Capitulum 11

Numérotation du verset Prv. 11,1 

1 Statera dolosa
1 Hic incipit cap. 28
abominatio est2 apud Deum3 et pondus equum voluntas eius.
2 est Σ ΓA Φ ΨD Ω ΩD Ω F ΩL ΩP edd. Rusch ] om. Weber |
3 Deum Ω Ω F ΩP plerique codd., edd. Rusch ] Dominum Amiatinus ... Ed1530 Clementina Weber ; illegibilis propter compacitatem ligaturae ΩD |
Numérotation du verset Prv. 11,2 

Ubi fuerit superbia
ibi erit et4 contumelia, ubi autem5 humilitas ibi et sapientia.
4 erit et ΩL ΩP Rusch Weber ] et ΩD Ω F ΩS, erit Ω M |
5 autem ΩP Rusch Weber ] + est ΩD Ω F ΩS Ed1530 Clementina |
Numérotation du verset Prv. 11,3 

Simplicitas iustorum diriget eos et supplantatio
perversorum vastabit illos6.
6 illos Burn27 Md037v ΩL ΩP Rusch ] eos Σ Ω M ΩD Ω F ΩS ΩJ*
Numérotation du verset Prv. 11,4 

Non proderunt divitie
in die
ultionis7,
7 ultionis ΩD Ω F ΩJ Rusch etc . Weber ] afflictionis Ω M
iustitia autem
liberabit8 a morte.
8 liberabit] + te ΩD* ( exp .)
Numérotation du verset Prv. 11,5 

Iustitia simplicis diriget viam eius
et in impietate sua corruet impius.
Numérotation du verset Prv. 11,6 

Iustitia rectorum liberabit eos
et in9 insidiis suis capientur iniqui.
9 in Ω F Rusch Weber ] illegibilis propter compacitatem ligaturae ΩD
Numérotation du verset Prv. 11,7 

Mortuo homine impio nulla erit ultra spes
et exspectatio sollicitorum peribit.
Numérotation du verset Prv. 11,8 

Iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo.
Numérotation du verset Prv. 11,9 

Simulator
ore decipit amicum suum, iusti autem liberabuntur scientia.
Numérotation du verset Prv. 11,10 

In bonis
iustorum exaltabitur10 civitas
10 exaltabitur M Y ² ΨD Cor3 (al.) CorS3* Ω F ΩJ Rusch ] exultabit CorS3 ΩL ΩP Weber Cor2=Cor3 (h. et quidam antiq.: EXULTABIT CIVITAS , al. EXALTABITUR sed prima magis congruit sensui)
et in perditione impiorum erit laudatio.
Numérotation du verset Prv. 11,11 

Benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum
subvertetur.
Numérotation du verset Prv. 11,12 

Qui despicit11 amicum suum indigens est corde12, vir autem prudens tacebit.
11 despicit] decipit ΩD Ω F |
12 est corde Ω Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Prv. 11,13 

Qui ambulat fraudulenter revelat arcana,
qui autem fidelis est celat amici13 commissum.
13 celat amici Ω ΩD Ω F Cor2=Cor3 (Beda : amici), Rusch ] inv. Amiatinus, celat animi Φ ΨD ΩD² Cor2=Cor3 (antiq. secundum hebr.), animi celat ΩL ΩP Weber , animi celat amici Clementina ; Cor1 (hebr. non habet AMICI vel [nec ΩD] ANIMI sed simpliciter CELAT COMMISSUM ) =ΩD ( al. m. mag. ) ; Cor3 (antiq. secundum hebr. : CELAT ANIMI COMMISSUM )
Numérotation du verset Prv. 11,14 

Ubi
non est gubernator populus corruit14, salus autem ubi multa consilia.
14 p. corruit Cava Σ M Y* Θ T S* Ω M ΩD Ω F Rusch ] inv. ΩS, p. corruet ΩJ ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 11,15 

Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo,
qui autem cavet laqueos securus erit.
Numérotation du verset Prv. 11,16 

Mulier
gratiosa
inveniet15
15 inveniet Ω M ΩD Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] habebit Θ
gloriam16
16 gloriam] gratiam G , + sedes [sedis L ] autem contumeliae mulier quae odit [odit mulier S ] iusta divitiarum pigri inopes fiunt L² S² cum LXX
et robusti
habebunt divitias.
Numérotation du verset Prv. 11,17 

Benefacit anime sue vir misericors,
qui autem crudelis est propinquos17 abicit.
17 qui autem Ω F] quoniam ΩD | est Σ ΠH Z Ω M ΩD Ω F ΩS ΩJ Rusch ] + et Cor2 (antiq.) ΩL ΩP Weber, + etiam Clementina | propinquos]propinquo ? Ω F
Numérotation du verset Prv. 11,18 

Impius facit opus instabile,
seminanti
autem iustitiam merces fidelis.
Numérotation du verset Prv. 11,19 

Clementia18
18 Clementia] IUSTITIAM Cor3 (hebr.) ; cf. Pagnini1542 : “rectus qui facit iustitiam apprehendet vitam” ; Montano1584 : “Sic iustitia ad vitas”
preparabit vitam19
19 preparabit Z² Cor2 (vel) Ω Ω F ΩJ ΩP Rusch ] preparavit Φ Cor2 Cor3 (vel), preparat ΩL Weber ;
et sectatio
malorum mortem.
Numérotation du verset Prv. 11,20 

Abominabile20 Domino cor pravum21 et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant.
20 Abominabile Ω F Rusch Weber etc. ] + est ΩD |
21 cor pravum Amiatinus Φ ΨD Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Prv. 11,21 

Manus in manu
non erit innocens malus,
semen autem iustorum salvabitur.
Numérotation du verset Prv. 11,22 

Circulus aureus
in naribus suis
mulier pulchra
et fatua.
Numérotation du verset Prv. 11,23 

Desiderium iustorum omne bonum est22,
22 est Ω F ΩD Rusch Weber etc.] om. Ω M
prestolatio impiorum furor.
Numérotation du verset Prv. 11,24 

Alii dividunt
propria
et ditiores fiunt,
alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt.
Numérotation du verset Prv. 11,25 

Anima que benedicit
impinguabitur
et qui inebriat ipse
quoque inebriabitur.
Numérotation du verset Prv. 11,26 

Qui abscondit
frumenta in tempore23*
23 in tempore Ω M Ω F ΩS ΩJ] om. Ω M ΩL ΩP Rusch Weber
maledicetur in populis.
Benedictio autem
super caput vendentium.
Numérotation du verset Prv. 11,27 

Bene consurgit
diluculo
qui querit bona,
qui autem investigator malorum est ab eis opprimetur24.
24 ab eis – opprimetur Ω M ΩD Ω F ΩS ΩJ Rusch ] inv. ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 11,28 

Qui confidit25 in divitiis suis
25 confidit Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch ] confidet G Cava X Σ Amiatinus L Weber
corruet.
Iusti autem quasi virens
folium germinabunt.
Numérotation du verset Prv. 11,29 

Qui conturbat
domum suam
possidebit ventos
et qui stultus est
serviet sapienti.
Numérotation du verset Prv. 11,30 

Fructus
iusti lignum vite26 qui suscipit animas
26 vite Ω M ΩD Ω F ΩJ² Rusch ] + et ΩD² ΩS Ω J3 ΩL ΩP Weber
sapiens est.
Numérotation du verset Prv. 11,31 

Si iustus in terra recipit
quanto magis impius et peccator.

Capitulum 11

Numérotation du verset Prv. 11,1 
1 Statera dolosa
1 Hic incipit cap. 28 Burn27, f. 24v
marg.| + Non tantum in mensuratione pecunie sed etiam2 in iudiciaria discretione. Qui enim aliter causa pauperis, aliter potentis audit, aliter sodalis, aliter ignoti, statera ubique librat iniqua sic et qui sua bene gesta meliora quam proximorum suorum3 errata leviora iudicat trutina ponderat dolosa sed et qui onera importabilia imponunt in humeros hominum, digito suo nolunt moverea, vel qui bona4 in publico mala autem in occulto facit5. Pro iniquitate libre dolose abominabitur a Domino sed qui agit in omnibus simpliciter6is iusti iudicis voluntati7 et actioni congruit.A
a Cf. Mt. 23, 4.
2 etiam] et Burn27
3 suorum] om. Burn27
4 qui bona] bona agunt Burn27
5 facit] om. Burn27
6 agit in omnibus - simpliciter] inv.Bunr27
7 voluntati] voluntate Burn27
marg.| S tatera dolosa : vel pecunie vel iudicii, vel dum quis meliora sua bene gesta quam proximorum iudicat et male gesta leviora, vel imponit importabilia in humeros hominum, digito autem suo non vult ea movereb, vel bona agit in publico mala in occulto. Qui autem in omnibus sinceriter agit qui causam et causam equa lance discernitiusti iudicis voluntati et actioni congruit.B
b Cf. Mt. 23, 4.
B ¶Codd. : Rusch ; om. cett.
abominatio est8 apud Deum9 et pondus equum voluntas eius.
8 est Σ ΓA Φ ΨD Ω ΩD Ω F ΩL ΩP edd. Rusch ] om. Weber
9 Deum Ω Ω F ΩP plerique codd., edd. Rusch ] Dominum Amiatinus ... Ed1530 Clementina Weber ; illegibilis propter compacitatem ligaturae ΩD
Numérotation du verset Prv. 11,2 
Ubi fuerit superbia
marg.| U bi fuerit superbia . Superbi vel contumeliose se gerunt per contemptum sive per {Erfurt, t. 3, f. 8rb ; facsim., t. 2, p. 667b} ignorantiam discipline, vel proximis contumeliam ingerunt vel «qui se exaltat humiliabitur»c.C
c Lc. 14, 11.
C ¶Codd. : Burn27, f. 24v ; Md037v-1, f. 28v ( sine lem. ) Rusch | Superbi... humiliabitur] Superbi vel contumeliosi disciplinam contemnunt, proximis contumelias ingerunt vel certe qui se humiliat exaltabitur Burn27 Md037
ibi erit et10 contumelia, ubi autem11 humilitas ibi et sapientia.
10 erit et ΩL ΩP Rusch Weber ] et ΩD Ω F ΩS, erit Ω M
11 autem ΩP Rusch Weber ] + est ΩD Ω F ΩS Ed1455 Ed1530 Clementina
marg.| U bi autem humilitas . «Abscondisti ea a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis id est humilibus»d.D
d Mt. 11, 25.
D ¶Codd. : Md037v-1, f. 28v ( sine lem. ) Rusch | Abscondisti... humilibus] que est abscondita a sapientibus et prudentibus Md037v
Numérotation du verset Prv. 11,3 
Simplicitas iustorum diriget eos et supplantatio
interl.| duplicitasE
perversorum vastabit illos12.
12 illos Burn27 Md037v ΩL ΩP Rusch ] eos Σ Ω M ΩD Ω F ΩS ΩJ*
Numérotation du verset Prv. 11,4 
Non proderunt divitie
interl.| + temporalesG
in die
interl.| + ireH
ultionis13,
13 ultionis ΩD Ω F ΩJ Rusch etc . Weber ] afflictionis Ω M
interl.| districteI
iustitia autem
interl.| + opera iustitieJ
liberabit14 a morte.
14 liberabit] + te ΩD* ( exp .)
interl.| eternaK
Numérotation du verset Prv. 11,5 
Iustitia simplicis diriget viam eius
interl.| qui iustus est iustitia augebiturL
L ¶Codd. : Md037v-1, f. 28v Rusch | iustitia augebitur] iustificetur adhuc Md037v
et in impietate sua corruet impius.
interl.| «qui in sordibus est sordescat adhuc».e M
e Apc. 22, 11.
Numérotation du verset Prv. 11,6 
Iustitia rectorum liberabit eos
interl.| a morte
et in15 insidiis suis capientur iniqui.
15 in Ω F Rusch Weber ] illegibilis propter compacitatem ligaturae ΩD
Numérotation du verset Prv. 11,7 
Mortuo homine {Erfurt, t. 3, f. 8rb ; facsim., t. 2, p. 667b} impio nulla erit ultra spes
marg.| MORTUO  HOMINE. Hoc Origenes nescivit qui post ultimum iudicium vitam omnibus impiis dandam promisit. Vel defuncti hominis iusti non peribit spes. Gloria autem impiorum peribit. Sciendum tamen quod et ipsis impiis spes venie non est post mortem.16 Sunt tamen qui de levioribus peccatis cum quibus17 defuncti sunt, post mortem possunt absolvi, vel penis castigati vel suorum precibus et eleemosynis et18 missarum celebrationibus sed hoc19 et ante iudicium et de levioribus20. Qui vero post iudicium21 se liberandos putant, falluntur et ad eos fortasse22 pertinet quod sequitur :   exspectatio sollicitorum peribit .N
16 Hoc Origenes... mortem] Et si impius post mortem spes venie non est Md037v
17 cum quibus] quibus oblati defuncti sunt Md037v
18 et] vel Md037v
19 hoc] hec quibuscumque fiunt Md037v
20 lev.] + fiunt erratibus Md037v
21 iudicium] + longo tempore Md037v
22 eos fort.] quos Md037v
et exspectatio sollicitorum peribit.
marg.| Exspec tatio sollicitorum . Sollicitudo bonorum est implere Dei precepta at malorum scientis peccantium quod eternam rapientur ad penam. Ideoque exspectatio illorum coronabitur, istorum damnabitur etiam ante iudicium damnante propria conscientia.
Numérotation du verset Prv. 11,8 
Iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo.
interl.| Iacobus martyrio coronatus estf, Petrus de carcere salvatusg et Herodes qui eos persecutus est a vermibus visibiliter consumptus et invisibiliter raptus «ubi vermis non moritur et ignis non extinguitur»h.
f Cf. Act. 12, 2.
g Cf. Act. 12, 10.
h Is. 66, 24 ; cf. Mc. 9, 43 ; Mc. 9, 45 ; Mc. 9, 47.
Numérotation du verset Prv. 11,9 
Simulator
interl.| hereticus
marg.| Simulator . Hereticus simulans catholicam doctrinam decipit auditorem suum. Qui veritatem sequuntur evangelii liberabuntur sapientia catholica ne decipula decipiantur heretica.
ore decipit amicum suum, iusti autem liberabuntur scientia.
interl.| catholica
Numérotation du verset Prv. 11,10 
In bonis
interl.| operibus
iustorum exaltabitur23 civitas
23 exaltabitur M Y ² ΨD Cor3 (al.) CorS3* Ω F ΩJ Ed1455 Rusch ] exultabit CorS3 ΩL ΩP Weber Cor2=Cor3 (h. et quidam antiq.: exultabit civitas , al.   exaltabitur sed prima magis congruit sensui)
interl.| Hierusalem
et in perditione impiorum erit laudatio.
interl.| letabitur iustus cum viderit vindictam
Numérotation du verset Prv. 11,11 
Benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum
interl.| hereticorum
subvertetur.
interl.| pro voto eorum
Numérotation du verset Prv. 11,12 
Qui despicit24 amicum suum indigens est corde25, vir autem prudens tacebit.
24 despicit] decipit ΩD Ω F
25 est corde Ω Rusch ] inv. Weber
interl.| in publico, occulte castigat
marg.| Q ui despicit etc. Non est despiciendus qui nos simpliciter amat etsi quid inepte agat. Qui enim hoc facit indiget sapientia.   Prudens autem plublice tacet occulte castigat quod melius in sequentibus aperitur :   Qui autem ambulat fraudulenter revelat arcana ,   fidelis celat amici commissum . Et in evangelioi : «Si peccaverit in te frater tuus corripe eum inter te et ipsum solum» etc. Unde et recte additur :   Ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia . Ne enim putares si corrigere non potes, ultra celare debere recte dicit populum sine gubernatore corruere. Salvari autem ubi sunt multa consilia ut ostendat quod solus emendare non potes pluribus est revelandum ut a pluribus corrigatur.
i Mt. 18, 15.
Numérotation du verset Prv. 11,13 
Qui ambulat fraudulenter revelat arcana,
interl.| proximi
qui autem fidelis est celat amici26 commissum.
26 celat amici Ω ΩD Ω F Cor2=Cor3 (Beda : amici), Ed1455 Rusch ] inv. Amiatinus, celat animi Φ ΨD ΩD² Cor2=Cor3 (antiq. secundum hebr.), animi celat ΩL ΩP Weber , animi celat amici Clementina ; Cor1 (hebr. non habet amici vel [nec ΩD]   animi sed simpliciter   celat commissum ) =ΩD ( al. m. mag. ) ; Cor3 (antiq. secundum hebr. :   celat animi commissum )
interl.| «Corripe eum inter te et ipsum solum»j.
j Mt. 18, 15.
Numérotation du verset Prv. 11,14 
Ubi
interl.| tamen
non est gubernator populus corruit27, salus autem ubi multa consilia.
27 p. corruit Cava Σ M Y* Θ T S* Ω M ΩD Ω F Rusch ] inv. ΩS, p. corruet ΩJ ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 11,15 
Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo,
marg.| Affligetur . Ad litteram patet. Allegorice sed est a sorte sanctorum extraneus qui peccata sua non corrigit. Sed quicumque talibus vel communionis gratiam concedit vel vitam promittit eternam, quia fidem fecit pro extraneo seipsum ante districti iudicis oculos ultione dignum reddet.
qui autem cavet laqueos securus erit.
marg.| Q ui autem cavet etc. Securus erit in futuro qui nunc bene formidolosus et sua peccata per penitentiam curat28 et ab impenitentium societate se immunem servat.
28 curat] scrips. cum Beda, urat cacogr. Rusch
Numérotation du verset Prv. 11,16 
Mulier
interl.| Ecclesia
gratiosa
interl.| plena Spiritu sancto
inveniet29
29 inveniet Ω M ΩD Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] habebit Θ
interl.| alias : habebit 30
30 habebit] corr. , hêebit cacogr. Rusch
gloriam31
31 gloriam] gratiam G , + sedes [sedis L ] autem contumeliae mulier quae odit [odit mulier S ] iusta divitiarum pigri inopes fiunt L² S² cum LXX
interl.| eternam
et robusti
interl.| virtutibus
habebunt divitias.
interl.| eternas
Numérotation du verset Prv. 11,17 
Benefacit anime sue vir misericors,
interl.| «Iudicium sine misericordia ei qui non facit misericordiam»k.
k Iac. 2, 13.
qui autem crudelis est propinquos32 abicit.
32 qui autem Ω F] quoniam ΩD | est Σ ΠH Z Ω M ΩD Ω F ΩS ΩJ Rusch ] + et Cor2 (antiq.) ΩL ΩP Weber, + etiam Clementina | propinquos]propinquo ? Ω F
Numérotation du verset Prv. 11,18 
Impius facit opus instabile,
interl.| quod peribit
seminanti
interl.| ei
autem iustitiam merces fidelis.
interl.| retributio eterna
Numérotation du verset Prv. 11,19 
Clementia33
33 Clementia] iustitiam Cor3 (hebr.) ; cf. Pagnini1542 : “rectus qui facit iustitiam apprehendet vitam” ; Montano1584 : “Sic iustitia ad vitas”
interl.| pietas
preparabit vitam34
34 preparabit Z² Cor2 (vel) Ω Ω F ΩJ ΩP Rusch ] preparavit Φ Cor2 Cor3 (vel), preparat ΩL Weber ;
interl.| eternam
et sectatio
interl.| non secutio que ex infirmitate
malorum mortem.
Numérotation du verset Prv. 11,20 
Abominabile35 Domino cor pravum36 et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant.
35 Abominabile Ω F Rusch Weber etc. ] + est ΩD
36 cor pravum Amiatinus Φ ΨD Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch ] inv. Weber
interl.| «Ambulate dum lucem habetis»l.
l Io. 12, 35.
Numérotation du verset Prv. 11,21 
Manus in manu
interl.| abominatio Domino cor pravum quia manus in manu
marg.| M anus in manu etc. Qui manum iungit in manu nihil iniqua operat {Erfurt, t. 3, f. 8va ; facsim., t. 2, p. 668a} sed   manus in manu non erit innocens malus, quia et si ab iniqua actione manus ad horam subtrahit cordis tamen innocentiam malus habere non potest. Unde premissum est :   Abominabile Domino cor pravum .
interl.| corde
semen autem iustorum salvabitur.
marg.| S emen autem iustorum salvabitur . Hoc supra. Seminanti autem iustitiam merces fidelis. Unde :   semen iustorum salvabitur, quia qui precedentium iustorum exempla sectantur horum que vestigia ad recipienda eterne salutis premia sequentur. Unde Isaiasm : «Omnes qui viderint eos cognoscent eos quia isti sunt semen cui benedixit Dominus».
m Is. 61, 9.
Numérotation du verset Prv. 11,22 
Circulus aureus
interl.| pulcra et circumflexa locutio
in naribus suis
interl.| sensibus stulte mentis
mulier pulchra
interl.| verbo
et fatua.
interl.| intellectu
marg.| C irculus aureus etc. Si   suis naribus circulum auri fixeris, nihilominus ille naso transvertit luto se immergit. Ita   mulier fatua si pulchritudinem vultus vel habitus acceperit faciem tamen suam ad infima declinare, suam speciositatem advertendos ubique castitatis flosculos circumferre se ceno voluptatis diligit inquinare. Alter : Qui doctrinam hereticam nitore videt eloquentie splendere, nec tamen sapientie apto intellectu congruere. Circulus aureus   in naribus suis, id est pulchra et circumflexa locutio in sensibus stulte mentis cui ex eloquio aurem splendet, sed tamen ex terrene intentionis pondere more suis ad superiora non respicit quod exponit sic :   Mulier pulchra et fatua, id est doctrina heretica pulchra verbo fatua intellectu.
marg.| C irculus aureus etc. Qui ornamentum divini eloquii meditando consequitur sed hoc male vivendo insequitur circulum aureum habet   in naribus suis sed more suis terram vertit, quia que odore notitie percepit immunda actione sordidavit. Ideo   mulier pulchra per scientiam   et fatua per actionem quia carnalibus deditus.
Numérotation du verset Prv. 11,23 
Desiderium iustorum omne bonum est37,
37 est Ω F ΩD Rusch Weber etc.] om. Ω M
interl.| iustitiam ubique regnare
prestolatio impiorum furor.
interl.| ira enim per silentium clausa magis estuat
interl.| cum a pravo opere quiescant vim furoris inferre intendunt
interl.| manus in manu non erit innocens malus quia
Numérotation du verset Prv. 11,24 
Alii dividunt
interl.| «Dispersit dedit pauperibus».n
n Ps. 111, 9 ; 2Cor. 9, 9.
propria
interl.| non aliena
et ditiores fiunt,
interl.| «Centuplum accipiunt in hoc tempore et in futuro vitam eternam»o
o Mt. 19, 29.
alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt.
interl.| in futuro nec gutta aque dabitur ad refrigerandum et hic ubi semper avarus egetp.
p cf. Lc. 16, 24.
Numérotation du verset Prv. 11,25 
Anima que benedicit
interl.| exterius predicando
impinguabitur
interl.| intus augmenti pinguedinem recipit
et qui inebriat ipse
interl.| auditores divino eloquio
quoque inebriabitur.
interl.| potu multiplicis muneris
Numérotation du verset Prv. 11,26 
Qui abscondit
interl.| servus malus et piger qui talentum absconditq
q cf. Mt. 25 26-30.
frumenta in tempore38*
38 in tempore Ω M Ω F ΩS ΩJ] om. Ω M ΩL ΩP Rusch Weber
interl.| predicationis
maledicetur in populis.
interl.| quia pro multis quos corrigere potuit damnatur
Benedictio autem
interl.| «Euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis»r.
r Mt. 25, 21.
super caput vendentium.
interl.| verbum pretio fidei et confessionis
interl.| negotiamini dum venio
Numérotation du verset Prv. 11,27 
Bene consurgit
interl.| consurgit ad bonum opus accinctus
diluculo
interl.| crescente luce iustitie
qui querit bona,
interl.| que faciat quibus ad celestia perveniat
qui autem investigator malorum est ab eis opprimetur39.
39 ab eis – opprimetur Ω M ΩD Ω F ΩS ΩJ Rusch ] inv. ΩL ΩP Weber
marg.| B ene consurgit, id est ad vitam consurgit in tempore resurrectionis qui nunc bona agit in tempore operationis. Qui autem mala que dicat vel agat inquirit eorum pondere ab altioribus retardatur.
Numérotation du verset Prv. 11,28 
Qui confidit40 in divitiis suis
40 confidit Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch ] confidet G Cava X Σ Amiatinus L Weber
interl.| non attendens futura bona
corruet.
interl.| a vita eterna
Iusti autem quasi virens
interl.| spe
folium germinabunt.
interl.| opera bona
marg.| I usti autem etc. Quasi : Qui spe futurorum premiorum bona faciunt in presenti iuste quod sperant accipiunt. Virens quippe in arbore folium fructus quos non dum ostendit signat affuturos et iusti quasi virens folium germinant qui «spe salvi facti»s in fidei ac virtutum gratia proficere non cessant.
s Rm. 8, 24.
Numérotation du verset Prv. 11,29 
Qui conturbat
interl.| tumultibus cogitationum
domum suam
interl.| mentem
possidebit ventos
interl.| aperit eam flatibus malignorum spirituum quibus obruatur
et qui stultus est
interl.| cum dominari videatur
serviet sapienti.
interl.| probatiorem facit per equendo
marg.| Q ui stultus est . Impius vivit pio ille damnatur iste accipit bravium pro quo certabat.
Numérotation du verset Prv. 11,30 
Fructus
interl.| merces
iusti lignum vite41 qui suscipit animas
41 vite Ω M ΩD Ω F ΩJ² Rusch ] + et ΩD² ΩS Ω J3 ΩL ΩP Weber
interl.| quasi patronus
sapiens est.
interl.| quia fructum percipiet
marg.| F ructus iusti lignum vite etc. Visio Christi qui sapientia. De quat : «Lignum vite est amplectentibus eam». Et in Apocalypsiu : Qui vicerit dabo ei «edere de ligno vite quod est in paradiso Dei mei». Et hunc fructum iusti exspectant dum   quasi virens folium germinant.
t Prv. 3, 18.
u Apc. 2, 7 : « Vicenti dabo edere… ».
marg.| Q ui suscipit animas etc. Qui animarum curam pro Domino suscipit ut vel errantes doceat {Erfurt, t. 3, f. 8vb ; facsim., t. 2, p. 668b} vel consoletur mestos, vel temporalibus bonis sustentet, vel renitentes ad remedia salutis protrahat, vel pastore destitutos gubernet ut secum plures ad Dominum perducat. Sapiens est quia sibi, ut sublimius cum Domino regnet42, procurat.
42 ut] corr., unde Rusch | regnet] reguet cacogr. Rusch
Numérotation du verset Prv. 11,31 
Si iustus in terra recipit
interl.| iudicium
quanto magis impius {Erfurt, t. 3, f. 8vb ; facsim., t. 2, p. 668b} et peccator.
interl.| "Si iustus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebit ?" Quam translationem Petrus in epistola sua sequiturv.
v Cf. 1Pt. 4, 18.
marg.| S i iustus in terra . Si martyres tanta patiuntur iniuste, quanta tormenta manent eorum tortores ? Si Iob et Tobias et alii Dei electi tanta in hac vita passi sunt, quid miramur si nos longe inferiores aliqua tangit afflictio ? Etsi enim impii non sumus certe si peccatores nos esse negamus nosipsos seducius et veritas in nobis non est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Prv. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=28&chapitre=28_11)

Notes :