Capitulum 9

Numérotation du verset Prv. 9,1 

Sapientia
edificavit1 sibi domum,
1 edificavit] edificabit X ΦP ΨD
excidit2 columnas septem.
2 excidit Ω A Ω M Ω F ΩR ΩJ ΩL ΩP ΩS Weber etc. ] et excidit in ea ΩD (hapax) ut laud. aliqui autores Medii Aevi, v. g. PETRUS BLESENSIS , Sermones , sermo 38, PL 207, 672D ; ALANUS DE INSULIS , In Ct. 3, PL 76B; THOMAS HIBERNICUS (Paris, BnF, lat. 16397, f. 12va), ed. E. JEAUNEAU , « Thomas of Ireland [O.F.M. + > 1270] and his De tribus sensibus sacrae scripturae », in : With Reverence for the Word , ed. J. D. McAuliffe, B. D. Walfish, J. W. Goering, Oxford, 2010, p. 290), etc. < Non hab. > Edmaior. ( apparatus ), SABATIER , loc. cit. ; LLT (2018)
Numérotation du verset Prv. 9,2 

Immolavit3 victimas suas,
3 immolavit ΩL etc. Rusch Weber graec. ] + sibi ΩP
miscuit vinum et proposuit mensam suam.
Numérotation du verset Prv. 9,3 

Misit ancillas suas
ut vocarent ad arcem
et ad menia
civitatis.
Numérotation du verset Prv. 9,4 

Si quis est parvulus
veniat ad me et insipientibus4 locuta est. 5
4 insipientibus] inspicientibus Ω M* |
5 <divisio.> Parisiensis correctio facit unum versum a SI QUIS usque VENITE ( sic Ω A Ω F* ΩJ ΩP ΩS Ω v ), videtur quod non bene, sed Senonensis facit duos versus et incipit secundus ibi ET INSIPIENTIBUS ( sic Ω F² ΩR ΩL) CorS2 |
Numérotation du verset Prv. 9,5 

Venite, comedite panem meum
et bibite vinum6 quod miscui vobis.
6 vinum] + meum Cava ΨD
Numérotation du verset Prv. 9,6 

Relinquite infantiam et vivite
et ambulate
per vias7 prudentie8.
7 per vias] per viam Cava Ω M |
8 per vias Ω A ΩD Ω F ΩR ΩL ΩP ΩS edd. Rusch Weber ] per viam Cava Ω M, in vias ΦR ΨD ΩJ Cor2=Cor3 (hebr. anti.) |
Numérotation du verset Prv. 9,7 

Qui erudit
derisorem ipse9 sibi iniuriam facit10
9 ipse ΩP ΩR ΩJ] + derisor ΩD*# Ω F Ω A |
10 sibi iniuriam facit Φ ΨD Ω M ΩJ ΩS ΩD Ω F ΩR ΩP Rusch ] iniuriam sibi facit Clementina , sibi facit iniuriam ΩL Weber |
et qui arguit impium sibi maculam generat11.
11 sibi maculam generat Ω A ΩD ΩR Ω F ΩJ Rusch Clementina ] generat maculam sibi Cor2 ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 9,8 

Noli
arguere derisorem ne oderit te,
argue sapientem
et diliget te.
Numérotation du verset Prv. 9,9 

Da sapienti occasionem12 et addetur ei sapientia. Doce iustum et festinabit accipere.
12 occasionem Cava plerique codd., edd. ΩD Ω A ΩR ΩL ΩP ΩJ Rusch cum LXX] om. Amiatinus G* X L* D Q* Y ΦG et aliqui codd. Weber cum hebr. ; def. Ω F
Numérotation du verset Prv. 9,10 

Principium sapientie timor Domini
et scientia sanctorum prudentia13.
13 prudentia Ω v] + vite ΩP
Numérotation du verset Prv. 9,11 

Per me enim
multiplicabuntur dies tui
et addentur tibi anni vite.
Numérotation du verset Prv. 9,12 

Si sapiens fueris tibimetipsi eris et proximis tuis14*.
14 et proximis tuis L M ΦP ΩD* Ω F ΩP ΩS cum LXX August. (cf. infra) ] om. Ω M ΩD² ( cancel. rubr. ) ΩR ΩJ ΩL Rusch Weber cett. Cor1 = Cor2 CorS2 (hebr. anti. sine PROXIMIS TUIS )
Si autem15 illusor solus portabis malum.16
15 autem Amiatinus L M D Q Y Φ Θ Z² S ΓA ΨD Ω Ω F ΩD ΩR ΩP Ω V edd. Rusch ] om. Weber |
16 v. 12 : Si sapiens... malum] si sapiens fueris tibi sapiens eris et proximis tuis si autem malus evaseris solus hauries malum CorS2 ( Augustinus, libro questionum veteris testamenti septem !° ) = AUGUSTINUS HIPPONENSIS, De octo quaestionibus ex ueteri testamento , CCSL 33, lin. 66 sqq. : « de eo quod in prouerbiis dictum est: fili si sapiens fueris, tibi sapiens eris et proximis tuis; si autem malus euaseris, solus hauries mala ». |
Numérotation du verset Prv. 9,13 

Mulier stulta et clamosa plenaque illecebris et nihil17 omnino sciens,
17 et Ω F ΩR ΩJ ΩL ΩP Ω V] om. Ω A | nihil ΩD Ω F Ω A ΩR ΩJ ΩL ΩP Ω V etc.] nec ΩS (hapax)
Numérotation du verset Prv. 9,14 

sedit18 in foribus domus sue super sellam 19
18 sedit ΩD Ω F Ω A ΩR ΩJ ΩP Rusch Weber cett. ] sedet Σ L Θ Z S² ΓA ΨD ΩL Ed1530 |
19 sellam] cellam Ω F |
in excelso urbis loco,
Numérotation du verset Prv. 9,15 

ut vocaret
transeuntes
per20 viam
20 per Ω M ΩD Ω A Ω F ΩR ΩJ ΩL ΩS plerique codd. Rusch ] om. Cava Q ΦRG Z² ΨD ΩP Weber Cor2=Cor3 (hebr. anti.)
et pergentes
in21 itinere suo.
21 in X D Y Ω ΩD Ω F Ω A ΩJ Rusch ] om. ΩR ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 9,16 

Quis22* est parvulus23 declinet ad me et vecordi locuta est.
22 Quis ΩD Ω F Ω A ΩR ΩJ ΩP Weber CorS2 ( anti. interrogative ) ] Qui Cava ... CorS2 ( hebr. ) ΩL Rusch Ed1530 Clementina |
23 parvulus Ω F ΩR ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] + veniat et Ω A |
Numérotation du verset Prv. 9,17 

Aque furtive dulciores sunt et panis absconditus24 suavior.
24 p. a. Ω A Ω F ΩR ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] inv. ΩD
Numérotation du verset Prv. 9,18 

Et ignoravit quod ibi sint gigantes25
25 ibi sint – gigantes ΩD Ω F Ω A ΩR ΩJ Ω Rusch Clementina ] inv. ΩL ΩP Weber
et in profundis inferni
convive eius.
Qui enim26 applicabitur illi descendet27 ad inferos, nam
26 enim X Ω M ΩD Ω F Ω A ΩR ΩJ ΩS ] om. ΩL ΩP |
27 descendet Ω M ΩD Ω F Ω A ΩR ΩJ ΩS CorS2 Rusch Weber ] descendit ΩL ΩP |
qui abscesserit ab ea salvabitur28.
28 Qui enim… salvabitur (f. 19r) Θ Ω M ΩD* Ω F Ω A ΩR ΩJ ΩL* ΩP ΩS CorS2 (habent quidam hanc litteram : Parisiensis habet, item Senonensis) Rusch Clementina ] Qui applicabitur illi descendet ad inferos nam qui abscesserit ab eis salvabitur qui nititur mendaciis hic pascit ventos immo autem ipse sequitur aves volantes Cava  ; om. et cett. codd. Edmaior. Weber ; Cor1 ( del .) Cor2 (quod novi habent sic [...] nec hebr. nec anti. habent) Cor3 (nec hebr. nec anti. habent), ΩD² ( rubr. sublin. ) ΩL² ( va-cat ) CorS2 ( hebr. anti. Beda sine hunc versum )

Capitulum 9

Numérotation du verset Prv. 9,1 
interl.| Verbum Dei
edificavit1 sibi domum,
1 edificavit] edificabit X ΦP ΨD
interl.| carnem
excidit2 columnas septem.
2 excidit Ω A Ω M Ω F ΩR ΩJ ΩL ΩP ΩS Weber etc. Set10Val621 ] et excidit in ea ΩD (hapax) ut laud. aliqui autores Medii Aevi, v. g. Petrus Blesensis , Sermones , sermo 38, PL 207, 672D ;   Alanus de Insulis , In Ct. 3, PL 76B;   Thomas Hibernicus (Paris, BnF, lat. 16397, f. 12va), ed. E.   Jeauneau , « Thomas of Ireland [O.F.M. + > 1270] and his De tribus sensibus sacrae scripturae », in : With Reverence for the Word , ed. J. D. McAuliffe, B. D. Walfish, J. W. Goering, Oxford, 2010, p. 290), etc. < Non hab. > Edmaior. ( apparatus ),   Sabatier , loc. cit. ; LLT (2018)
interl.| Ecclesias septiformi spiritu illustratas
marg.| S apientia edificavit . Quia de eternitate divinitatis Christi sufficienter dixerat addit et de assumpta humanitate.   Sapientia edificavit sibi domum quia hominem Filius Dei quem in unitatem sue persone susciperet ipsum creavit.
marg.| Vel sapientie domus Ecclesia Christi. Columne doctores sancte Ecclesie septiformi Spiritu pleni, quales fuere Iacobus, Cephas et Ioannesa quas   sapientia excidit , quia ab amore seculi disiunctos ad portandam Ecclesie fabricam erexit.
a Cf. Gal. 2, 9.
marg.| Columnas septem scilicet Ecclesias per orbem septiformi gratia Spiritus erexit que donum, id est mysterium incarnationis eius, ne perfidorum improbitate memoria tolleretur credendo colendo et predicando quasi sustentando continerent.
Numérotation du verset Prv. 9,2 
Immolavit3 victimas suas,
3 immolavit ΩL etc. Rusch Weber graec. ] + sibi ΩP
interl.| suis passionibus Ecclesias consecravit, vel vitam predicantium mactari in persecutione permisit
marg.| I mmolavit victimas . His victimis meretricis contrarie sunt victime ad quas stultos invitat ut supra dicensb : «Victimas pro salute demoni hodie reddidi vota mea».
b Prv. 7, 14.
miscuit vinum et proposuit mensam suam.
interl.| divinitatis sue arcana capere non valentibus assumpte humanitatis sacramenta patefecit et Scripture sacre pabula nobis aperiendo preparavit
Numérotation du verset Prv. 9,3 
Misit ancillas suas
marg.| M isit ancillas . Elegit predicatores infirmos ac despicabiles qui fideles ad superna celestis patrie edificia colligerent.
ut vocarent ad arcem
interl.| celi
et ad menia
interl.| edificia
civitatis.
interl.| Hierusalem
interl.| dicens per ancillas
Numérotation du verset Prv. 9,4 
Si quis est parvulus
interl.| humilis
veniat ad me et insipientibus4 locuta est. 5
4 insipientibus] inspicientibus Ω M*
5 <divisio.> Parisiensis correctio facit unum versum a Si quis usque   Venite ( sic Ω A Ω F* ΩJ ΩP ΩS Ω v   ), videtur quod non bene, sed Senonensis facit duos versus et incipit secundus ibi   Et insipientibus ( sic Ω F² ΩR ΩL) CorS2
interl.| nihil habentibus de fastu humane sapientie tales advocat, ut eos sua doctrina sapientes reddat et aptos
Numérotation du verset Prv. 9,5 
Venite, comedite panem meum
interl.| divina eloquia
marg.| V enite comedite. In unam Christi personam iunctam divinitatem et humanitatem. Vel in pane corpus in vino sanguis eius quo in altari satiamur.
et bibite vinum6 {Erfurt, t. 3, f. 7rb ; facsim., t. 2, p. 665b} quod miscui vobis.
6 vinum] + meum Cava ΨD
interl.| bibite et relinquite
Numérotation du verset Prv. 9,6 
Relinquite infantiam et vivite
interl.| vere
marg.| Relinquite . Post oblatas epulas addit et vita monita ut quos perceptis sue incarnationis mysteriis reficit doctrine periter instruat verbis.
et ambulate
interl.| «De virtute in virtutem»c.
c Ps. 83, 8.
per vias7 prudentie8.
7 per vias] per viam Cava Ω M
8 per vias Ω A ΩD Ω F ΩR ΩL ΩP ΩS edd. Rusch Weber ] per viam Cava Ω M, in vias ΦR ΨD ΩJ Cor2=Cor3 (hebr. anti.)
interl.| opera bona
Numérotation du verset Prv. 9,7 
Qui erudit
interl.| parvulos invito qui enim   erudit
derisorem ipse9 sibi iniuriam facit10
9 ipse ΩP ΩR ΩJ] + derisor ΩD*# Ω F Ω A
10 sibi iniuriam facit Φ ΨD Ω M ΩJ ΩS ΩD Ω F ΩR ΩP Rusch ] iniuriam sibi facit Ed1455 Clementina , sibi facit iniuriam ΩL Weber
interl.| quia dat sanctum canibusd
d Cf. Mt. 7, 6.
et qui arguit impium sibi maculam generat11.
11 sibi maculam generat Ω A ΩD ΩR Ω F ΩJ Ed1455 Rusch Clementina ] generat maculam sibi Cor2 ΩL ΩP Weber
interl.| margaritas proiiciens porcise
e Cf. Mt. 7, 6.
marg.| Q ui erudit etc. Quasi interrogares cur sapientia iam parvulos pre ceteris et insipientes ad suas invitaret epulas. Ideo inquit feci, quia frustra laborat qui verbum sapientie inculcare nititur ei qui audire contemnit sapientiorem se doctore et {Erfurt, t. 3, f. 7rb ; facsim., t. 2, p. 665b} maiorem credens.
Numérotation du verset Prv. 9,8 
Noli
interl.| ergo
arguere derisorem ne oderit te,
interl.| sed
marg.| N oli arguere . Non est timendum ne tibi derisor cum arguitur contumelias inferat, sed hoc potius providendum, ne tractus ad odium inde fiat peior. Ideo tibi aliquotiens ab eius correctione non tue timiditatis sed dilectionis eius gratia cessandum.
argue sapientem
interl.| parvulum
interl.| in profectu id est amatorem sapientie. Nam perfecte sapiens non habet opus argui
et diliget te.
interl.| argue et sic
Numérotation du verset Prv. 9,9 
Da sapienti occasionem12 et addetur ei sapientia. Doce iustum et festinabit accipere.
12 occasionem Cava plerique codd., edd. ΩD Ω A ΩR ΩL ΩP ΩJ Rusch cum LXX] om. Amiatinus G* X L* D Q* Y ΦG et aliqui codd. Weber cum hebr. ; def. Ω F
Numérotation du verset Prv. 9,10 
Principium sapientie timor Domini
interl.| quasi doce iustum et primum timere Dominum quia principium sapientie timor Domini
et scientia sanctorum prudentia13.
13 prudentia Ω v] + vite ΩP
interl.| est
interl.| vera
Numérotation du verset Prv. 9,11 
Per me enim
interl.| quasi ego sum sanctorum principium : per me enim multiplicabuntur
multiplicabuntur dies tui
interl.| virtutes
et addentur tibi anni vite.
interl.| eternitatis
Numérotation du verset Prv. 9,12 
Si sapiens fueris tibimetipsi eris et proximis tuis14*.
14 et proximis tuis L M ΦP ΩD* Ω F ΩP ΩS cum LXX August. (cf. infra) ] om. Ω M ΩD² ( cancel. rubr. ) ΩR ΩJ ΩL Rusch Weber cett. Cor1 = Cor2 CorS2 (hebr. anti. sine proximis tuis )
interl.| unus quisque onus suum portabit
marg.| S i sapiens . Moneo te ad sapientiam quod tamen tibi prodest non mihi.   Si enim   sapiens fueris etc.
Si autem15 illusor solus portabis malum.16
15 autem Amiatinus L M D Q Y Φ Θ Z² S ΓA ΨD Ω Ω F ΩD ΩR ΩP Ω V edd. Rusch ] om. Weber
16 v. 12 : Si sapiens... malum] si sapiens fueris tibi sapiens eris et proximis tuis si autem malus evaseris solus hauries malum CorS2 ( Augustinus, libro questionum veteris testamenti septem !° ) = Augustinus Hipponensis, De octo quaestionibus ex ueteri testamento , CCSL 33, lin. 66 sqq. : « de eo quod in prouerbiis dictum est: fili si sapiens fueris, tibi sapiens eris et proximis tuis; si autem malus euaseris, solus hauries mala ».
interl.| sapientia misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad menia civitatis mulier autem   stulta
Numérotation du verset Prv. 9,13 
Mulier stulta et clamosa plenaque illecebris et nihil17 omnino sciens,
17 et Ω F ΩR ΩJ ΩL ΩP Ω V] om. Ω A | nihil ΩD Ω F Ω A ΩR ΩJ ΩL ΩP Ω V etc.] nec ΩS (hapax)
marg.| M ulier stulta . Superius commendavit sapientiam per divinitatem et humanitatem, nunc per contrarium illam eandem commendabiliorem ostendit ubi   mulier stulta et que est ei contraria   sedit etc.
marg.| Mulier etc. Mulier hec heresis e contraria sapientie que sua superius sacramenta cecinit. Sedet autem   in foribus domus sue id est in doctoribus falsitatis, qui etiam in penetralia perfidie miseros fallendos introducunt supra sellam autem quia cathedram sibi predicationis usurpat. Hec est enim cathedra pestilentie.   In excelso urbis loco. Dicit sapientia quia in summis et excelsis verticibus dat vocem suam, sed illa in sublimitate virtutum hec in supercilio motis attollitur.
Numérotation du verset Prv. 9,14 
sedit18 in foribus domus sue super sellam 19
18 sedit ΩD Ω F Ω A ΩR ΩJ ΩP Rusch Weber cett. ] sedet Σ L Θ Z S² ΓA ΨD ΩL Ed1455 Ed1530
19 sellam] cellam Ω F
interl.| cathedram pestilentief
f Cf. Ps. 1, 1.
in excelso urbis loco,
interl.| in supercilio elationis
Numérotation du verset Prv. 9,15 
ut vocaret
interl.| VOCARET. Vocat heresis ad perfidiam sepe catholicos quos iter rectum agere et viam huius seculi transire citius velle atque ad eternam patriam festinare conspicit
transeuntes
interl.| catholicos
per20 viam
20 per Ω M ΩD Ω A Ω F ΩR ΩJ ΩL ΩS plerique codd. Rusch ] om. Cava Q ΦRG Z² ΨD ΩP Weber Cor2=Cor3 (hebr. anti.)
interl.| huius seculi
et pergentes
interl.| ad patriam eternam
in21 itinere suo.
21 in X D Y Ω ΩD Ω F Ω A ΩJ Rusch ] om. ΩR ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 9,16 
Quis22* est parvulus23 declinet ad me et vecordi locuta est.
22 Quis ΩD Ω F Ω A ΩR ΩJ ΩP Ed1455 Weber CorS2 ( anti. interrogative ) ] Qui Cava ... CorS2 ( hebr. ) ΩL Rusch Ed1530 Clementina
23 parvulus Ω F ΩR ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] + veniat et Ω A
interl.| sapienti non audet
interl.| hoc scilicet
marg.| QUI  EST  PARVULUS. Sapientia parvulos atque insipientes ad convivium pene iisdem verbis videtur invitare, sed distat quia illa simpliciter ad se venire, vocat hec autem quos vocat ad se declinare suadet, qui illa ad rectum actionis iter quos errantes cernit accersit, hec recte gradientes ab itinere suo deviare docet et ad se divertere.
Numérotation du verset Prv. 9,17 
Aque furtive dulciores sunt et panis absconditus24 suavior.
24 p. a. Ω A Ω F ΩR ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] inv. ΩD
marg.| A que furtive . Sapientia palam mensam omnibus proposuit et miscuit vinum suum. At   stulta mulier , nil meracum habens, ad aquas furtivas et absconditum panem quoscumque valet aggregat, quia catholica Ecclesia palam mundo divinorum eloquiorum convivia pandit, dum divinitatis et humanitatis Christi mysteria celebranda precipit. Vel certe in vino mixto historicam simul et allegoricam auditoribus suis scientiam propinat ut pro suo quemque captu vite proculis reficiat. At hereticorum doctina publice fidei et professioni sua secretorum decreta proponit et cum nihil spirituale habeat, suaviorem se catholicis pastoribus scientiam iactat docere, ut scilicet libentius audiantur et agantur que palam in Ecclesia dici erudiri que prohibentur et dulcius hauriatur insipientia qua putatur scientia quam prohibita furatur audientia. Potest in aquis furtivis et pane abscondito eorundem sacrificium designari. At iuxta litteram : mulier in aquis furtivis et pane prohibito et illicita connubia dulciora esse asseverat.
Numérotation du verset Prv. 9,18 
Et ignoravit quod ibi sint gigantes25
25 ibi sint – gigantes ΩD Ω F Ω A ΩR ΩJ Ω Ed1455 Rusch Clementina ] inv. ΩL ΩP Weber
interl.| demones
et in profundis inferni
interl.| penis deputati eternis
interl.| qui condelectantur eiA
A ¶Codd. : Md037v-1, f. 25v  ; Rusch | condelectantur Md037v
marg.| E t ignoravit etc. Nescit mulier26 adultera, nescit hereticus quia27 immundi spiritus {Erfurt, t. 3, f. 7va ; facsim., t. 2, p. 666a} domos28 suas habitant et quod   in profundis 29   inferni penas luant30 eternas, ipsi actibus luxuriosorum, ipsi hereticorum dogmatibus31 quasi conviviis delectant optimis32. At cum rite in Ecclesia Christi sacramenta celebrantur et Christi verbum auditur et conservatur quod est et sapientia Dei. Constat quod angelice virtutes ibi sunt et in excelsis celorum convive fideliumg : «Panem enim celi dedit eis. Panem angelorum manducavit homo»33.B
g Ps. 77, 24-25.
26 mulier] om. Md037v
27 quia] quid gigantes Md037v
28 domos] sanctus domus Md037v
29 profundis] profundo Md037v
30 luant] luunt Md037v
31 h. d.] inv. Md037v
32 quasi… optimis] delectantur sicut in conviviis Md037v
33 At cum rite… homo] Contra cum in Ecclesia sacramenta aguntur et verbum Christi auditur angeli ibi sunt et in actibus fidelium gaudent Md037v
Qui enim34 applicabitur illi descendet35 ad inferos, nam
34 enim X Ω M ΩD Ω F Ω A ΩR ΩJ ΩS Ed1455 ] om. ΩL ΩP
35 descendet Ω M ΩD Ω F Ω A ΩR ΩJ ΩS CorS2 Rusch Weber ] descendit ΩL ΩP
interl.| e contra
qui abscesserit ab ea salvabitur36.
36 Qui enim… salvabitur K6b (f. 19r) Θ Ω M ΩD* Ω F Ω A ΩR ΩJ ΩL* ΩP ΩS CorS2 (habent quidam hanc litteram : Parisiensis habet, item Senonensis) Ed1455 Rusch Clementina ] Qui applicabitur illi descendet ad inferos nam qui abscesserit ab eis salvabitur qui nititur mendaciis hic pascit ventos immo autem ipse sequitur aves volantes Cava  ; om. Md037v-1, f. 25v et cett. codd. Edmaior. Weber ; Cor1 ( del .) Cor2 (quod novi habent sic [...] nec hebr. nec anti. habent) Cor3 (nec hebr. nec anti. habent), ΩD² ( rubr. sublin. ) ΩL² ( va-cat ) CorS2 ( hebr. anti. Beda sine hunc versum )



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Prv. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=28&chapitre=28_9)

Notes :