 30,18 

Tria sunt37 mihi difficilia38 et quartum39 penitus ignoro40.
37 sunt Ω F] om. Ω M (hapax) |
38 m. d.] inv. Ω F ΩL Weber |
39 quartum Ω F] + quod Cava ΠH Amiatinus D W S ΓM Beda ΩL |
40 ignoro Ω F] egroto Ω M |
Numérotation du verset Prv. 30,19 

Viam aquile in celoa,
0 Cf. MAXIMUS TAURINENSIS ( PSEUDO ), sermo 17, PL 57, 877D-878C : « Vestigium aquile volantis in aere ».
viam colubri super41 petram, viam navis in medio mari et viam viri in adolescentia42.
41 super Ω F ΩL Rusch Weber ] supra ΩS |
42 adolescentia Cor1 (Beda et alii doctores antiq.) Cor2 (antiq. et novi et greci) CorS1 (moderni) Cor3 (vel) CorS3* Nal3245 Ω F ΩL Rusch Edmaior. (adulescentia)] adolescentula Cor1 (hec est vera littera) Cor3 (antiq. et novi et greci) CorS3 ΩJ Weber (adulescentula) cum hebr. , aalma Cor1 (hebr. ) CorS1 (hebr. habent O ALMA id est adolescentula) Cor3 (hebr... id est adolescentula); cf. HUGO DE SANCTO CARO, Postillae maiores, t. 3, 1703, f. 65vb : “Libri correcti habent : viam viri in adolescentula”, puella ‡ virgine Pagnini ; + sua Cava Amiatinus Nal3245 Beda |
Numérotation du verset Prv. 30,20 

Talis est et43 via mulieris adultere que comedit et tergens os suum dicit : Non sum operata malum.
43 et Amiatinus Φ Z² ΨD Ω M Ω F ΩJ ΩL Rusch Ed1530 Clementina ] om. ΩS Weber
Numérotation du verset Prv. 30,21 

Per tria movetur terra et quartum44 non potest sustinere :
44 quartum Cor2=Cor3 (hebr. et antiq. non interponunt QUOD ) Rusch Weber ] + quod Cava X Σ Π H D Θ H*A ΓM Ω M Ω F ΩS ΩJ
Numérotation du verset Prv. 30,22 

per servum cum regnaverit, per stultum cum saturatus fuerit cibo,
Numérotation du verset Prv. 30,23 

per45 odiosam mulierem cum in matrimonium46 fuerit assumpta, et per ancillam cum fuerit heres47 domine sue.
45 per Ω F Rusch Weber ] et praem. |
46 matrimonium L² Z* T Ω Rusch ] matrimonio Ω F Weber |
47 f. h. Ω Ω F Rusch Clementina ] inv. ΩL Weber |
Numérotation du verset Prv. 30,24 

Quatuor sunt minima terre et ipsa sunt sapientiora sapientibus :
Numérotation du verset Prv. 30,25 

formice populus infirmus48 que preparant49 in messe cibum sibi50 ;
48 infirmus] om. Ω M |
49 que preparant ΣT Θ Z* T S ΓM Ω M Ω F ΩS ΩJ Rusch Ed1530 Weber ] que preparat Cava Σ C M , qui preparant W ΨD , qui preparat Q² Z² CorS1 (Beda) Cor2 Cor3 (al. littera) ΩL cett. codd., quid preparant CorS1 (moderni), preparaverunt in estate CorS1 (hebr . ) =Pagnini |
50 sibi Ω F ΩL Weber etc. ] tibi ΩJ* |
Numérotation du verset Prv. 30,26 

lepusculus plebs invalida qui51 collocat in petra cubile suum52.
51 qui Ω F ΩL Rusch ] que Weber |
52 collocat – in... suum Rusch Weber ] inv. Ω F ΩS |
Numérotation du verset Prv. 30,27 

Regem locusta non habet53 et egreditur54 universa per turmas suas55,
53 habet Ω F] habent Ω M |
54 egreditur Ω F etc. ] egredietur Q Ω M |
55 suas Θ CorS1 (quidam) Cor3 (al.) Ω M Ω F ΩS Rusch Clementina ] om. CorS1 (moderni... Beda et antiq. ) Cor2 ΩJ ΩL Weber |
Numérotation du verset Prv. 30,28 

stellio56 manibus nititur et moratur in edibus57 regis58.
56 stellio / stelio Cava CorS1 (moderni) Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL Rusch edd. ] stillio / stilio Amiatinus X Σ Π H Amiatinus L* D Q Φ Θ Z T* W* ΨD Cor2=Cor3 (antiq. Beda Ouldericus, alii habent TELLIO ) Weber, aranea CorS1 (hebr.) Cor3 (hebr., require Lv. 11, 30) |
57 edibus Ω F] manibus Ω M (hapax) |
58 regis Cor2 = Cor3 (vel hebr. et antiq.) Rusch Weber ] regum L Q Y Θ Ω M ΩS * ΩJ LXX ; reg. Ω F |
Numérotation du verset Prv. 30,29 

Tria sunt que bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter.
Numérotation du verset Prv. 30,30 

Leo fortissimus bestiarum
ad nullius pavebit59 occursum.
59 pavebit plerique codd., edd. Ω F Ω J Rusch Weber ] pavet Amiatinus M Y ΦRGCor3 (Beda)
Numérotation du verset Prv. 30,31 

Gallus succinctus lumbos60
60 lumbos Ω Rusch etc. ] + suos L*
et aries,
nec est rex61 qui resistat62 ei.
61 rex Cor1 = Cor2 CorS1 (hebr. an. Beda et quidam moderni) Cor3 (hebr. antiq. Beda) ΩJ] om. CorS1 (quidam non habent REX ) Ω M Ω F ΩS |
62 resistat CorS1 Cor2 Ω F ΩJ Rusch Weber ] resistit Ω M |
Numérotation du verset Prv. 30,32 

Et qui stultus apparuerit63
63 apparuerit plerique codd. Ω M ΩJ ΩS ΩL Rusch ] apparuit Cava Amiatinus X L* D Q* ΘH Ω F (?) Clementina Weber
postquam elevatus64 est in sublime. Si enim intellexisset
64 elevatus Cava plerique codd., edd. Ω M ΩJ ΩS ΩL Rusch ] elatus Σ Amiatinus M Q Θ T W S ΓM Weber , sublatus Ω F
ori suo65 imposuisset66 manum.
65 suo Θ S² CorS1 (quidam) Cor3 (al.) Ω M Ω F ΩS Rusch Clementina ] om. CorS1 (Beda antiq. hebr. et quidam moderni) ΩJ ΩL Weber |
66 imposuisset Ω F etc. ] apposuisset Ω M (hapax) |
Numérotation du verset Prv. 30,33 

Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum67 lac exprimit butyrum,
67 eliciendum Ω F Rusch Weber ] illiciendum (hapax)
et qui vehementer emungit68 elicit sanguinem et qui provocat iras69 producit discordias.
68 emungit Z² Cor2=Cor3 (alia littera) Ω M (emingit) ΩS Ω F Ω J Ω ΩP Rusch Ed1530 Clementina ] emungitur Cava Φ P Z² W*S Γ M ΨD Cor2=Cor3 (antiq. Gregorius) ΩL* Weber |
69 iras Rusch Weber ] rixas ΩL | pr. ir.] inv. Ω F |

Capitulum 30

Numérotation du verset Prv. 30,1 
VERBA CONGREGANTIS FILII VOMENTIS. 1
1 Verba] hic capitulum praem. alia manu marg. Ω F
interl.| eructantis
interl.| Hic est titulus
2 Visio quam locutus est vir cum quo est Deus3, et qui Deo secum morante4 confortatus ait :
2 Hic incipit capitulum Ω F* ΩP
3 est Deus ΩP etc. ] inv. Ω M, Deus erat Ω F
4 morante] commorante Ω F Σ
marg.| VERBA  CONGREGANTIS. Hucusque parabole Salomoni quas transtulerunt viri Ezechie regis Iuda. Hinc rursus verba Salomonis quod perpenditur ab ipso nomine quo grece Ecclesiastes, latine congregans. Ecclesia enim convocatio.   Visio quam locutus est vir cum quo est Deus etc.   Visio quam locutus est, quia quod vidit apud Deum secretiora contemplando patefecit hominibus. Quisquis enim spiritu Dei confortatus est, que sequuntur humili corde dicit : S  tultissimus sum virorum etc.
Numérotation du verset Prv. 30,2 
Stultissimus sum virorum5 et sapientia hominum6 non est mecum.
5 virorum Ω F] om. Ω M
6 hominum Ω F] virorum ΩS
interl.| «Predicamus Christum crucifixum, Iudeis quidam scandalum gentibus autem stultitiam»a.
a 1Cor. 1, 23.
marg.| STULTISSIMUS. «Filii huius seculi prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua»b et Apostolusc : «Si quis videtur esse sapiens in hoc seculo stultus fiat ut sit sapiens».
b Lc. 16, 8.
c 1Cor. 3, 18.
Numérotation du verset Prv. 30,3 
Non didici
interl.| ego Salomon
sapientiam et7 novi scientiam8 sanctorum9.
7 et plerique codd., edd. Ω F ΩS ΩL Rusch hebr. LXX] + non Amiatinus Q Z² Clementina Weber , nec Cava
8 scientiam Rusch Weber ] sententiam Cava
9 scientiam sanctorum Ω F Ed1455 Rusch Clementina ] inv. ΩP ΩS ΩL Weber
marg.| NON  DIDICI ab homine sed donante Deo ut sanctorum scientiam nossem. Et Apostolusd : «Nos stulti propter Christum». Iterum aite : «Sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non huius seculi neque principum huius seculi qui destruuntur».
d 1Cor. 4, 10.
e 1Cor. 2, 6.
Numérotation du verset Prv. 30,4 
Quis ascendit in celum atque10 descendit ?
10 atque Ω F] autquis Ω M
interl.| hec est sanctorum scientia que stultitia mundo
marg.| QUIS  ASCENDIT.   Quis ascendit in celum ? Filius Dei post resurrectionem et nostre resurrectionis tempore descensurus est ad iudicium.
Quis continuit spiritum in11 manibus suis ?
11 in L M² ΦRG Θ Z² W ΓM ΨD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL Rusch ] om. Weber
interl.| potestate
marg.| QUIS  CONTINUIT. Omnis spiritus angelorum hominum animalium et procellarum ne deficiat Dei potentia continetur.
{Erfurt, t. 3, f. 19ra ; facsim., t. 2, p. 689a} Quis colligavit aquas quasi in vestimento ?
interl.| «Congregans quasi in utre aquas maris»f.
f Ps. 32, 7.
Quis suscitavit
marg.| {Erfurt, t. 3, f. 19ra ; facsim., t. 2, p. 689a} QUIS  SUSCITAVIT. Et nunc omnia que per orbem vivunt et crescunt, homines animantia, germina, Deus ut sua vita subsistant excitat et in die iudicii genus humanum a quatuor ventis a morte excitabit.
omnes terminos terre ? Quod nomen est eius12*
12 est eius Y Φ ΘH Z² S² ΨD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP] inv. Rusch , eius Weber
interl.| Patris
et13 quod nomen14 filii eius si nosti ?
13 et X Amiatinus L Q Φ Z T S² ΨD Ω M Ω F ΩS ΩJ edd. Rusch ] aut Cava Σ ΠH M D Y Θ W S* ΓM LXX
14 nomen Ω F etc. ] om. Ω M
interl.| hoc maxime norunt qui terrene superbie fastum contemnunt
marg.| QUOD  NOMEN etc. De Patris et Filii nomen dicit cuius mysterium secularis scientia naturaliter scire non potuit quamvis esse Deum qui omnia fecerit per facta intelligere possit.
marg.| SI  NOSTI tu, scilicet, qui tuam sapientiam iactans nostre fidei mysteria stultitiam vocas.
Numérotation du verset Prv. 30,5 
Omnis sermo Dei15 ignitus,
15 Dei Ω F Rusch Weber ] Domini X Ω M
interl.| pericomenos
interl.| eloquia Domini igne examinata
marg.| OMNIS  SERMO. Proprietatem greci nominis quod est pericomenos unum verbum latinum non explicat. Unde aliquando ignitum aliquando igne examinatum transfertur. Pericomenos ergo significat quod tamquam constatum igne purgatum sit. Sicut enim metalla igne conflata sordem in se alienam atque inutilem non retinent et quicquid in his residet verum et perfectum et omni sorde purgatum est, ita eloquium Domini eternorum in se bonorum fidem testans. Indeg : «Iota unum aut unus apex non preteribit a lege donec omnia fiant». Vera enim omnia et ignita.
g Cf. Mt. 5, 18.
clipeus est
marg.| CLIPEUS  EST, id est protector omnium sperantium in se.
marg.| Clipeus contra hostium insidias16 et omnia adversa.
16 insidias] iosidias cacogr. Rusch
sperantibus17 in se.
17 sperantibus] omnibus praem. Ω F ΩS Ed1455
interl.| caritate accendit, scientia illustrat, sordes vitiorum excoquit
Numérotation du verset Prv. 30,6 
Ne addas quicquam verbis illius
interl.| ut heretici qui corrumpunt scripturas ne eis convincantur
et arguaris
interl.| de additis
interl.| et sic
inveniarisque mendax.
Numérotation du verset Prv. 30,7 
Duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar.
marg.| DUO  ROGAVI  TE. Hec adhuc vir cum quo est Deus sermonis eius igne rediatus ad ipsum Deum conversus obsecrans ne vanitatem seculi iniquam verba mendacia veritati preponat Scripturarum, nec rursum copia vel inopia transeuntium rerum in oblivionem decidat eternorum.
Numérotation du verset Prv. 30,8 
Vanitatem et verba18 mendacia19 longe fac a me, mendicitatem et divitias ne dederis mihi. Tribue tantum victui meo necessaria,
18 et verba Ω F Rusch Weber ] om. Ω M
19 mendacia Ω F etc. ] mendacii Cava X W S* ΓM Ω M
Numérotation du verset Prv. 30,9 
ne forte satiatus20 illiciar ad negandum et dicam : Quis est Dominus ? Et egestate compulsus furer et periurem21 nomen Dei mei.
20 satiatus ΠH Q Θ Ω M Ω F ΩS Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] saturatus ΩJ ΩL Weber
21 periurem Cava plerique codd., edd. Ω F ΩS ΩJ ΩL Rusch ] peierem Amiatinus Weber
Numérotation du verset Prv. 30,10 
Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi et corruas22.
22 corruas Ω F Rusch Weber ] moriaris Θ, + et moriaris Ω M
Numérotation du verset Prv. 30,11 
Generatio
interl.| est
que patri suo maledicit
interl.| «Deus dissipat ossa eorum qui hominibus placent»h.
h Ps. 52, 6.
et que matri sue non benedicit23.
23 matri sue - non benedicit Amiatinus D Q Φ ΨD Ω Rusch edd. ] inv. Weber
marg.| GENERATIO  QUE  PATRI etc. Superius vite puritatem a Domino petebat nunc convertens intuitum ad contemplandam pravorum nequitiam quantis hec sit involuta miseriis, quam longe a veritate insinuat dicens :   generatio e st nefandorum que etsi bona agit quia honorem non defert parentibus perdit.
marg.| He generationes congregationes sunt Iudeorum et hereticorum. Iudeorum generatio Patris suo maledicit qui aiti : «Hic est filius meus primogenitus Israel» quando Filium eius venientem in carne negavit et matri sue non benedixit, id est Synagoge cuius prisce fidei quam in prophetis de Christo habuerat detraxit. Novatianorum generatio videtur sibi munda dicens se penitentia opus non habere.   Generatio Arianorum excelsos habet oculos et palpebras super Dominum erectas dicens : si natus est fuit tempus, quando non fuit Filius  . Generatio que pro dentibus gladios habet, hec est que suam perfidiam aliis immittere conatur et sicut corpora gladiis ita audientium animas veneno allocutionis occidit.
i Ex. 4, 22.
Numérotation du verset Prv. 30,12 
Generatio que munda sibi24 videtur et tamen non est lota a25 sordibus suis.
24 munda sibi Amiatinus D Rusch ] inv. Ω F ΩL ΩP Weber
25 a ΩL Rusch Weber ] om. Cava ΠH Amiatinus D Y Q* Y ΦRG Z² ΨD Ω F ΩS Ed1455
Numérotation du verset Prv. 30,13 
Generatio cuius excelsi sunt26 oculi et palpebre eius in altum porrecte27.
26 cuius ex. sunt Ω F Rusch Weber ] cum exc. sint Ω M
27 altum porrecte Rusch ] alta porrecte ΩS ΩL, non sunt in altum porrecte Θ, alta subrecte # Cor3 (a verbo subribo) Ω F Weber
interl.| contra quod : «Domine non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei»j.
j Ps. 130, 1.
Numérotation du verset Prv. 30,14 
Generatio que pro dentibus gladios habet
interl.| "Filii hominum dentes eorum arma et sagitte et lingua eorum macera acuta".k
k Cf. Ps. 56, 5 : « Filii hominum dentes eorum arma et sagitte et lingua eorum lingua eorum gladius acutus ».
et cum mandit28
28 cum mandit T* Ω F ΩS Rusch ] commandit Σ Ω M ΩJ ΩL Weber , quod mandit Cava
interl.| alias : commandit
29 molaribus Ω F] vulneribus Ω M
interl.| ad hoc
comedat
interl.| devorat
inopes de terra
interl.| innocentes humiles
et pauperes ex hominibus.
Numérotation du verset Prv. 30,15 
Sanguisuge due sunt filie30 dicentes : Affer affer.
30 s. f. ΩP] inv. Ω M Ω F
marg.| SANGUISUGA. Diabolus qui siti peccandi et peccata suadendi perpetuo ardet. Due filie que eius imitantur ardorem luxuria et philargyria. Nam luxurie quo liberius frena laxantur eo noxius delectaturl : «Et crescit amor nummi quanta ipsa pecunia crescit».
l Cf. Iuvenalis , Saturae, 14, 138, ed. Willis, Teubener, 1997, p. 190 : « interea, pleno cum turget sacculus ore, / crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crevit, / et minus hanc optat qui non habet ».
Tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit31.
31 numquam Ω F ΩP] non Amiatinus L CorS1=Cor3 (vel)
marg.| {Erfurt, t. 3, f. 19rb ; facsim., t. 2, p. 689b} TRIA  SUNT etc. Infernus numquam redundat. Meretrix habet similia corpus non satiatur deliciis, et avarus   numquam dicit sufficit . Alii infernum dicunt diabolum qui non satiatur seductione humana.   Os vulve et terra que non satiatur aqua ut supra ignem incendium gehenne qui numquam desinit.
Numérotation du verset Prv. 30,16 
Infernus et os vulve et terra que non32 satiatur aqua, ignis vero numquam dicit sufficit.
32 non Ω F Rusch Weber ] numquam ΘHA² ΩJ
Numérotation du verset Prv. 30,17 
Oculum33 qui subsannat patrem et qui34 despicit partum matris sue suffodiant eum35 corvi de torrentibus et comedant eum36 filii37 aquile.
33 Oculum Ω F ΩP] oculus Ω M
34 et qui Ω F ΩJ* Rusch Weber ] et Amiatinus L* D Q Y Φ Z² ΨD Cor2 (hebr. et antiq.) ΩJ² ΩP ( rubr. sublin. )
35 suffodiant eum Ω F Ed1455 Rusch ] effodiant eum Σ Q² S² Cor1 Ω M² ΩL ΩP plerique codd. cum LXX , effodiant Cor2 (antiq. et Beda) Weber
36 eum Cava X ΠH Θ Ω F ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] illum ΩL ΩP Weber
37 filii Ω F Rusch Weber ] filie Σ L ΩJ
marg.| OCULUM  QUI  SUBSANNAT. Qui divina iudicia reprehendunt,   subsannant patrem et heretici dum predicatorum sancte Ecclesie irrident partum,   matris despiciunt quia de ipsa exeunt qui contra eam loquuntur. «Ex nobis enim exierunt sed non erant ex nobis»m. Quorum intentionem dum predicatores defluentis Scripturarum procedentes increpando vincunt quasi oculum nefandum   corvi de torrentibus effodiunt   et filii aquile eum comedunt.   Corvi dicuntur doctores qui peccati nigredinem humiliter confitentur.   Filii aquile, quia per gratiam eius sunt renati qui in carne ad celum transvolavit qui alibin filii sponsi dicuntur.
m 1Io. 2, 19.
n Cf. Mt. 9, 15.
Numérotation du verset Prv. 30,18 
Tria sunt38 mihi difficilia39 et quartum40 penitus ignoro41.
38 sunt Ω F] om. Ω M (hapax)
39 m. d.] inv. Ω F ΩL Weber
40 quartum Ω F] + quod Cava ΠH Amiatinus D W S ΓM Beda ΩL
41 ignoro Ω F] egroto Ω M
marg.| TRIA  SUNT  MIHI  DIFFICILIA etc. Ita est ad litteram. Sed via   aquile in celo , id est subtilitas diaboli qui circa corda sanctorum volitat magno labore deprehenditur. Similiter et via   colubri super petram hostis, scilicet venenati astutia insidiari non desinit eis quos in petra fundatos esse conspicit.   Via navis in mari via est iniquitatis que per amaros seculi fluctus diaboli flatibus agitata tanta subilitate discurrit ut vix aut numquam possit iter eius deprehendi. Quod aquila diabolum significat ostendit prophetao : «Velociores persecutores nostri fuerunt aquilis celi», id est inimici nostri ipsis demonibus crudeliores videbantur. Quod serpens diabolum significat in primi hominis transgressione probatum est. Ideo quidam aitp : «Quasi a facie colubri fuge peccatum». Quod autem navis levitatem eorum designet, qui omni vento doctrine circumferuntur, demonstrat prophetaq : «Et Chaldeos in navibus suis gloriantes». Sicut hec tam callida sunt ut inveniri nequeant, sic difficile est scire quot cogitationibus iuvenis agitatur qui viam veritatis deseruit.   Talis est via mulieris adultere etc. Adultera quoque mens ut ea que commemoravit semper vaga est que ubi celare peccata poterit negat se aliquid patrasse mali.
o Lam. 4, 19.
p Sir. 21, 2  : « Quasi a facie colubri fuge peccata et si accesseris ad illa, suscipient te ».
q Is. 43, 14.
Numérotation du verset Prv. 30,19 
Viam aquile in celo42,
42 Cf. Maximus Taurinensis (  pseudo ), sermo 17, PL 57, 877D-878C : « Vestigium aquile volantis in aere ».
interl.| subtilitatem diaboli
viam colubri super43 petram, viam navis in medio mari et viam viri in adolescentia44.
43 super Ω F ΩL Rusch Weber ] supra ΩS
44 adolescentia Cor1 (Beda et alii doctores antiq.) Cor2 (antiq. et novi et greci) CorS1 (moderni) Cor3 (vel) CorS3* Nal3245 Ω F ΩL Rusch Edmaior. (adulescentia)] adolescentula Cor1 (hec est vera littera) Cor3 (antiq. et novi et greci) CorS3 ΩJ Weber (adulescentula) cum hebr. , aalma Cor1 (hebr. ) CorS1 (hebr. habent   o alma id est adolescentula) Cor3 (hebr... id est adolescentula); cf.  Hugo de Sancto Caro, Postillae maiores, t. 3, 1703, f. 65vb : “Libri correcti habent : viam viri in adolescentula”, puella ‡ virgine Pagnini ; + sua Cava Amiatinus Nal3245 Beda
Numérotation du verset Prv. 30,20 
Talis est et45 via mulieris adultere que comedit et tergens os suum dicit : Non sum operata malum.
45 et Amiatinus Φ Z² ΨD Ω M Ω F ΩJ ΩL Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] om. ΩS Weber
Numérotation du verset Prv. 30,21 
Per tria movetur terra et quartum46 non potest sustinere :
46 quartum Cor2=Cor3 (hebr. et antiq. non interponunt quod ) Rusch Weber ] + quod Cava X Σ Π H D Θ H*A ΓM Ω M Ω F ΩS ΩJ
Numérotation du verset Prv. 30,22 
per servum cum regnaverit, per stultum cum saturatus fuerit cibo,
Numérotation du verset Prv. 30,23 
per47 odiosam mulierem cum in matrimonium48 fuerit assumpta, et per ancillam cum fuerit heres49 domine sue.
47 per Ω F Rusch Weber ] et praem. Ed1455
48 matrimonium L² Z* T Ω Rusch ] matrimonio Ω F Weber
49 f. h. Ω Ω F Ed1455 Rusch Clementina ] inv. ΩL Weber
Numérotation du verset Prv. 30,24 
Quatuor sunt minima terre et ipsa sunt sapientiora sapientibus :
marg.| QUATUOR  SUNT etc. Minores videntur iusti in terra quam reprobi, id est abiectiores. Sed tamen sapientiores sunt sapientibus mundi, quia eterna querunt et pro his pati desiderant.
Numérotation du verset Prv. 30,25 
formice populus infirmus50 que preparant51 in messe cibum sibi52 ;
50 infirmus] om. Ω M
51 que preparant ΣT Θ Z* T S ΓM Ω M Ω F ΩS ΩJ Rusch Ed1530 Weber ] que preparat Cava Σ C M , qui preparant W ΨD Ed1455 , qui preparat Q² Z² CorS1 (Beda) Cor2 Cor3 (al. littera) ΩL cett. codd., quid preparant CorS1 (moderni), preparaverunt in estate CorS1 (hebr . ) =Pagnini
52 sibi Ω F ΩL Weber etc. ] tibi ΩJ*
marg.| FORMICE etc. Et Ecclesie populus ut foritudinem mentis custodiat infirmum se temporaliter adversariis sevientibus ostendit. Under : «Ego autem dico vobis non resistere malo. Si quis te percusserit in unam maxillam prebe ei et aliam». Hic in hac vita preparat sibi fructus bonorum operum quibus vivat ineternum.
r Mt. 5, 39.
Numérotation du verset Prv. 30,26 
lepusculus plebs {Erfurt, t. 3, f. 19va ; facsim., t. 2, p. 690a} invalida qui53 collocat in petra cubile suum54.
53 qui Ω F ΩL Rusch ] que Weber
54 collocat – in... suum Rusch Weber ] inv. Ω F ΩS
marg.| LEPUSCULUS, alii chirogrylluss. Animal non minus eritio simile muri et urso {Erfurt, t. 3, f. 19va ; facsim., t. 2, p. 690a} cuius in Palestina magna copia in cavernis petrarum et in foveis. Et in psalmo ubi dicimus petra refugium erinaciis alii leporibus alii chirogryllis. Sed hic quidam pro lepusculo hericium habent.
s Cf. Lv. 11, 5.
marg.| HIERONYMUS. Hebreum verbum saphan murem et chirogryllum et hericium et leporem interpretatur.
marg.| LEPUSCULUS etc. Hec est plebs Ecclesie que invalida quia iniurias suas ulcisci non querit et quia non suis viribus sed Dei auxilio sperare salutem didicit quod est cubile habere in petra. Unde dicit cum Psalmistat : «Esto mihi in lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me quia petra mea et munitio mea es tu».
t Ps. 30, 3-4 (iuxta hebr. vers.).
Numérotation du verset Prv. 30,27 
Regem locusta non habet55 et egreditur56 universa per turmas suas57,
55 habet Ω F] habent Ω M
56 egreditur Ω F etc. ] egredietur Q Ω M
57 suas Θ CorS1 (quidam) Cor3 (al.) Ω M Ω F ΩS Rusch Clementina ] om. CorS1 (moderni... Beda et antiq. ) Cor2 ΩJ ΩL Weber
marg.| REGEM  LOCUSTA etc.   Locusta gentes quondam sine rege Christo, sine propheta, sine doctore ; nunc in unitate fidei congregate ad spriritualem pugnam contra diabolum properant. Vel anachoritarum concors unitas que cum nullo precepto hominis in suis latibulis regatur, tamen instanter in suis locis Christo militare et germina carnalium consuevit absumere voluptatum.
Numérotation du verset Prv. 30,28 
stellio58 manibus nititur et moratur in edibus59 regis60.
58 stellio / stelio Cava CorS1 (moderni) Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL Rusch edd. ] stillio / stilio Amiatinus X Σ Π H Amiatinus L* D Q Φ Θ Z T* W* ΨD Cor2=Cor3 (antiq. Beda Ouldericus, alii habent tellio ) Weber, aranea CorS1 (hebr.) Cor3 (hebr., require Lv. 11, 30)
59 edibus Ω F] manibus Ω M (hapax)
60 regis Cor2 = Cor3 (vel hebr. et antiq.) Rusch Weber ] regum L Q Y Θ Ω M ΩS * ΩJ LXX ; reg. Ω F
marg.| STELLIO  MANIBUS etc.   Stellio alas non habet et ideo   manibus nititur et moratur in edibus quia illorum humilitatem significat, qui natura tardi ingenio sollertia tamen industrie sue vel ad divinarum notitiam Scripturarum vel ad virtutum gratiam quibus celum merantur attingunt. Plerumque enim aves pennate in imo resident et   stellio qui pennas non habet nitens manibus regni edificia tenet. Sic ingeniosi dum per negligentiam in malis remanent, et simplices quos ingenii penna non adiuvat ad optinenda eterni regni menia virtus operationis levat.
Numérotation du verset Prv. 30,29 
Tria sunt que bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter.
marg.| TRIA  SUNT  QUE etc. Non nos moveat quod dixit et quartum incedit feliciter.   Tria enim bene incedere dicit   et quartum feliciter . Non enim omne quod feliciter bene neque in hac vita omne quod bene felicitur. Nam leo et gallus et aries bene incedunt, sed non feliciter quia persecutionem patiuntur. Quartum vero feliciter et non bene incedit, quia in fallacia sua ad tempores Antichristus prosperatur.
marg.| Gallus predicatores inter huius seculi tenebras verum mane nuntiantes.
Numérotation du verset Prv. 30,30 
Leo fortissimus bestiarum
interl.| «Vicit leo de tribu Iuda»u.
u Apc. 5, 5.
interl.| «Quod infirmum est Dei fortius est hominibus»v.
v 1Cor. 1, 25.
ad nullius pavebit61 occursum.
61 pavebit plerique codd., edd. Ω F Ω J Rusch Weber ] pavet Amiatinus M Y ΦRGCor3 (Beda)
interl.| «Venit enim princeps mundi huius et in me non habet quidquam»w.
w Io. 14, 30.
Numérotation du verset Prv. 30,31 
Gallus succinctus lumbos62
62 lumbos Ω Rusch etc. ] + suos L* Ed1455
interl.| id est luxuriam restringentes
et aries,
interl.| sacerdotes
interl.| «Afferte Domino filios arietum»x.
x Ps. 28, 1.
nec est rex63 qui resistat64 ei.
63 rex Cor1 = Cor2 CorS1 (hebr. an. Beda et quidam moderni) Cor3 (hebr. antiq. Beda) ΩJ] om. CorS1 (quidam non habent rex ) Ω M Ω F ΩS
64 resistat CorS1 Cor2 Ω F ΩJ Rusch Weber ] resistit Ω M
marg.| ET  ARIES etc. Primus ordo sacerdotum qui per sua exempla gradientem populum ut subsequentem ovium gregem trahunt quibus spritualiter recteque viventibus non   est qui resistat eis, quia eorum intentionem nullus persecutor prepedire potest et, quia post hec Antichristus apparebit, subdit   quartum, dicens   quod incedit feliciter et   qui stultus apparuerit postquam elevatus est in sublime .
Numérotation du verset Prv. 30,32 
Et qui stultus apparuerit65
65 apparuerit plerique codd. Ω M ΩJ ΩS ΩL Rusch ] apparuit Cava Amiatinus X L* D Q* ΘH Ω F (?) Clementina Weber
interl.| Antichristus in sublime erit cum se Deum mentietur sed tunc stultus apparebit quia per adventum veri iudicis deficiet.
postquam elevatus66 est in sublime. Si enim intellexisset
66 elevatus Cava plerique codd., edd. Ω M ΩJ ΩS ΩL Rusch ] elatus Σ Amiatinus M Q Θ T W S ΓM Weber , sublatus Ω F
interl.| previdisset
interl.| supplicium dum superbiret
ori suo67 imposuisset68 manum.
67 suo Θ S² CorS1 (quidam) Cor3 (al.) Ω M Ω F ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] om. CorS1 (Beda antiq. hebr. et quidam moderni) ΩJ ΩL Weber
68 imposuisset Ω F etc. ] apposuisset Ω M (hapax)
interl.| ne in tantam iactantiam elevaretur
Numérotation du verset Prv. 30,33 
Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum69 lac exprimit butyrum,
69 eliciendum Ω F Rusch Weber ] illiciendum Ed1455 (hapax)
marg.| QUI  AUTEM  FORTITER. Verba   fortiter premis, dum sacri eloquii verba subtili intellectu pensas, qua passione dum   lac queritur   butyrum invenitur, quia dum nutriri vel tenui intellectu querimus ubertate interne pinguedinis unguimur, quod nec semper nec numquam faciendum, ne dum lac queritur sanguis sequatur quia dum verba divina ultra modum discutiuntur in carnalem intellectum cadunt.   Sanguinem enim   elicit qui vehementer emungit quia carnale efficitur hoc quod nimia discussione sentitur.
et qui vehementer emungit70 elicit sanguinem et qui provocat iras71 producit discordias.
70 emungit Z² Cor2=Cor3 (alia littera) Ω M (emingit) ΩS Ω F Ω J Ω ΩP Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] emungitur Cava Φ P Z² W*S Γ M ΨD Cor2=Cor3 (antiq. Gregorius) ΩL* Weber
71 iras Rusch Weber ] rixas ΩL | pr. ir.] inv. Ω F
marg.| ET  QUI  PROVOCAT  IRAS  PRODUCIT. Quid prior parabola ad litteram significet aperit, quia qui modeste {Erfurt, t. 3, f. 19vb ; facsim., t. 2, p. 690b} proximum allocutus gratum accipit responsum quasi de uberibus in quibus lac querebat   butyrum exprimit. At qui inepto verbo iram discordiamque fraterno ex corde provocat quasi ultra modum emungens   ubera elicit sanguinem .



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Prv. Capitulum 30), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=28&chapitre=28_30)

Notes :