Capitulum 20

Numérotation du verset Prv. 20,1 

Luxuriosa res vinum1 et tumultuosa ebrietas.
1 Luxoriosa res vinum ΩJ Rusch Weber etc. ] illusor vinum Cor3 (he.), derisor vinum Montano ( Ed1609 )
Quicumque his delectatur non erit sapiens.
Numérotation du verset Prv. 20,2 

Sicut rugitus leonis
ita et2 terror regis qui provocat eum peccat in
2 et Cava X ΣT² Q² etc. Y Φ Z S² Γ ΨD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR edd. Rusch ] om. Weber
animam suam.
Numérotation du verset Prv. 20,3 

Honor est homini qui separat se a contentionibus, omnes autem stulti miscentur contumeliis.
Numérotation du verset Prv. 20,4 

Propter frigus
piger arare noluit,
mendicabit ergo3 estate4
3 ergo Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] autem Σ Θ, om. X |
4 estate ΩS Ω F ΩJ ΩL Rusch Weber ] in praem. Ω M, egestate ΩP |
et non dabitur ei5.
5 ei Ω Rusch Weber ] illi Ed1544 Clementina
Numérotation du verset Prv. 20,5 

Sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud.
Numérotation du verset Prv. 20,6 

Multi homines misericordes vocantur,
virum autem fidelem quis inveniet.
Numérotation du verset Prv. 20,7 

Iustus autem6 qui ambulat in simplicitate sua, beatos post se filios derelinquet.
6 autem Q Θ S² Ω M Ω F ΩS Rusch ] om. ΩJ ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 20,8 

Rex qui sedet in solio iudicii
dissipat omne malum intuitu suo7.
7 intuitu s. Ω M ΩJ ΩS ² ΩL ΩP ΩR] in praem. Cava Q² Θ T² S* ΓA² Ω F ΩJ* ( cancel. )
Numérotation du verset Prv. 20,9 

Quis potest dicere mundum est cor meum, purus sum a peccato ?
Numérotation du verset Prv. 20,10 

Pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum.
Numérotation du verset Prv. 20,11 

Ex studiis suis intelligitur8 puer si munda et9 recta sunt10 opera eius.
8 intelligitur Cor3 (vel hebr.) Ω M ΩL ΩP Rusch ] intelligetur Cor3 (moderni hebr.) ΩS Ω F ΩJ ΩR, intellegitur Weber , intelligatur Cor3 (Beda antiq.) |
9 et plerique codd. Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩP ΩR Rusch ] + si Cava Σ ΠH Amiatinus L M D Q ΘH*A Z* T S* Γ ΩL Weber |
10 sunt Σ ΓM ΩSF Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch ] sint plerique codd. Ω M Weber |
Numérotation du verset Prv. 20,12 

Aurem audientem
et oculum videntem
Dominus fecit utrumque11.
11 D. f. - u. Ω M Ω F ΩS LP] inv. Ω ΩJ, fecit Dominus utrumque ΩR
Numérotation du verset Prv. 20,13 

Noli diligere somnum
ne te egestas opprimat.
Aperi oculos tuos
et saturare panibus.
Numérotation du verset Prv. 20,14 

Malum est, malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur.
Numérotation du verset Prv. 20,15 

Est12 aurum et multitudo gemmarum et vas13 pretiosum labia scientie.
12 Est plerique codd. Cor3 (hebr. antiq.) Ω M Ω F ΩJ ΩR* Rusch Weber ] om. Amiatinus L* Y Φ Z² S² Cor2 (Beda antiq.) Cor3 (Beda aliqui antiq.) ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR² |
13 et vas Amiatinus Q Y ΦRG Z² S² ΨD Cor2 Ω M Ω F ΩS ΩL ΩP ΩR Rusch Clementina ] vas autem Weber |
Numérotation du verset Prv. 20,16 

Tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo.
Numérotation du verset Prv. 20,17 

Suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo.
Numérotation du verset Prv. 20,18 

Cogitationes consiliis roborantur14 et gubernaculis tractanda sunt bella
14 roborantur Cor3 (moderni ) Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] roborabuntur Q² Y Φ Z² S² Cor2=Cor3 (antiq.) ΩR
Numérotation du verset Prv. 20,19 

ei15 qui revelat mysteria
15 ei ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] et X ΠH* ΘH*A T S* Ω M*?
et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua
ne commiscearis.
Numérotation du verset Prv. 20,20 

Qui maledicit patri suo et16 matri extinguetur lumen17 eius in mediis tenebris.
16 et ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] aut Ω M (hapax) |
17 lumen ΩS Ω F ΩJ ΩR Rusch ] lucerna Cor2 (iuxta hebr. et antiq.) Cor3 (hebr. antiq.) Ω M ΩL ΩP Weber |
Numérotation du verset Prv. 20,21 

Hereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
Numérotation du verset Prv. 20,22 

Ne dicas reddam malum pro malo18 a, exspecta Dominum et liberabit te.
0 Cf. Rm. 12, 17 ; 1Th. 5, 15 ; 1Pt. 3, 9.
18 pro malo ΠH L M D Q Y Θ T² S Γ ΨD Cor3 (plures antiq. habent et moderni) ΩS Ω F ΩJ ΩP ΩR Ed1530 Rusch ] pro bono Ω M, om. Cor2 (hebr. et antiq.) Cor3 (Beda hebr. non habent) ΩL Weber
Numérotation du verset Prv. 20,23 

Abominatio est apud Deum19 pondus et pondus, statera dolosa non est bona.
19 Deum G Cava Σ ΓA ΨD ΩS Ω F ΩJ ΩP ΩR Rusch Weber ] Dominum cett. Cor2 (hebr. et antiq.) Cor3 (hebr. antiq.) Ω M ΩL cum hebr. LXX
Numérotation du verset Prv. 20,24 

A Domino
diriguntur gressus
viri,
quis autem hominum potest intelligere20 viam suam ?
20 p. i. ΩS Ω F ΩJ ΩR Rusch ] inv. Ω M ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 20,25 

Ruina est homini devotare21 sanctos et post vota retractare22.
21 homini plerique codd. Ω M ΩP Rusch cum LXX ] hominis G Cava X ΠH Amiatinus L Q Y T Ω M Ω F ΩJ ΩL ΩS ΩR Weber | devotare Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩR Rusch ] devorare Cor1 (quidam hebr. sic exponunt DEVOTARE ... sed Beda et antiq. et quidam hebr. sic habent DEVORARE) Cor2 (iuxta hebr. et antiq.) Cor (hebr. antiq.), ΩR (vel) ΩL* Weber, devo[*]are ΩL², devovere ΩP, + antiqui habent devotare, he. devotare .i. vovere et non solvere marg. ΩR² |
22 vota retractare Cor3 (moderni) Ω M Ω F ΩS ² ΩJ ΩP Rusch Clementina ] vota tractare Cor1 (Beda et antiq.) Cor2 (iuxta hebr. et antiq.) Cor3 (Beda antiq.) Ω F* ΩR Weber , + Beda : ruinam homini devorare sanctos et post vota retractare marg. ΩR² |
Numérotation du verset Prv. 20,26 

Dissipat impios rex sapiens et incurvat23 super eos fornicem.
23 incurvat Φ ΓM ΨD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch edd. ] curvat Weber
Numérotation du verset Prv. 20,27 

Lucerna Domini spiraculum hominis que24 investigat omnia secreta ventris.
24 que Ω M Ω F Ω J2 ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] qui Y ΩS ΩJ*
Numérotation du verset Prv. 20,28 

Misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius.
Numérotation du verset Prv. 20,29 

Exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities.
Numérotation du verset Prv. 20,30 

Livor vulneris absterget25 mala et plage in secretioribus ventris26.
25 absterget] –git Ω M (hapax) |
26 et] si Ω M (hapax) | secretionibus] obsecrationibus (hapax) |

Capitulum 20

Numérotation du verset Prv. 20,1 
Luxuriosa res vinum1 et tumultuosa ebrietas.
1 Luxoriosa res vinum ΩJ Rusch Weber etc. ] illusor vinum Cor3 (he.), derisor vinum Montano ( Ed1609 )
interl.| «Sine Cerere et Baccho friget Venus».2 a
a ¶Fons : Cf. Hieronymus, Adversus Iovinianum, 2, 7, PL 23, 31016 : « Sine Cerere et Libero friget Venus  »   ; Hieronymus , Epistulae, Ep. 54 § 9, CSEL 54, p. 476 >>   T. Cicero, De natura deorum, 2, 60 >>   Terentius, Eunuchus, 732, Teubner, p. 139. <Attest.> Laud. Glossam :   Andreas de Sancto Victore , Expositiones historicae in libros Salomonis (Par.), CCCM 53B, lin. 2277 : « Sine Cerere et Bacho friget Venus », et passim.
2 Codd : K6b , f. 32v ; Rusch
Quicumque his delectatur non erit sapiens.
Numérotation du verset Prv. 20,2 
Sicut rugitus leonis
interl.| timendus est3
3 Codd : K6b , f. 32v ; Rusch
ita et4 terror regis qui provocat eum peccat in
4 et Cava X ΣT² Q² etc. Y Φ Z S² Γ ΨD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR edd. Rusch ] om. Weber
interl.| vel contra5 b
b contra] <Non hab.> Edmaior. (apparatus), Vetus latina database
5 Codd : K6b , f. 32v ; Rusch | vel] om. K6b
animam suam.
Numérotation du verset Prv. 20,3 
Honor est homini qui separat se a contentionibus, omnes autem stulti miscentur contumeliis.
Numérotation du verset Prv. 20,4 
Propter frigus
interl.| desidie
piger arare noluit,
interl.| Deo servire
mendicabit ergo6 estate7
6 ergo Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] autem Σ Θ, om. X
7 estate ΩS Ω F ΩJ ΩL Rusch Weber ] in praem. Ω M, egestate ΩP
interl.| die iudicii
marg.| ESTATE. Regnum Dei estati comparaturc quia tunc meroris nostri nubila transient et «vite dies eterni solus claritate»d fulgebunt.
c Cf. Lc. 21, 29-30.
d Gal. 6, 8.
et non dabitur ei8.
8 ei Ω Rusch Weber ] illi Ed1544 Clementina
interl.| «Quecumque seminaverit homo hec et metet»e.
e Gal. 6, 8.
Numérotation du verset Prv. 20,5 
Sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud.
Numérotation du verset Prv. 20,6 
Multi homines misericordes vocantur,
interl.| apud homines
virum autem fidelem quis inveniet.
Numérotation du verset Prv. 20,7 
Iustus autem9 qui ambulat in simplicitate sua, beatos post se filios derelinquet.
9 autem Q Θ S² Ω M Ω F ΩS Rusch ] om. ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Weber
marg.| BEATOS etc. Non ad litteram sed exempla eius sequentes. Unde omnes electi filii Abrahe quibus non presens sed futura beatitudo promittitur. Unde :   rex qui sedet.
Numérotation du verset Prv. 20,8 
Rex qui sedet in solio iudicii
interl.| qui iudicat equitatem
interl.| etiam hic
dissipat omne malum intuitu suo10.
10 intuitu s. Ω M ΩJ ΩS ² ΩL ΩP ΩR] in praem. Cava Q² Θ T² S* ΓA² Ω F ΩJ* ( cancel. ) Ed1455
interl.| «Respexit Dominus Petrum»f.
f Lc. 22, 61.
marg.| REX  QUI  SEDET etc. Etsi in hac vita electi mala patiantur reproborum, ubi iudicium venerit omnia mala dissipantur et coronatis cum Domino iustis soli punientur iniusti. Quod et nunc agitur cum aliquis sanctus exit de seculo et qui eum tribulabat digna factis recipit.
Numérotation du verset Prv. 20,9 
Quis potest dicere mundum est cor meum, purus sum a peccato ?
marg.| QUIS  POTEST etc. Non dicit quis habet quia diciturg : «Beati mundo corde» eth : «Innocens manibus et mundo corde». Sed   quis potest dicere ? Quia temerarium est se laudare et quia sunt qui sua quasi fortia laudant, proximorum quasi vilia despiciunt subdit :   Pondus et pondus .
g Mt. 5, 8.
h Ps. 23, 4.
Numérotation du verset Prv. 20,10 
Pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum.
marg.| PONDUS  ET  PONDUS etc. Diversum pondus et diversam mensuram habet in domo sua, ut aliter sibi quam proximo metiatur qui in suis semper actibus que laudentur in proximi que vituperentur querit et talem abominatur Dominus, quia quantum sibi meritis placet tantum superno inspectori displicet. Sed quia periculosum est de aliena conscientia iudicare, dat consilium quibus iudiciis iudicium nostri cordis erga proximum dirigere debeamus.   Ex studiis suis intelligitur puer. Quemcumque enim virtutibus cum modestiis continentie, iudicio sapientium observantie mandatorum Dei et maxime simplicitati et humilitati studere videris huius munda et recta opera intellige. Si autem his contrarium corrige. Aut si hoc {Erfurt, t. 3, f. 13va ; facsim., t. 2, p. 678a} non potes devita ne ab eo corrumparis. Nec est contrarium quod studiosi pueri nunc munda et recta opera testatur et supra ait.   Quis potest dicere mundum est cor meum . In hoc enim rectitudinem vivendi qualis in hac vita esse iustorum potest docet esse habendam. In illo subtilitatem divini examinis qua hominum facta et intentiones diiudicat, monet ante oculos semper habendam. Unde illum locum quidam transtulerunt. Cum sederit rex in solio iudiciii quis gloriabitur castum se habere cor, aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato. Qui et hoc manifestius posuerunt. Iuvenis qui cum iusto est directa erit via illiusj : «Qui enim cum sapientibus graditur sapiens erit». Sicut e contra :   Amicus stultorum similis efficitur .
i Ion. 3, 6.
j Prv. 13, 20.
Numérotation du verset Prv. 20,11 
Ex studiis suis intelligitur11 puer si munda et12 recta sunt13 opera eius.
11 intelligitur Cor3 (vel hebr.) Ω M ΩL ΩP Rusch Ed1455 ] intelligetur Cor3 (moderni hebr.) ΩS Ω F ΩJ ΩR, intellegitur Weber , intelligatur Cor3 (Beda antiq.)
12 et plerique codd. Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩP ΩR Rusch Ed1455 ] + si Cava Σ ΠH Amiatinus L M D Q ΘH*A Z* T S* Γ ΩL Weber
13 sunt Σ ΓM ΩSF Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch ] sint plerique codd. Ω M Ed1455 Weber
Numérotation du verset Prv. 20,12 
Aurem audientem
interl.| auditorem obedientem
interl.| doctorem eruditum
Dominus fecit utrumque14.
14 D. f. - u. Ω M Ω F ΩS LP] inv. Ω ΩJ, fecit Dominus utrumque ΩR
interl.| ne sibi tribuat aliquis
marg.| DOMINUS  FECIT  UTRUMQUE etc. Nemo ad predicandum idoneus fratrem simplicem despiciat, quia si minus idoneus ad docendum promptus tamen ad discendum et ad implendum. Sed recolat quia Deus qui ei maiorem scientie gratiam dedit ipse fratri que habet spiritualia dona tribuit non propter se tantum sed propter fratrem dans unicuique «secundum mensuram donationis sue»k.
k Cf. Eph. 4, 7.
Numérotation du verset Prv. 20,13 
Noli diligere somnum
interl.| peccati ignorantie inertie de quol : «Hora est iam nos de somno surgere».
l Rm. 13, 11.
ne te egestas opprimat.
interl.| futura quando nec sitienti gutta aque dabiturm
m Apc. 21, 6.
Aperi oculos tuos
interl.| cordis
interl.| ad sanctas vigilias
et saturare panibus.
interl.| conquire bene vivendo saturitatem celestium gaudiorum
Numérotation du verset Prv. 20,14 
Malum est, malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur.
marg.| MALUM  EST etc. Qui eterna premia in celis preparare desiderat malum est quod in presenti debet sustinere ut cum recesserit de mundo glorietur aperte prospiciens quia «non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam que revelabitur in nobis»n.
n Rm. 8, 18.
Numérotation du verset Prv. 20,15 
Est15 aurum et multitudo gemmarum et vas16 pretiosum labia scientie.
15 Est plerique codd. Cor3 (hebr. antiq.) Ω M Ω F ΩJ ΩR* Rusch Weber ] om. Amiatinus L* Y Φ Z² S² Cor2 (Beda antiq.) Cor3 (Beda aliqui antiq.) ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR²
16 et vas Amiatinus Q Y ΦRG Z² S² ΨD Cor2 Ω M Ω F ΩS ΩL ΩP ΩR Rusch Clementina ] vas autem Weber
marg.| EST  AURUM  ET  MULTITUDO  GEMMARUM etc. Hec est gloria sapientis emptoris qui quamdiu emerit malum esse dicit quod secum agit, cum autem recesserit letabitur se sapienter emisse. Sic et celi emptor ubi hinc recesserit exultabit comperiens labia scientie, id est doctrine spiritualis qua usus est, in comparatione celestium auro gemmis et vasis esse assimilanda pretiosis.
Numérotation du verset Prv. 20,16 
Tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo.
Numérotation du verset Prv. 20,17 
Suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo.
marg.| SUAVIS  EST  HOMINI etc. In quocumque membro quis amplius peccaverit in eo plus patietur. Unde qui in lingua magis delinquit in ea plus arsurus esse perhibetur dum os eius calculo qui est lapis ignitus implendum dicitur. Quod accidit diviti qui epulabatur coti splendide cum in inferno ardens lingue refrigerium petebat que in verbis superfluis in epulando defluxerato.
o Cf. Lc. 16, 19-24.
Numérotation du verset Prv. 20,18 
Cogitationes consiliis roborantur17 et gubernaculis tractanda sunt bella
17 roborantur Cor3 (moderni ) Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] roborabuntur Q² Y Φ Z² S² Cor2=Cor3 (antiq.) ΩR
Numérotation du verset Prv. 20,19 
ei18 qui revelat mysteria
18 ei ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] et X ΠH* ΘH*A T S* Ω M*?
interl.| secreta prioris amici
et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua
interl.| contra priorem amicum
ne commiscearis.
interl.| ne sis ei amicus
Numérotation du verset Prv. 20,20 
Qui maledicit patri suo et19 matri extinguetur lumen20 eius in mediis tenebris.
19 et ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] aut Ω M (hapax)
20 lumen ΩS Ω F ΩJ ΩR Ed1455 Rusch ] lucerna Cor2 (iuxta hebr. et antiq.) Cor3 (hebr. antiq.) Ω M ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 20,21 
Hereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
marg.| HEREDITAS. Qui per avaritie nequitiam in hac vita multiplicari appetunt in futuro ab eterno patrocinio exheredes fiunt. Aliter : qui gradum regiminis priusquam subesse didicerit preposterus accipit in novissimo mercede retributionis que bonis rectoribus debetur carebit.
marg.| {Erfurt, t. 3, f. 13vb ; facsim., t. 2, p. 678b} Qui ad ministerium altaris indoctus et temerarius accessit, in novissimo gratiam remunerationis que bene ministrantibus promittitur perdet. Potest et ita accipi. Qui suas vult et hic vindicare iniurias corona patientie in futuro carebit. Cui convenit quod sequitur : Ne dicas malum reddam etc.   Abominatio est apud Deum .
Numérotation du verset Prv. 20,22 
Ne dicas reddam malum pro malo21 22, exspecta Dominum et liberabit te.
21 pro malo ΠH L M D Q Y Θ T² S Γ ΨD Cor3 (plures antiq. habent et moderni) ΩS Ω F ΩJ ΩP ΩR Ed1455 Ed1530 Rusch ] pro bono Ω M, om. Cor2 (hebr. et antiq.) Cor3 (Beda hebr. non habent) ΩL Weber
22 Cf. Rm. 12, 17 ; 1Th. 5, 15 ; 1Pt. 3, 9.
Numérotation du verset Prv. 20,23 
Abominatio est apud Deum23 pondus et pondus, statera dolosa non est bona.
23 Deum G Cava Σ ΓA ΨD ΩS Ω F ΩJ ΩP ΩR Ed1455 Rusch Weber ] Dominum cett. Cor2 (hebr. et antiq.) Cor3 (hebr. antiq.) Ω M ΩL cum hebr. LXX
marg.| ABOMINATIO etc. Duplex pondus et stateram dolosam habet in corde suo qui dum peccaverit ipse veniam petit a Domino et homini peccanti in se ac penitenti dimittere non vult. Deum vult flectere precibus et ipse homo non flectitur qui iure quasi iniquus ponderator abominatur a Domino, quia suas iniurias graviores quam Domini mensurat, ut nolens indulgere ei qui uxorem suam polluit et petens indulgeri sibi cum forte de sponsatam Christi virginem polluerit vel animam suam Deo in baptismo consecratam.
Numérotation du verset Prv. 20,24 
A Domino
interl.| non a libertate arbitrii
diriguntur gressus
interl.| Isaiasp : «Opera nostra operatus es in nobis, Domine».
p Is. 26, 12.
viri,
interl.| boni
quis autem hominum potest intelligere24 {Erfurt, t. 3, f. 13vb ; facsim., t. 2, p. 678b} viam suam ?
24 p. i. ΩS Ω F ΩJ ΩR Rusch ] inv. Ω M ΩL ΩP Weber
interl.| quasi in hoc patet, quia omnia a Deo, quia nec per libertatem arbitrii quis scire potest qualiter vel quamdiu vivere possit
Numérotation du verset Prv. 20,25 
Ruina est homini devotare25 sanctos et post vota retractare26.
25 homini plerique codd. Ω M ΩP Ed1455 Rusch cum LXX ] hominis G Cava X ΠH Amiatinus L Q Y T Ω M Ω F ΩJ ΩL ΩS ΩR Weber | devotare Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩR Ed1455 Rusch ] devorare Cor1 (quidam hebr. sic exponunt devotare ... sed Beda et antiq. et quidam hebr. sic habent   devorare) Cor2 (iuxta hebr. et antiq.) Cor (hebr. antiq.), ΩR (vel) ΩL* Weber, devo[*]are ΩL², devovere ΩP, + antiqui habent devotare, he. devotare .i. vovere et non solvere marg. ΩR²
26 vota retractare Cor3 (moderni) Ω M Ω F ΩS ² ΩJ ΩP Ed1455 Rusch Clementina ] vota tractare Cor1 (Beda et antiq.) Cor2 (iuxta hebr. et antiq.) Cor3 (Beda antiq.) Ω F* ΩR Weber , + Beda : ruinam homini devorare sanctos et post vota retractare marg. ΩR²
interl.| penitentia
marg.| RUINA etc. Si peccatum est cuilibet nocere27 quanto magis sanctos quasi vile mancipium pro libitu tractare. Quomodo quadraginta viri in Actibus apostolorum devoverunt se, nec manducaturos, nec bibituros, donec interficerent Paulumq et pagani sepe devoverent diis sanguinem Christianorum.
q Act. 23, 12-13.
27 nocere] scrips. , noce cacogr. Rusch
marg.| Antiqua translatio, alio sensu. Muscipula est viro citato, aliquid de suis consecrare post ea antequam votum fecit primam agit. Et quia utrosque et eos videlicet qui sua vota contemnunt et eos qui ut sua   vota compleant sanctos persequuntur damnatio manet eterna. Ideo subdit : D  issipat impios rex sapiens .
Numérotation du verset Prv. 20,26 
Dissipat impios rex sapiens et incurvat28 super eos fornicem.
28 incurvat Φ ΓM ΨD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch edd. ] curvat Weber
marg.| DISSIPAT  IMPIOS etc. Mos fuit antiquis ut adepta de hoste victoria fornices sibi erigerent, in quibus virum suarum laudes describerent, ut in Saulis opere legimusr. Dominus ergo rex noster non domum impiorum in fine destruit malitiam sed et magnam cum electis suis eiusdem triumphi gloriam perpetuo celebrat. Antiqua translatio : ventilator impiorum rex sapiens et immittit illis rotam malorum id est penam etenam cui rote est contraria corona vite «quam repromittit Deus diligentibus se»s.
r Cf. 1Rg. (1Sm.) 15, 12.
s Iac. 1, 12.
Numérotation du verset Prv. 20,27 
Lucerna Domini spiraculum hominis que29 investigat omnia secreta ventris.
29 que Ω M Ω F Ω J2 ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] qui Y ΩS ΩJ*
interl.| divini afflatus illuminatio, cum in mentem hominis venerit eam sibimetipsi illuminans ostendit que ante cogitationes pravas et portare poterat et pensare nesciebat
Numérotation du verset Prv. 20,28 
Misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius.
Numérotation du verset Prv. 20,29 
Exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities.
interl.| tunc civitates bene ordinate, tunc sancte Ecclesie res recte aguntur cum et fortiores viribus necessariis insistunt operibus et seniores maiori prudentia perditi de his que agenda sunt salubriter consulunt
Numérotation du verset Prv. 20,30 
Livor vulneris absterget30 mala et plage in secretioribus ventris31.
30 absterget] –git Ω M (hapax)
31 et] si Ω M (hapax) | secretionibus] obsecrationibus Ed1455 (hapax)
marg.| LIVOR  VULNERIS etc. Cum enim extra percutimur ad memoriam peccatorum nostrorum tacti afflictique revocamur et per hoc quod foris patimur magis intus quod fecimus dolemus. Sicque fit ut inter aperta vulnera corporis nos abluat plaga secreta ventris, quia sanat nequitiam pravi operis, occultum vulnus doloris. Venter enim mens, quia sicut venter escast ita mens pertractando excoquit curas.
t Cf. 1Cor. 6, 13.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Prv. Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=28&chapitre=28_20)

Notes :