Capitulum 16

Numérotation du verset Prv. 16,1 

Hominis1 est animum2 preparare
1 Hominis Edmaior. , [H]ominis Rusch ( facsim. )] [D]ominis errante rubric . Ω F Rusch ( Erfurt ) , illegibilis microforma ΩD |
2 animum Cor1=Cor3 (anti.) ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] animam G * Cava Cor3 (al., hebr. : COR ) Ω M Clementina , illegibilis microforma ΩD |
et Domini3 gubernare linguam.
3 Domini Amiatinus Φ Θ ΨD Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch edd. ] Dei Weber
Numérotation du verset Prv. 16,2 

Omnes vie hominum4
4 hominum ΩS ΩD Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch etc.] hominis Ω M Clementina
patent oculis eius. Spirituum
ponderator est Dominus5.
5 Dominus] d9 Ω F
Numérotation du verset Prv. 16,3 

Revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tue.
Numérotation du verset Prv. 16,4 

Universa propter semetipsum
operatus est Dominus6, impium quoque ad diem malum.
6 Dominus] d9 Ω F
Numérotation du verset Prv. 16,5 

Abominatio est Domini7 omnis arrogans
7 est Domini ΦP Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ Rusch ] inv. ΣT² L* Q* Z² cett. ΩL , iusti est ΩP, Domini Cava X Σ*C ΠH L² Q² Y Z* T Ed1530 Weber , Domino G
etiam si8 manus ad manum9 fuerit
8 etiam si] etsi ΩM, illegibilis microforma ΩD |
9 manus ad manum Cor3 (moderni) Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ* Rusch Edmaior. ( restitutio ) Weber ] manu ad manum Cor1, Cor3 (hebr. anti. Beda) ΩJ² ΩL ΩP plerique codd. , manum ad manum Amiatinus L Y T ΓA, manum ad manu Cava |
non est10 innocens. Initium vie bone facere iustitiam, accepta autem apud Deum magis quam immolare hostias11 a.
0 Cf. infra : In Prv. 16, 8, nota 14884.
10 est Ω M ΩD ΩS Ω F Cor3 (hebr. Beda anti.) Rusch Ed1530 Clementina ] erit ΩJ ΩL ΩP Weber |
11 Initium vie... immolare hostias G² Cava Q² Θ Z Ω M ΩD ΩS ΩJ* ΩL ΩP Rusch Clementina cum LXX ] del . Cor1 ΩL² (va-cat), om. Weber, Cor2 (nec hebr. nec antiq. habent sed grecus de LXX), Cor3 (hebr. antiq. non habent hunc versum) | vie] vite ΩP | iustitiam Z ΩJ ΩL edd. ] iusta ΩP cett. | accepta Rusch etc.] acceptae Θ, + est edd. | autem] om. Cava Z | Deum] Dominum G Cava Q |
Numérotation du verset Prv. 16,6 

Misericordia et veritate redimitur iniquitas
et in timore Domini declinatur a malo,
Numérotation du verset Prv. 16,7 

cum placuerint Domino vie hominis inimicos quoque eius convertet12 ad pacem.
12 convertet ΩJ ΩL ΩP Ox12a Rusch Weber ] convertit Amiatinus L Y T S* ΨD P119a Ω M ΩD ΩS Ω F, convertat
Numérotation du verset Prv. 16,8 

Melius est parum cum letitia13
13 letitia ΦRGMd218 K6b Ox118a P119a Rusch ] iustitia Md037v -1 Ox12 a Cor3 (hebr. antiq.) Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP P119a ( corr. ) Weber
quam multi fructus cum iniquitate14*.
14 iniquitate Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP K6 b Md037v -1 Md218 -28 Ox12 a Ox118a P119a Weber ] impietate Rusch (hapax)
Numérotation du verset Prv. 16,9 

Cor hominis disponet15* viam suam sed Domini est dirigere gressus eius16.
15 disponet Md037v Cor3 (hebr. antiq.) Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL K6 b Md218 -28 Ox118a Weber ] disponit G Cava Σ ΠH Θ Z* T S Cor3 (vel) Ω (+ interl. ) ΩP Rusch Clementina |
16 eius] suos Ω M (hapax) |
Numérotation du verset Prv. 16,10 

Divinatio in labiis regis
in iudicio non errabit os eius.
Numérotation du verset Prv. 16,11 

Pondus
et statera iudicia Domini sunt
et opera eius omnes17 lapides seculi18.
17 omnes Cor2=3 (neque hebr. neque grecus preponit ET) Ω M ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] et praem. ΩS |
18 lapides seculi G Cava Amiatinus cett. codd. Cor2 (secundum antiq.) Cor3 (moderni anti.) CorS3* Ω M ΩD Ω A Ω F ΩJ ΩS ΩL ΩP Rusch ] lapides sacculi Cor1 (valde melius videntur habere hebrei : SIC ET OPERA EIUS SUPER OMNES LAPIDES SACCULI , ut dicit Andreas ( de Sancto Victore, In Prv., CCCM 53B, lin. 2079 ) Cor2 (secundum hebr.) Cor3 (hebr.) CorS3 >> Ed1530 Clementina Edmaior. ( restitutio “errante archetypo” cum hebr. כָּל־אַבְנֵי־כִֽיס ) Weber ; cf. τὰ δὲ ἔργα αὐτοῦ στάθμια δίκαια LXX |
Numérotation du verset Prv. 16,12 

Abominabiles regi qui agunt impie19 quoniam iustitia firmatur solium20.
19 agunt impie] inv. Ω M |
20 solium] + eius L ΩD |
Numérotation du verset Prv. 16,13 

Voluntas regum labia iusta qui recta loquitur dirigetur21.
21 dirigetur Amiatinus Cava L Cor2=Cor3 (antiq.) Ω M ΩJ ΩS ΩJ ΩP Rusch plerique codd.] diligetur Cor2=Cor3 (vel secundum hebr.) ΩL L² Ed1530 Clementina Weber , illegibilis microforma ΩD
Numérotation du verset Prv. 16,14 

Indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eum22.
22 eum Cava Σ ΠH L M Θ Cor1 Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ Rusch ] eam Cor 2 (id est indignationem regis in feminino habent hebr. et anti.) Cor3 (hebr. antiq. idest in indignationem regis) ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 16,15 

In hilaritate vultus regis vita et clementia eius23 quasi imber serotinus.
23 eius Ω M ΩD Ω F ΩJ ΩL ΩP etc.] regis ΩS (hapax)
Numérotation du verset Prv. 16,16 

Posside sapientiam quia auro melior est et acquire prudentiam quia pretiosior est argento.
Numérotation du verset Prv. 16,17 

Semita iustorum declinat mala, custos anime sue servat vitam24 suam25.
24 vitam ΩS* ΩJ* Rusch ] viam Cor1 Cor2=Cor3 (hebr. antiq. nec habent VITAM ) Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Weber |
25 suam] + qui aexcipit disciplinam in bonis erit qui autem increpationes sapiens fiet Cava (hapax) ; + qui excipit disciplinamin bonis erit qui autem custodit increpationes sapiens fiet qui custodit vias suas custodit animam suam diligens autem vitam parcet ori suo ΩJ ² Σ cum LXX |
Numérotation du verset Prv. 16,18 

Contritionem precedit superbia et ante ruinam exaltabitur26* spiritus.
26 exaltabitur Cava ΣT² Cor3 (moderni) Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩP ] exaltatur Cor3 (anti.) Ω M ΩL Rusch Weber , exaltatio Cor3 (hebr.), illegibilis microforma ΩD
Numérotation du verset Prv. 16,19 

Melius est humiliari
cum mitibus quam dividere spolia cum superbis.
Numérotation du verset Prv. 16,20 

Eruditus in verbo
reperiet bona
et qui sperat in Domino27
27 sperat - in Domino Beda Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ Rusch Clementina ] inv. ΩL ΩP Weber
beatus est.
Numérotation du verset Prv. 16,21 

Qui sapiens est corde28
28 est corde ΩD ΩS Ω F ΩJ Rusch Clementina ] inv. Ω M ΩL ΩP Weber
appellabitur prudens et qui dulcis eloquio
maiora reperiet29.
29 reperiet ΦRG ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch ] percipiet Ω M Cor3 (Beda et aliqui anti.) Weber
Numérotation du verset Prv. 16,22 

Fons vite eruditio possidentis, doctrina
stultorum fatuitas.
Numérotation du verset Prv. 16,23 

Cor sapientis erudiet os eius et labiis illius30 addet gratiam.
30 illius Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP etc. Rusch ] eius Σ Clementina
Numérotation du verset Prv. 16,24 

Favus mellis composita verba31, dulcedo anime est32 sanitas ossium33.
31 composita verba ΩD ΩS Ω F ΩJ Rusch Clementina ] inv. Ω M ΩL ΩP Weber |
32 est ΠH Amiatinus L M Q Φ ΘH Z² S² Ω M ΩD ΩS Ω F ΩL ΩP Rusch ] om. Cava S* ΩJ Ed1530 Clementina cum LXX , et Weber |
33 ossium ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch edd. ] ossuum Ω M Weber |
Numérotation du verset Prv. 16,25 

Est via que videtur homini recta et novissima eius ducunt34 ad mortem.
34 novissima eius ducunt Cor3 (vel) ΩD* ΩS Ω F Rusch Clementina cum LXX ] novissima eius ducit X Θ Ω , novissimum eius ducit Cor2 Ω M ΩJ ΩL ΩP Weber , et finis eius via mortis Cor3 (hebr.)
Numérotation du verset Prv. 16,26 

Anima laborantis laborat sibi
quia compulit35 eum os suum.
35 compulit] compellit Z* ( ut videtur ) (hapax)
Numérotation du verset Prv. 16,27 

Vir insipiens36 fodit malum et in labiis eius ignis ardescit37.
36 insipiens ΩD ΩS Ω F Rusch Cor3 (moderni)] impius Ω M ΩD² ( rubr. sublin. ) ΩJ ΩL ΩP Cor1=Cor2 Cor3 (Beda hebr. anti. ; interlinearis habet : vel IMPIUS ) Weber |
37 exardescit] –cet Ω M (hapax) |
Numérotation du verset Prv. 16,28 

Homo perversus suscitat lites et verbosus separat38 principes.
38 separat] suscitat Ω M (hapax)
Numérotation du verset Prv. 16,29 

Vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam.
Numérotation du verset Prv. 16,30 

Qui attonitis39 oculis cogitat prava40 mordens labia sua perficit41 malum.
39 attonitis Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] attonitus Cor2=Cor3 (anti. iuxta hebr. : ATTONITUS OCULIS , hebr. ANNUENS , alii habent ATTONITIS) |
40 prava] + et ΩD |
41 perficit] perficiet M Γ Ed1530 |
Numérotation du verset Prv. 16,31 

Corona dignitatis senectus
que42 in viis iustitie reperietur.
42 que Amiatinus plerique codd. Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP edd. ] om. G Cava X Σ ΠH... Weber
Numérotation du verset Prv. 16,32 

Melior est patiens viro forti43
43 forti Y Φ T Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch edd. ] forte Weber
et qui dominatur animo suo expugnatore urbium.
Numérotation du verset Prv. 16,33 

Sortes mittuntur in sinum44 sed a Domino temperantur.
44 sinum G X L M Θ T S Γ Ω M ΩJ ΩL ΩP Rusch edd. ] sinu Cava Amiatinus ΩD Ω F ΩS Weber

Capitulum 16

Numérotation du verset Prv. 16,1 
Hominis1 est animum2 preparare
1 Hominis Edmaior. , [H]ominis Rusch ( facsim. )] [D]ominis errante rubric . Ω F Ed1455 Rusch ( Erfurt ) , illegibilis microforma ΩD
2 animum Cor1=Cor3 (anti.) ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] animam G * Cava Cor3 (al., hebr. : cor ) Ω M Ed1455 Clementina , illegibilis microforma ΩD
interl.| ex libero arbitrio
et Domini3 gubernare linguam.
3 Domini Amiatinus Φ Θ ΨD Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch edd. ] Dei Weber
marg.| HOMINIS  EST etc. «Sine me - aita - nihil potestis facere». Quomodo ergo   hominis est animum preparare et Dei gubernare linguam . Sed persecutionis tempus significat de quo diciturb : «Nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini» etc.
a Io. 15, 5.
b Mt. 10, 19.
Numérotation du verset Prv. 16,2 
Omnes vie hominum4
4 hominum ΩS ΩD Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch etc.] hominis Ω M Clementina
interl.| actiones
patent oculis eius. Spirituum
interl.| cogitationum
ponderator est Dominus5.
5 Dominus] d9 Ω F
marg.| OMNES  VIE etc. Ita actiones omnium bonorum scilicet et malorum Deus videt ut etiam spiritus singulorum quid in occulto cogitent certa lance discernat. Unde subdit :   revela Domino opera tua etc. Opera nostra Domino revelamus quando quem nihil latere novimus in cunctis que agimus in memoriam reducimus atque illius flagitamus auxilium et tunc non solum opera sed et cogitationes dirigit.
Numérotation du verset Prv. 16,3 
Revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tue.
interl.| non tantum opera
Numérotation du verset Prv. 16,4 
Universa propter semetipsum
interl.| id est sola bonitate sua
operatus est Dominus6, impium quoque ad diem malum.
6 Dominus] d9 Ω F
marg.| UNIVERSA  PROPTER  SEMETIPSUM etc. Nulla fuit Domino causa operandi nisi sola voluntas, ut suam scilicet bonitatem rationabili creature quam perpetuo faceret beatam ostenderet. Eum vero qui bonum condicionis propria sponte deseruit, id est diabolum cum suis sequacibus iusta severitate damnavit.
Numérotation du verset Prv. 16,5 
Abominatio est Domini7 omnis arrogans
7 est Domini ΦP Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ Rusch ] inv. ΣT² L* Q* Z² cett. ΩL , iusti est ΩP, Domini Cava X Σ*C ΠH L² Q² Y Z* T Ed1530 Weber , Domino G
interl.| qui sibi bona tribuit
marg.| ABOMINATIO  EST etc. Quicumque tribuit sibi bonum quod facit, etiam si nihil videtur mali manibus operari, cordis innocentiam perdit in quo largitori bonorum se pretulit. Et ideo talem Dominus abominatur ut reum quem sibi in beneficiis vidit ingratum.
etiam si8 manus ad manum9 fuerit
8 etiam si] etsi ΩM, illegibilis microforma ΩD
9 manus ad manum Cor3 (moderni) Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ* K6b Rusch Edmaior. ( restitutio ) Weber ] manu ad manum Cor1, Cor3 (hebr. anti. Beda) ΩJ² ΩL ΩP plerique codd. , manum ad manum Amiatinus L Y T ΓA, manum ad manu Cava
interl.| nihil operans
non est10 innocens. Initium vie bone facere iustitiam, accepta autem apud Deum magis quam immolare hostias11 12.
10 est Ω M ΩD ΩS Ω F Cor3 (hebr. Beda anti.) Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] erit ΩJ ΩL ΩP Weber
11 Initium vie... immolare hostias G² Cava Q² Θ Z Ω M ΩD ΩS ΩJ* ΩL ΩP Ed1455 Rusch Clementina cum LXX ] del . Cor1 ΩL² (va-cat), om. Weber, Cor2 (nec hebr. nec antiq. habent sed grecus de LXX), Cor3 (hebr. antiq. non habent hunc versum) | vie] vite ΩP | iustitiam Z ΩJ ΩL edd. ] iusta ΩP cett. | accepta Rusch etc.] acceptae Θ, + est edd. | autem] om. Cava Z Ed1455 | Deum] Dominum G Cava Q
12 Cf. infra : In Prv. 16, 8, nota 14884.
Numérotation du verset Prv. 16,6 
Misericordia et veritate redimitur iniquitas
interl.| misericordia redimitur iniquitas peccatoris cum dat et dimittit aliis
et in timore Domini declinatur a malo,
Numérotation du verset Prv. 16,7 
cum placuerint Domino vie hominis inimicos quoque eius convertet13 {Erfurt, t. 3, f. 11rb ; facsim., t. 2, p. 673b} ad pacem.
13 convertet ΩJ ΩL ΩP Ox12a Rusch Weber ] convertit Amiatinus L Y T S* ΨD P119a Ω M ΩD ΩS Ω F, convertat
marg.| CUM  PLACUERINT  DOMINO etc. Tanta est sanctitas divine religionis ut eam plerumque etiam qui foris sunt venerentur et cum his pacem habeant quos Deo servire perfecte considerant quamvis religione discordent ut in Danielec et tribus puerisd. Sepe etiam persecutores non solum ad pacem cum predicatoribus sed etiam ad veritatem fidei conversi sunt.B
c Dn. 1, 19.
d Dn. 6, 23.
B ¶Codd. : K6b , f. 27v ; P119a, f. 48v -49r  ; Rusch | servire p.] inv. P119a
Numérotation du verset Prv. 16,8 
Melius est parum cum letitia14
14 letitia ΦRGMd218 K6b Ox118a P119a Rusch ] iustitia Md037v -1 Ox12 a Cor3 (hebr. antiq.) Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP P119a ( corr. ) Weber
interl.| alias : iustitia C
C ¶Codd. : Md218-28, f. 31r   ; Rusch   ; om. K6b  ; Md037v-1   ; Ox12a   ; Ox118a  ; P119a | alias] om. Md218 . <Nota> la glose"alias iustitia" apparaît dans les manuscrits de la Glose à partir du moment où, dans le texte biblique, la leçon letitia a été remplacée par   iustitia sous l'effet des correctoiresparisiens.
quam multi fructus cum iniquitate15*.
15 iniquitate Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP K6 b Md037v -1 Md218 -28 Ox12 a Ox118a P119a Weber ] impietate Rusch (hapax)
interl.| «Beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum celorum» D e
e Mt. 5, 3.
interl.| «Ve vobis divitibus qui habetis hic consolationem vestram»E f
f Lc. 6, 24.
marg.| + Beati pauperes quia vestrum est regnum Dei et ve vobis divitibus qui habetis consolationem vestram.F
marg.| MELIUS  EST  PARUM.   Melius est in simplici conversatione Deo servire devote   quam multis abundare virtutibus et proximorum facta despicere.G
Numérotation du verset Prv. 16,9 
Cor hominis disponet16* viam suam sed Domini est dirigere gressus eius17.
16 disponet Md037v Cor3 (hebr. antiq.) Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL K6 b Md218 -28 Ox118a Weber ] disponit G Cava Σ ΠH Θ Z* T S Cor3 (vel) Ω (+ interl. ) ΩP Ed1455 Rusch Clementina
17 eius] suos Ω M (hapax)
Numérotation du verset Prv. 16,10 
Divinatio in labiis regis
marg.| + id est certa scientia in bono accipitur.H
in iudicio non errabit os eius.
interl.| alia littera : nihil falsum exiet de ore eiusI
I ¶Codd. : K6b , f. 28r ; Md037v-1 , f. 43v  ; Rusch | littera] translatio Md037v-1 | exiet] exierat K6b | eius] Dei quia nec alio mentiet nec falli nec potest ipse mentiri Md037v-1
interl.| + Nihil exibit de ore eiusJ
marg.| + Non est demonum divinatio , id est vera occultatorum demonstratio, sed Dei qui errare aliquando non poterit, qui etiam malum spiritum, ad implendas prophetias, Achab iusto misit iudicio, dicens : «Decipies et prevalebis» ut rex impius audiret per quid iuste periret.K
K ¶Codd. : Md037v-1 , f. 43v ; om. Rusch
marg.| {Erfurt, t. 3, f. 11rb ; facsim., t. 2, p. 673b} DIVINATIO  IN  LABIIS etc. «Deus iudicium tuum regi da»g, quia quis alius re non errat   in iudicio et in cuius   labiis divinatio , hic autem non solum sermones suorum et facta dirigit sed divinos gentilium qui respondeant interrogantibus disponit teste propheta qui ad deceptionem Achab missum spiritum dicit a solio Dei qui prophetarum eius ora implereth.L
g Ps. 71, 2.
h 2Par. 18, 18-22.
L ¶Codd. : K6b , f. 27v-28r ( non contuli ) ; Rusch
Numérotation du verset Prv. 16,11 
Pondus
interl.| + id est iusta et equa.M
M ¶Codd. : Md037v-1 , f. 43v  ; om. Rusch
et statera iudicia Domini sunt
interl.| dividens singulis prout vultN
interl.| "Omnia fecit in numero et pondere et mensura"i.O
i Sap. 11, 21.
O ¶Codd. : Ox118a, f. 24r  ; Rusch | num. et pond.] inv. Ox118a
et opera eius omnes18 lapides seculi19.
18 omnes Cor2=3 (neque hebr. neque grecus preponit et) Ω M ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] et praem. ΩS
19 lapides seculi G Cava Amiatinus cett. codd. Cor2 (secundum antiq.) Cor3 (moderni anti.) CorS3* Ω M ΩD Ω A Ω F ΩJ ΩS ΩL ΩP Ed1455 Rusch ] lapides sacculi Cor1 (valde melius videntur habere hebrei : sic et opera eius super omnes lapides sacculi , ut dicit Andreas ( de Sancto Victore, In Prv., CCCM 53B, lin. 2079 ) Cor2 (secundum hebr.) Cor3 (hebr.) CorS3 >> Ed1530 Clementina Edmaior. ( restitutio “errante archetypo” cum hebr. כָּל־אַבְנֵי־כִֽיס ) Weber ; cf. τὰ δὲ ἔργα αὐτοῦ στάθμια δίκαια LXX
interl.| + id est iusti et fortes quia non sua virtute sed eius electi sunt opere.P
P ¶Codd. : Md037v-1 , f. 43v  ; om. Rusch
interl.| + Unicuique sicut voluit «mensuram fidei» et gratiam distribuit qui “omnia in pondere et mensura et numero constituit”.Q
Q ¶Codd. : Md037v-1 , f. 43v  ; om. Rusch
marg.| PONDUS  ET  STATERA etc.   Lapides : iusti fortes ; undej : «Lapides vivi superedificati in domos spirituales». Nullus ergo ab initio   seculi sua virtute electus et celesti edificio aptus est, sed eius opere qui"omnia in mensura et pondere et numero constituens"k unicuique sicut voluit «mensuram fidei»l et gratiarum distribuit.R
j 1Pt. 2, 5.
k Sap. 11, 21.
l Rm. 12, 3.
Numérotation du verset Prv. 16,12 
Abominabiles regi qui agunt impie20 quoniam iustitia firmatur solium21.
20 agunt impie] inv. Ω M
21 solium] + eius L ΩD
Numérotation du verset Prv. 16,13 
Voluntas regum labia iusta qui recta loquitur dirigetur22.
22 dirigetur Amiatinus Cava L Cor2=Cor3 (antiq.) Ω M ΩJ ΩS ΩJ ΩP Rusch plerique codd.] diligetur Cor2=Cor3 (vel secundum hebr.) ΩL L² Ed1530 Clementina Weber , illegibilis microforma ΩD
interl.| «Vir linguosus non dirigetur in terra»m sed verax bonis operibus ad vitam gradiatur eternam.S
m Ps. 139, 12.
S ¶Codd. : Md037v-1 , f. 43v  ; Rusch | Vir] contra praem. Rusch | sed verax... eternam] om. Rusch
marg.| + Voluntas regum : sancti, qui vitiis imperant et virtutibus anime quasi obsequentibus comitibus stipari consuerverunt, veritatem diligunt. Terreni reges sepe   labia iusta detestantur, ut Herodes Ioannis propter quod et eum interfecit.T
T ¶Codd. : Md037v-1 , f. 43v  ; om. Rusch
marg.| voluntas regum id est iustorum : «Multi reges et prophete voluerunt videre que nos videmus et non viderunt»n. Hi enim et vitiis resistunt et virtutum obsequio quasi satellitum constipantur. Reges enim terre sepe   labia iusta detestantur ut Herodes Ioannemo.
n Lc. 10, 24.
o Cf. Mt. 14, 10.
Numérotation du verset Prv. 16,14 
Indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eum23.
23 eum Cava Σ ΠH L M Θ Cor1 Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ Ed1455 Rusch ] eam Cor 2 (id est indignationem regis in feminino habent hebr. et anti.) Cor3 (hebr. antiq. idest in indignationem regis) ΩL ΩP Weber
interl.| ut rectis operum gressibus ad vitam perveniat eternam. In manu malorum dolus dirigitur non homo unde de Antiochop : «Dolus in manu eius dirigetur».
p Dn. 8, 25.
marg.| NUNTII  MORTIS. Angeli Satane, heretici, vani philosophi, omnes qui verba mortifera nuntiant proximis, hi quo magis auctori mortis serviunt eo gravius vite largitorem offendunt quibus tamen penitentia non negatur. Nam subitur et vir sapiens placabit eum potest enim resipiscendo placare quem contigit stulte loquendo offendisse.
marg.| PLACABIT. HIERONYMUS. De morte Fabiole. David homicidium et adulterium septem dierum fame purgavit. Idem difficilius arrogantia quam auro caremus et gemmis.
Numérotation du verset Prv. 16,15 
In hilaritate vultus regis vita et clementia eius24 quasi imber serotinus.
24 eius Ω M ΩD Ω F ΩJ ΩL ΩP etc.] regis ΩS (hapax)
marg.| IN  HILARITATE  VULTUS  REGIS etc. Quicumque hilarem Christi vultum videre merentur his in eternum cum illo vivere dabitur. Aliter enimq : «Videbit omnis caro salutare Dei». Sed tunc iusti placatum, reprobi videbunt iratum.   Et clementia eius quasi imber serotinus. Serotinus imber in Iudea usque hodie iam maturis messibus venire consuevit. Ubi Dominus et matutinam pluviam et serotinam promittit dicensr : «Dabo vobis pluviam matutinam et serotinam terre». Pluvia matutina vel temporanea ut alibis dicitur quando prima credendi in Christum semina suscipimus. Serotina quando iam maturis virtutum frugibus in Dei horreo recondimur. Et bene   regis clementia imbri serotino comparatur quia quod fructum vite bene agentes percipimus non libertas arbitrii sed superni facit irrigatio doni.
q Lc. 3, 6.
r Ioe. 2, 23.
s Dt. 11, 14.
Numérotation du verset Prv. 16,16 
Posside sapientiam quia auro melior est et acquire prudentiam quia pretiosior est argento.
Numérotation du verset Prv. 16,17 
Semita iustorum declinat mala, custos anime sue servat vitam25 suam26.
25 vitam ΩS* ΩJ* Ed1455 Rusch ] viam Cor1 Cor2=Cor3 (hebr. antiq. nec habent vitam ) Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Weber
26 suam] + qui aexcipit disciplinam in bonis erit qui autem increpationes sapiens fiet Cava (hapax) ; + qui excipit disciplinamin bonis erit qui autem custodit increpationes sapiens fiet qui custodit vias suas custodit animam suam diligens autem vitam parcet ori suo ΩJ ² Σ cum LXX
Numérotation du verset Prv. 16,18 
Contritionem precedit superbia et ante ruinam exaltabitur27* spiritus.
27 exaltabitur Cava ΣT² Cor3 (moderni) Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩP Ed1455 ] exaltatur Cor3 (anti.) Ω M ΩL Rusch Weber , exaltatio Cor3 (hebr.), illegibilis microforma ΩD
interl.| contritionem future damnationis precedit superbia vite presentis et unde hic omnis reprobus elevatur, inde illuc iuste deicitur
Numérotation du verset Prv. 16,19 
Melius est humiliari
interl.| humilia pati
cum mitibus quam dividere spolia cum superbis.
Numérotation du verset Prv. 16,20 
Eruditus in verbo
interl.| predicando
reperiet bona
interl.| eterna
et qui sperat in Domino28
28 sperat - in Domino Beda Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ Ed1455 Rusch Clementina ] inv. ΩL ΩP Weber
interl.| etsi predicare non noverit
beatus est.
interl.| etsi non predicet
Numérotation du verset Prv. 16,21 
Qui sapiens est corde29
29 est corde ΩD ΩS Ω F ΩJ Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Ω M ΩL ΩP Weber
interl.| solum
appellabitur prudens et qui dulcis {Erfurt, t. 3, f. 11va ; facsim., t. 2, p. 674a} eloquio
interl.| predicando, hereticis resistendo
maiora reperiet30.
30 reperiet ΦRG ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Rusch ] percipiet Ω M Cor3 (Beda et aliqui anti.) Weber
interl.| premia
Numérotation du verset Prv. 16,22 
Fons vite eruditio possidentis, doctrina
interl.| ipsam eruditionem
stultorum fatuitas.
marg.| {Erfurt, t. 3, f. 11va ; facsim., t. 2, p. 674a} FONS  VITE etc. Quia ille predicator vere suis auditoribus vias vite aperit qui exercet ipse quod predicat quia amorem verbi quo alios erudit fixum in corde possidet, ne tam memoria retentu quam collectum gremio semen iactat in terra. Ideo namque   doctrina stultorum fatuitas est quia etsi qua bona usu eruditionis didicerint que dicunt bona fatuo corde contemnunt.
Numérotation du verset Prv. 16,23 
Cor sapientis erudiet os eius et labiis illius31 addet gratiam.
31 illius Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP etc. Rusch ] eius Σ Ed1455 Clementina
Numérotation du verset Prv. 16,24 
Favus mellis composita verba32, dulcedo anime est33 sanitas ossium34.
32 composita verba ΩD ΩS Ω F ΩJ Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Ω M ΩL ΩP Weber
33 est ΠH Amiatinus L M Q Φ ΘH Z² S² Ω M ΩD ΩS Ω F ΩL ΩP Rusch ] om. Cava S* ΩJ Ed1455 Ed1530 Clementina cum LXX , et Weber
34 ossium ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch edd. ] ossuum Ω M Weber
marg.| FAVUS etc. Multi per eloquentiam possunt amantibus et faventibus suaviter pronuntiare bona que ipsi non amant, ea autem solum ad ossium, id est virtutum spiritualium incrementa proficient que ex interna anime dulcedine procedunt.
Numérotation du verset Prv. 16,25 
Est via que videtur homini recta et novissima eius ducunt35 ad mortem.
35 novissima eius ducunt Cor3 (vel) ΩD* ΩS Ω F Ed1455 Rusch Clementina cum LXX ] novissima eius ducit X Θ Ω , novissimum eius ducit Cor2 Ω M ΩJ ΩL ΩP Weber , et finis eius via mortis Cor3 (hebr.)
Numérotation du verset Prv. 16,26 
Anima laborantis laborat sibi
interl.| que non amat requiem sibi in hoc exilio
quia compulit36 eum os suum.
36 compulit] compellit Z* ( ut videtur ) (hapax)
marg.| ANIMA  LABORANTIS etc. Constat ad litteram quia expulsus de paradiso homo quotidianum laborem ne deficiat exercett.   Compulit eum os suum quando cum serpente locutus est, quando vetitum tetigit ut exilium longum cum labore sufferat et in sudore vultus sui comedat panem. Sed et doctorem ut laboret   os suum compellit quia necesse habet facere bona que dicit.
t Gn. 3, 2-19.
Numérotation du verset Prv. 16,27 
Vir insipiens37 fodit malum et in labiis eius ignis ardescit38.
37 insipiens ΩD ΩS Ω F Ed1455 Rusch Cor3 (moderni)] impius Ω M ΩD² ( rubr. sublin. ) ΩJ ΩL ΩP Cor1=Cor2 Cor3 (Beda hebr. anti. ; interlinearis habet : vel impius ) Weber
38 exardescit] –cet Ω M (hapax)
interl.| propheta ut inique agerent laboraverunt
marg.| VIR  INSIPIENS  FODIT. Potest hoc de heretico spiritualiter intelligi qui florentes divini eloquii campos noxie lingue vomere rumpit ut de internis eorum sinibus sensus impios eruat in cuius labiis ignis ardescit a quo se suosque auditores in perpetuum perdat. Unde Iacobusu : Lingua «inflammat rotam nativatatis nostre inflammata a gehenna».
u Iac. 3, 6.
Numérotation du verset Prv. 16,28 
Homo perversus suscitat lites et verbosus separat39 principes.
39 separat] suscitat Ω M (hapax)
interl.| discordiam seminando
Numérotation du verset Prv. 16,29 
Vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam.
marg.| VIR  INIQUUS etc. Potest hoc et de heretico et de omni fautore malorum accipi. «Quoniam laudatur peccator in desideriis anima sue et iniquus benedicitur»v.
v Ps. 10, 3.
Numérotation du verset Prv. 16,30 
Qui attonitis40 oculis cogitat prava41 mordens labia sua perficit42 malum.
40 attonitis Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] attonitus Cor2=Cor3 (anti. iuxta hebr. : attonitus oculis , hebr.   annuens , alii habent   attonitis)
41 prava] + et ΩD
42 perficit] perficiet M Γ Ed1455 Ed1530
marg.| QUI  ATTONITIS etc. Gravius est perficere malum quam facere. Non solum autem perficit qui actu operatur sed et qui patrare disponit. Solent superbi indignantes   labia mordere attonitos habere oculos et presentia non videre dum taciti sedula mente pertractant. Unde intelligitur quia attonitis oculis prava cogitare dicat eum qui sic mala que facit inquirit ut que malorum suorum retributio sequatur non videat.
Numérotation du verset Prv. 16,31 
Corona dignitatis senectus
interl.| maturitas mentis
que43 in viis iustitie reperietur.
43 que Amiatinus plerique codd. Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP edd. ] om. G Cava X Σ ΠH... Weber
Numérotation du verset Prv. 16,32 
Melior est patiens viro forti44
44 forti Y Φ T Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch edd. ] forte Weber
interl.| maius est se a se superari quam ea que extra se sunt
et qui dominatur animo suo expugnatore urbium.
marg.| MELIOR  EST  PATIENS etc. Minor est victoria urbes expugnare quia extra sunt que vincuntur. Maius autem est quod per patientiam vincitur quia a se animus superatur et semetipsum sibimetipsi subiicit et patientie humilitate substernit.
Numérotation du verset Prv. 16,33 
Sortes mittuntur in sinum45 sed a Domino temperantur.
45 sinum G X L M Θ T S Γ Ω M ΩJ ΩL ΩP Rusch edd. ] sinu Cava Amiatinus ΩD Ω F ΩS Weber
marg.| SORTES. Sicut sortes mittuntur in sinum aut clause in sinu continentur. Divini {Erfurt, t. 3, f. 12vb ; facsim., t. 2, p. 674b} autem est iudicii cuius elata palmam teneat, sic hominum facta in presenti quidem vita latent cuius sunt meriti patescunt vero in iudicio prolato quasi de sinu examinis divini.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Prv. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=28&chapitre=28_16)

Notes :