Capitulum 17

Numérotation du verset Prv. 17,1 

Melior est buccella sicca cum gaudio quam plena domus1* victimis cum iurgio.
1 p. d. ΩD ΩS Ω F ΩJ] inv. ΩM ΩL ΩP Rusch Weber
Numérotation du verset Prv. 17,2 

Servus sapiens dominabitur stultis filiis2 et inter fratres hereditatem dividet.
2 s. f. ΩD ΩS Ω F ΩJ Rusch ] inv. Ω M ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 17,3 

Sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Deus3*.
3 Deus X ΩD ΩS Ω F Cor3 (vel)] Dominus Cor3 (hebr. antiq.) Ω M ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber
Numérotation du verset Prv. 17,4 

Malus obedit lingue inique et fallax obtemperat labiis mendacibus.
Numérotation du verset Prv. 17,5 

Qui despicit pauperem exprobrat factori4 eius et qui in ruina letatur alterius non erit impunitus.
4 factori Ω Rusch Weber ] factorem Amiatinus Q
Numérotation du verset Prv. 17,6 

Corona senum5 filii filiorum6* gloria filiorum patres eorum7.
5 senum] semini ΩD |
6 filiorum ΩD Ω F ΩS] + et Ω M ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber |
7 eorum plerique codd. Ω Rusch edd.] sui Weber (G X ΠH T S*) |
Numérotation du verset Prv. 17,7 

Non decent stultum verba composita nec principem labium mentiens.
Numérotation du verset Prv. 17,8 

Gemma gratissima exspectatio prestolantis,
quocumque se vertit8* prudenter intelligit9.
8 vertit Beda ΩD ΩS Rusch edd. ] verterit Weber |
9 intelligit] –get ΦRG ΨD Ω M |
Numérotation du verset Prv. 17,9 

Qui celat delictum querit amicitias,
qui altero10 sermone repetit
10 altero Cor3 (vel) ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] alto Ω M Cor1 (vel), Cor3 (hebr. anti.)
separat federatos.
Numérotation du verset Prv. 17,10 

Plus proficit correctio11 apud prudentem quam centum plage apud stultum.
11 correctio ΩD ΩS Ω F ΩJ Rusch ] correptio Cor2 (correpcio per p) Cor3 (al.) Ω M ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 17,11 

Semper iurgia querit malus, angelus autem crudelis
mittetur contra eum.
Numérotation du verset Prv. 17,12 

Expedit magis urse
occurrere raptis
fetibus quam fatuo
confidenti sibi in stultitia sua.
Numérotation du verset Prv. 17,13 

Qui reddit mala pro bonis
non recedit12 malum de domo eius.
12 recedit X Σ D Φ Γ ΨD Ω M ΩJ ΩS Rusch ] reced’ Ω F, recedet Cor3 (vel) ΩD ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 17,14 

Qui dimittit aquam
caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium
deserit.
Numérotation du verset Prv. 17,15 

Et qui iustificat impium
et qui condemnat iustum
abominabilis est uterque apud Dominum13.
13 Dominum Cava M D Q Φ Z S Cor3 (hebr. anti.) Ω Rusch Weber ] Deum G cum antiqua versione plerique codd., Cor3 (al.)
Numérotation du verset Prv. 17,16 

Quid prodest habere divitias
stulto14
14 h. d. - stulto Σ M D ΨD Ω Rusch ] h. d. stultum Weber , inv. Clementina
cum sapientiam
emere non possit ?
Qui altam facit domum suam querit ruinam et qui evitat discere incidit in mala15.
15 Qui altam… mala G J ² Cava Θ Z M D Ω M ΩD Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch Clementina cum LXX ] del . Cor1 ΩL² (va-cat), Cor2 (nec hebr. nec antiq. habent set grecus de LXX) =Cor3 (hebr. anti. non habent sed grecus de LXX), om. Edmaior. Weber cum hebr. | incidit Cava (incedit) Θ Ω] incidet Ω F (-d3) cett. | malum] mala Cava Z
Numérotation du verset Prv. 17,17 

Omni tempore
diligit
qui amicus est
et frater in angustiis
comprobatur.
Numérotation du verset Prv. 17,18 

Homo stultus16
16 H. s.] inv. Ed1530 Clementina
plaudet17 manibus suis18* cum spoponderit pro amico suo.
17 plaudet Cor 2 Cor 3 (anti.) ΩD Ω M Ω F ΩS ΩL ΩP Rusch Weber ] plaudit ΠH D Z* T S ... Cor1 ΩJ |
18 suis ΩD ΩS Ω F ΩJ* ( rubr. sublin. ) ] om. Cor3 (hebr. anti.) ΩJ² ΩL ΩP Rusch Ed1530 Weber |
Numérotation du verset Prv. 17,19 

Qui meditatur discordias19 diligit rixas
19 discordias plerique codd. Ω Rusch ] discordiam G Cava X Σ Q Θ Weber cum hebr.
et qui exaltat os suum20 querit ruinam.
20 os suum G Cava Amiatinus plerique codd. edd. Cor1 Cor3 (hebr. antiq.) Ω M ΩD Ω J2 ΩL ΩP Rusch ] cor suum ΣC2 ΩS Ω F ΩJ*, ostium suum Cor2 (hebr. pro eo quod est OS habet HOSTIUM et similiter grecus) Ed1530 Edmaior.C*) cum hebr. , ostium Clementina Weber
Numérotation du verset Prv. 17,20 

Qui perversi cordis est non invenit21 bonum
21 invenit ΩD* ΩS Ω F Rusch ] inveniet Cor3 (hebr. antiq.) Ω M ΩD² ΩJ² ( in ras. ) ΩL ΩP Weber , veniet in bonum Cor3 (Beda)
et qui vertit linguam
incidet in malum.
Numérotation du verset Prv. 17,21 

Natus est stultus
in ignominia sua22 sed nec pater
22 in ignominia sua M Q² Φ... ΩD Ω M Ω F ΩJ Rusch ] ad ignominiam suam ΩS, in ignominiam suam ΩL ΩP Weber
in fatuo filio23* letabitur.
23 in fatuo filio T Ω M ΩD ( rubr. sublin. et superpunct.) ΩS] fatuo T Ω F*, in fatuo ΩJ ΩL ΩP Rusch edd. Weber
Numérotation du verset Prv. 17,22 

Animus24 gaudens
24 Animus] amicus Ω M (hapax)
etatem floridam facit
spiritus tristis25
25 tristis] fictus praem. et expunc. Ω M
exsiccat
ossa.
Numérotation du verset Prv. 17,23 

Munera de sinu
impius
accipit ut pervertat semitas iudicii.
Numérotation du verset Prv. 17,24 

In facie prudentis
lucet sapientia
oculi stultorum
in finibus
terre.
Numérotation du verset Prv. 17,25 

Ira
patris
filius stultus et dolor matris
que genuit eum.
Numérotation du verset Prv. 17,26 

Non est bonum damnum inferre
iusto
nec percutere principem
qui recta26* iudicat.
26 recta ΩD ΩF ΩS ΩJ ΩL ΩP Weber] recte ΦG T Ω M Rusch
Numérotation du verset Prv. 17,27 

Qui moderatur sermones suos
doctus et prudens est et pretiosi spiritus
vir eruditus.
Numérotation du verset Prv. 17,28 

Stultus quoque si27 tacuerit sapiens reputabitur28 et si compresserit labia sua intelligens.
27 si Ω M ΩD Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch ] cum ΩJ* |
28 reputabitur M Φ Θ Z² S² ΨD Ω M ΩD Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch Clementina ] vocavitur Cava, putabitur Weber |

Capitulum 17

Numérotation du verset Prv. 17,1 
Melior est buccella sicca cum gaudio quam plena domus1* victimis cum iurgio.
1 p. d. ΩD ΩS Ω F ΩJ] inv. ΩM ΩL ΩP Rusch Weber
marg.| MELIOR  EST  BUCCELLA etc. Melius est parva bona cum caritate facere sine scientia predicandi, hoc est enim siccam buccellam esse, quam magnis effulgere virtutibus cum admixtione discordie.
Numérotation du verset Prv. 17,2 
Servus sapiens dominabitur stultis filiis2 {Erfurt, t. 3, f. 11vb ; facsim., t. 2, p. 674b} et inter fratres hereditatem dividet.
2 s. f. ΩD ΩS Ω F ΩJ Ed1455 Rusch ] inv. Ω M ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 17,3 
Sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Deus3*.
3 Deus X ΩD ΩS Ω F Cor3 (vel)] Dominus Cor3 (hebr. antiq.) Ω M ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber
Numérotation du verset Prv. 17,4 
Malus obedit lingue inique et fallax obtemperat labiis mendacibus.
Numérotation du verset Prv. 17,5 
Qui despicit pauperem exprobrat factori4 eius et qui in ruina letatur alterius non erit impunitus.
4 factori Ω Rusch Weber ] factorem Amiatinus Q
Numérotation du verset Prv. 17,6 
Corona senum5 filii filiorum6* gloria filiorum patres eorum7.
5 senum] semini ΩD Ed1455
6 filiorum ΩD Ω F ΩS] + et Ω M ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber
7 eorum plerique codd. Ω Rusch edd.] sui Weber (G X ΠH T S*)
marg.| CORONA  SENUM etc. Senes patriarche prophete a filiis filiorum, id est successoribus apostolorum digna laude celebrantur et gloria est predicatorum novi Testamenti qui veterum patrum filii esse erunt.
Numérotation du verset Prv. 17,7 
Non decent stultum verba composita nec principem labium mentiens.
Numérotation du verset Prv. 17,8 
Gemma gratissima exspectatio prestolantis,
interl.| exspectatio vite eterne quasi gemme possessio letificat exspectantem
quocumque se vertit8* prudenter intelligit9.
8 vertit Beda ΩD ΩS Rusch edd. ] verterit Weber
9 intelligit] –get ΦRG ΨD Ω M
marg.| GEMMA  GRATISSIMA etc. Qui premia futura fideliter exspectat quasi gemme splendidissime possessione letatur ; pro cuius acquisitione sapiens negotiator omnia vendita hic sive prospera sine adversa contigerint a sua intentione non flectitur prudenter intelligens «quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum»b.
a Mt. 13, 46.
b Rm. 8, 28.
Numérotation du verset Prv. 17,9 
Qui celat delictum querit amicitias,
interl.| primus sermo est cum fit delictum alter cum manifestatur
qui altero10 sermone repetit
10 altero Cor3 (vel) ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] alto Ω M Cor1 (vel), Cor3 (hebr. anti.)
interl.| scilicet delictum
separat federatos.
Numérotation du verset Prv. 17,10 
Plus proficit correctio11 apud prudentem quam centum plage apud stultum.
11 correctio ΩD ΩS Ω F ΩJ Ed1455 Rusch ] correptio Cor2 (correpcio per p) Cor3 (al.) Ω M ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 17,11 
Semper iurgia querit malus, angelus autem crudelis
interl.| diabolus
mittetur contra eum.
marg.| SEMPER  IURGIA etc. Angelus crudelis immundus spiritus qui a Domino contra peccatoris mittitur ut in presenti affigat ut Egyptios. Undec : «Misit in eos iram indignationis sue per angelos malos». Vel etiam post mortem ad interitum rapiat eternum. E contrad : «immittit angelum Dominus in circuitu timentium eum et eripiet eos».
c Ps. 77, 49.
d Ps. 33, 8.
Numérotation du verset Prv. 17,12 
Expedit magis urse
interl.| gentilitati vel diabolo
occurrere raptis
interl.| conversis ad fidem
fetibus quam fatuo
interl.| heretico
confidenti sibi in stultitia sua.
interl.| doctrina sua prava
marg.| EXPEDIT  MAGIS  URSE etc. Facilius erat sanctis doctoribus furori gentilitatis occurrere raptis ad se populis aliquibus et a bestiali eius sevitia ad fidei pietatem predicando conversis quam heretico confidenti in sui perfidia dogmatis quia ibi contra exteros, hic contra viscera sua certamen agebant.
marg.| Potest in ursa hostis antiqui malitia intelligi cui fetus rapimus cum eos qui filii sui erant catechizando baptizando Dei filiis adiungimus. Et hoc sepe facilius fit quam hereticum ad fidem rectam revocare, vel catholicum prave agentem ad bonum opus reducere.
Numérotation du verset Prv. 17,13 
Qui reddit mala pro bonis
interl.| retributio quam Deus nescit
non recedit12 malum de domo eius.
12 recedit X Σ D Φ Γ ΨD Ω M ΩJ ΩS Rusch ] reced’ Ω F, recedet Cor3 (vel) ΩD ΩL ΩP Weber
interl.| corpore vel familia
Numérotation du verset Prv. 17,14 
Qui dimittit aquam
interl.| non refrenat liguam suam
caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium
interl.| discretionis
deserit.
marg.| QUI  DIMITTIT  AQUAM  CAPUT  EST  IURGIORUM etc. Aquam dimittere est linguam in fluxa eloquia relaxare quod contra in bonam partem dicitur. Aqua profunda verba ex ore viri. Qui ergo dimittit aquam caput est iurgiorum quia qui linguam non refrenat concordiam dissipat. Unde contrae : «Qui imponit stulto silentium iras mitagat».
e Prv. 18, 4.
Numérotation du verset Prv. 17,15 
Et qui iustificat impium
interl.| Barabbamf
f Cf. Mt. 27, 16 ; Mc. 15, 7-15.
interl.| non miserearis pauperis in iudicio
et qui condemnat iustum
interl.| Christum
abominabilis est uterque {Erfurt, t. 3, f. 12ra ; facsim., t. 2, p. 675a} apud Dominum13.
13 Dominum Cava M D Q Φ Z S Cor3 (hebr. anti.) Ω Rusch Weber ] Deum G cum antiqua versione plerique codd., Cor3 (al.)
interl.| et si non apud se
Numérotation du verset Prv. 17,16 
Quid prodest habere divitias
interl.| Scripturarum vel recte fidei
stulto14
14 h. d. - stulto Σ M D ΨD Ω Rusch ] h. d. stultum Weber , inv. Ed1455 Clementina
interl.| Iudeo vel heretico vel malo catholico
cum sapientiam
interl.| Christum vel unitatem vel actiones
emere non possit ?
marg.| {Erfurt, t. 3, f. 12ra ; facsim., t. 2, p. 675a} QUID  PRODEST etc.   Quid prodest populo Iudeorum infideli habere divitias scripturarum cum in his intelligere Christum non possit ? Quid heretico eisdem ambundare divitiis cum unitatem fidei in eis discernere nequeat ? Quid malo catholico expedit divitias habere recte fidei cum sapientiam pie actionis habere neglexerit ?
Qui altam facit domum suam querit ruinam et qui evitat discere incidit in mala15.
15 Qui altam… mala G J ² Cava Θ Z M D Ω M ΩD Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Rusch Clementina cum LXX ] del . Cor1 ΩL² (va-cat), Cor2 (nec hebr. nec antiq. habent set grecus de LXX) =Cor3 (hebr. anti. non habent sed grecus de LXX), om. Edmaior. Weber cum hebr. | incidit Cava (incedit) Θ Ω] incidet Ω F (-d3) cett. | malum] mala Cava Z Ed1455
interl.| «Qui se exaltat humiliabitur»g.
g Lc. 14, 11.
Numérotation du verset Prv. 17,17 
Omni tempore
interl.| non horarie
marg.| OMNI  TEMPORE. Qui Deum vere amat omni tempore eius custodit amorem neque in angustia passionis deserit quem in pacis tranquillitate confessus est.
diligit
interl.| Deum
qui amicus est
interl.| "Qui facit voluntatem Patris mei ille pater meus et frater, soror et mater est"h.
h Cf. Mt. 12, 50 ; Mc. 3, 35.
et frater in angustiis
interl.| passionis
comprobatur.
Numérotation du verset Prv. 17,18 
Homo stultus16
16 H. s.] inv. Ed1455 Ed1530 Clementina
interl.| de honore
plaudet17 manibus suis18* cum spoponderit pro amico suo.
17 plaudet Cor 2 Cor 3 (anti.) ΩD Ω M Ω F ΩS ΩL ΩP Rusch Weber ] plaudit ΠH D Z* T S ... Cor1 ΩJ
18 suis ΩD ΩS Ω F ΩJ* ( rubr. sublin. ) Ed1455 ] om. Cor3 (hebr. anti.) ΩJ² ΩL ΩP Rusch Ed1530 Weber
interl.| Deo
interl.| cuius animam suscipit regendam
marg.| HOMO  STULTUS.   Stultus est qui cum fratris sui animam sucipiat regendam de suis gloriatur actibus et non potius ei humili compassione quicquid post auxilii salutaris impendit.
Numérotation du verset Prv. 17,19 
Qui meditatur discordias19 diligit rixas
19 discordias plerique codd. Ω Rusch ] discordiam G Cava X Σ Q Θ Weber cum hebr.
interl.| «Disperdat Dominus universa labia dolosa et linguam magniloquam»i.
i Ps. 11, 4.
et qui exaltat os suum20 querit ruinam.
20 os suum G Cava Amiatinus plerique codd. edd. Cor1 Cor3 (hebr. antiq.) Ω M ΩD Ω J2 ΩL ΩP Rusch ] cor suum ΣC2 ΩS Ω F ΩJ*, ostium suum Cor2 (hebr. pro eo quod est os habet   hostium et similiter grecus) Ed1530 Edmaior.C*) cum hebr. , ostium Clementina Weber
Numérotation du verset Prv. 17,20 
Qui perversi cordis est non invenit21 bonum
21 invenit ΩD* ΩS Ω F Ed1455 Rusch ] inveniet Cor3 (hebr. antiq.) Ω M ΩD² ΩJ² ( in ras. ) ΩL ΩP Weber , veniet in bonum Cor3 (Beda)
interl.| ex quo debet precedere vita
et qui vertit linguam
interl.| nigrum in candida vertit
incidet in malum.
interl.| gehenne
Numérotation du verset Prv. 17,21 
Natus est stultus
interl.| peccator
in ignominia sua22 sed nec pater
22 in ignominia sua M Q² Φ... ΩD Ω M Ω F ΩJ Rusch ] ad ignominiam suam ΩS, in ignominiam suam ΩL ΩP Weber
interl.| Deus vel predicator
in fatuo filio23* letabitur.
23 in fatuo filio T Ω M ΩD ( rubr. sublin. et superpunct.) ΩS] fatuo T Ω F*, in fatuo ΩJ ΩL ΩP Rusch edd. Weber
Numérotation du verset Prv. 17,22 
Animus24 gaudens
24 Animus] amicus Ω M (hapax)
interl.| consolatione Spiritus sancti
etatem floridam facit
interl.| actione unde fructus celestis
spiritus tristis25
25 tristis] fictus praem. et expunc. Ω M
interl.| seculi tristitia qua operatur mortem
exsiccat
interl.| a pinguedine caritatis
ossa.
interl.| virtutes
marg.| ANIMUS  GAUDENS etc. Qui interna sancti Spiritus consolatione letatur etiam bone actionis flore decoratur et fructum celestis premii exspectat. Qui vero tristitia seculi que mortem operatur augitur pinguedinem divine caritatis in robore virtutum quas exercere videtur habere nullatenus valet sed quasi ossibus exsiccatis marcescit quia in bonis que facit gloriam dilectionis amisit.
Numérotation du verset Prv. 17,23 
Munera de sinu
interl.| occulte
impius
interl.| iudex aliquis
accipit ut pervertat semitas iudicii.
Numérotation du verset Prv. 17,24 
In facie prudentis
interl.| Christi
lucet sapientia
interl.| divinitatis
oculi stultorum
interl.| Iudeorum
in finibus
interl.| terrenis
terre.
marg.| IN  FACIE  PRUDENTIS etc.   In facie Christi lucebat   sapientia : deitatis vel divinitatis quia in carne apparens virtutum et doctrine testimonium ostendebat sed oculi Iudeorum terrenis potius quam eius monitis intendebant.
marg.| Generaliter. Sepe prudentes gravitatem sensus in ipso frontis hospitio premonstrant, nec tamen stulti ad imitandum oculos attollunt sed qualiter ad finem voluptatum pertingant tota intentione perquirunt.
Numérotation du verset Prv. 17,25 
Ira
interl.| dolor
patris
interl.| Dei vel predicatoris
filius stultus et dolor matris
interl.| Ecclesie
que genuit eum.
interl.| in fide
Numérotation du verset Prv. 17,26 
Non est bonum damnum inferre
interl.| mortis vel facultatis
iusto
interl.| Christo vel sanctis
nec percutere principem
interl.| Christum vel rectorem Ecclesie
qui recta26* iudicat.
26 recta ΩD ΩF ΩS ΩJ ΩL ΩP Weber] recte ΦG T Ω M Rusch
marg.| NON  EST  BONUM etc. Et de ipso iudice ac principe seculorum qui pro nostra salute percuti voluit accipi potest et de omnibus rectoribus Ecclesie qui vel facultatibus {Erfurt, t. 3, f. 12rb ; facsim., t. 2, p. 675b} nudati ab impiis vel ipsa sunt morte consumpti.
Numérotation du verset Prv. 17,27 
Qui moderatur sermones suos
interl.| «Prohibe lingua tuam a malo»j.
j Ps. 33, 14.
doctus et prudens est et pretiosi spiritus
interl.| est
vir eruditus.
interl.| est
Numérotation du verset Prv. 17,28 
Stultus quoque si27 tacuerit sapiens reputabitur28 et si compresserit labia sua intelligens.
27 si Ω M ΩD Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch ] cum ΩJ*
28 reputabitur M Φ Θ Z² S² ΨD Ω M ΩD Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Rusch Clementina ] vocavitur Cava, putabitur Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Prv. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=28&chapitre=28_17)

Notes :