Capitulum 12

Numérotation du verset Prv. 12,1 

Qui diligit disciplinam diligit scientiam, qui autem odit increpationes insipiens est.
Numérotation du verset Prv. 12,2 

Qui bonus est hauriet sibi1
1 sibi Ω M ΩD Ω F ΩS ΩJ Rusch ] om. Cor1 Cor2 (non est ibi) Cor3 (antiq. non habent) ΩP ΩL Weber
gratiam a Domino2*, qui autem confidit in3 cogitationibus suis impie agit.
2 gratiam – a Domino Cor1 ΩD ΩS Ω F ΩJ Clementina ] inv. Cor2 Ω M ΩL ΩP Rusch Weber cum hebr. LXX |
3 in Cava ... Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch Ed1530 Clementina ] om. Weber |
Numérotation du verset Prv. 12,3 

Non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur.
Numérotation du verset Prv. 12,4 

Mulier
diligens
corona est4 viro suo
4 est G A L Q Φ Θ Z S ΨD Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP edd. Rusch ] om. Weber
et putredo
in ossibus eius
que confusione res dignas gerit.
Numérotation du verset Prv. 12,5 

Cogitationes
iustorum iudicia, et consilia impiorum fraudulenta5.
5 fraudulenta plerique codd. Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP edd. Rusch ] fraudulentia G* X Σ C* T* ΨD Weber
Numérotation du verset Prv. 12,6 

Verba
impiorum6 insidiantur sanguini, os iustorum liberabit eos.
6 Verba impiorum ΩD Ω F etc.Rusch Weber ] om. Ω M (hapax)
Numérotation du verset Prv. 12,7 

Verte impios
et non erunt,
domus autem iustorum permanebit7.
7 permanebit Cor2 (Beda et hebr. et antiq. habent in singulari) Cor3 (vel) Ω M Ω F1 ΩL ΩP Rusch Weber ] permanebunt Cor3 (Beda hebr. antiq.) Ω F* ΩS ΩJ cum LXX , germinab. ΩD* ( rubr. sublin. )
Numérotation du verset Prv. 12,8 

Doctrina sua
cognoscetur8
8 cognoscetur ΩD Ω F ΩS Rusch ] noscitur Cava Σ Y Φ RGP*Z² T² S* ΓA ΨD ΩJ* ΩL ΩP Ed1530 , noscetur Amiatinus G ΩJ ΩL ΩP Weber
vir,
qui autem vanus et excors est
patebit contemptui.
Numérotation du verset Prv. 12,9 

Melior est
pauper et sufficiens sibi
quam gloriosus
et indigens pane.
Numérotation du verset Prv. 12,10 

Novit iustus
animas iumentorum suorum9, viscera autem impiorum crudelia.
9 a. – i. s. Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber] inv. Clementina
Numérotation du verset Prv. 12,11 

Qui operatur terram suam
satiabitur10 panibus,
10 satiabitur GY Θ Z T S Ω M ΩD? ΩS Ω F ΩJ Rusch edd. ] saturabitur ΩL ΩP Weber
qui autem sectatur otium stultissimus est.
Qui suavis est
vivit in11 moderationibus12 in suis monitionibus13 relinquit contumeliam14.
11 vivit in Cor1 Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL Rusch ] in vini G ² Cava Q ² Θ ΩP Clementina |
12 moderationibus Cava Q Θ Cor1 Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch ] demorationibus G² Q² Clementina |
13 in suis monitionibus Q Θ Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch ] in munitionibus suis Edmaior. ( apparatus ), suis autem monitionibus Cor1 ΩD ( ut vid. mf. obsc. ) |
14 Qui suavis… contumeliam G² Cava (contumelia... relinquet) Θ Cor1 Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch Clementina cum LXX ] om. Cor1 (hunc versum et multos in sequentibus detractatos hebr. et antiq. non habent nec Beda exponit et, si que glose videantur exponere, magis sunt postille quam glose) , Cor2 (stultissimus est quod in novis interponitur QUI SUAVIS..CONTUMELIAM nec hebr. nec antiq. habent), Cor3 (hebr. antiq. non habent hunc versum set glosa exponit), del. ΩL² ( va-cat ), om. Edmaior. Weber cum hebr. |
Numérotation du verset Prv. 12,12 

Desiderium impii monumentum15
15 monumentum Amiatinus Φ Θ ΨD Cor2 (vel secundum eundem Beda) Cor3 (Beda) Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL Rusch ] monimentum Cor1 (antiq. monimentum et utrumque bene dicitur) Cor3 (vel) ΩP , munimentum Cor2 (vel secundum hebr. munimentum, simile Isaie 33, 16: ‘munimenta saxorum’) Cor3 (hebr.) Weber
est pessimorum, radix autem iustorum proficiet.
Numérotation du verset Prv. 12,13 

Propter peccata labiorum
ruina
proximat malo,
effugiet autem iustus de angustia.
Numérotation du verset Prv. 12,14 

De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis
et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei.
Numérotation du verset Prv. 12,15 

Via
stulti recta in oculis eius16,
16 eius ΩD Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch ] suis Ω M (hapax)
qui autem sapiens est audit consilia.
Numérotation du verset Prv. 12,16 

Fatuus indicat statim17 iram suam,
17 indicat statim Ω M ΩD ΩS Ω F Rusch ] inv. ΩJ ΩL ΩP Weber
qui autem dissimulat iniuriam18 callidus est.
18 iniuriam ΩD Rusch Weber ] iniurias ΩS,iniuria’ Ω F
Numérotation du verset Prv. 12,17 

Qui quod novit loquitur, index19 iustitie est. Qui autem mentitur testis est fraudulentus.
19 index ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] iudex ΣC Ω M Ω F ΩS Cor3 (al. habent, hebr. : NUNTIABIT IUSTITIAM), mf. obsc. ΩD
Numérotation du verset Prv. 12,18 

Est qui promittit
et quasi gladio pungitur conscientia20,
20 conscientia ΩJ Σ ... Cor3 (hebr. antiq.) Ω M ΩJ Rusch ] conscientie Cor3 (al.) ΩD ΩS Ω F ΩL ΩP Weber
lingua autem21 sapientium est sanitas22.
21 autem] eius Ω M (hapax) |
22 est sanitas Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ Rusch ] sanitas , inv. ΩL ΩP Weber |
Numérotation du verset Prv. 12,19 

Labium veritatis firmum erit in perpetuum23 qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii.
23 erit Cor3 (hebr. antiq.) Ω M ΩJ Rusch etc.] est ΩD Ω F, om. ΩS | in perpetuum] scrips. , imperpetuum Rusch
Numérotation du verset Prv. 12,20 

Dolus in corde cogitantium mala, qui autem pacis ineunt24 consilia sequitur eos gaudium.
24 pacis ineunt Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ Rusch Ed1530 Clementina ] inveniunt pacis ΩL, inv. ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 12,21 

Non contristabit iustum
quicquid25 ei acciderit impii autem replebuntur malo.
25 quicquid Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Weber ] quidquid Rusch
Numérotation du verset Prv. 12,22 

Abominatio est26 Domino labia mendacia, qui autem fideliter
26 est Amiatinus Φ Θ Γ ΨD Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP edd. Rusch ] om. Weber
agunt
placent ei.
Numérotation du verset Prv. 12,23 

Homo versutus celat scientiam
et cor insipientium provocat27 stultitiam.
27 provocat Cava X Amiatinus Q Φ ΨD Ω Rusch edd. ] provocabit Weber | stultitiam] stulticias (hapax)
Numérotation du verset Prv. 12,24 

Manus fortium dominabitur
que autem remissa est tributis serviet.
Numérotation du verset Prv. 12,25 

Meror in corde iusti28 humiliabit eum29 et sermone bono letificabitur.
28 iusti Ω M ΩD Ω F ΩJ* ΩS Rusch ] viri Cor1=Cor2 Cor3 (hebr. Beda antiq. iusti[ pro viri] ) Ω ( marg. ) Ω ΩL ΩP Weber |
29 eum Φ ΨD Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩP Rusch ] illum G Cava Amiatinus plerique codd. ΩL, illud Weber ( X ΠH T ) |
Numérotation du verset Prv. 12,26 

Qui negligit damnum propter amicum
iustus est, iter autem impiorum decipiet eos.
Numérotation du verset Prv. 12,27 

Non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium.
Numérotation du verset Prv. 12,28 

In semita30 iustitie vita, iter autem devium
30 semita ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] semitas Θ, semitam Ω M
ducit
ad mortem.

Capitulum 12

Numérotation du verset Prv. 12,1 
Qui diligit disciplinam diligit scientiam, qui autem odit increpationes insipiens est.
Numérotation du verset Prv. 12,2 
Qui bonus est hauriet sibi1
1 sibi Ω M ΩD Ω F ΩS ΩJ Ed1455 Rusch ] om. Cor1 Cor2 (non est ibi) Cor3 (antiq. non habent) ΩP ΩL Weber
interl.| iustificabit adhuc
interl.| «Habenti dabitur et abundabit»a.
a Mt. 25, 29.
gratiam a Domino2*, qui autem confidit in3 cogitationibus suis impie agit.
2 gratiam – a Domino Cor1 ΩD ΩS Ω F ΩJ Ed1455 Clementina ] inv. Cor2 Ω M ΩL ΩP Rusch Weber cum hebr. LXX
3 in Cava ... Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] om. Weber
interl.| «Qui non habet hoc quod habet auferetur ab eo»b.
b Mt. 25, 29.
marg.| Q ui bonus etc. Horum versiculorum connexio talis est : qui bonus est non confidit in cogitationibus suis sed Domini gratiam querit ac per illam pie vivit. Qui autem in cogitationibus suis confidit bonus esse nequit, qui enim gratiam Dei non curat querere in prava actione perdurat.
Numérotation du verset Prv. 12,3 
Non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur.
interl.| «Caritas numquam excidet»c.
c 1Cor. 13, 8.
Numérotation du verset Prv. 12,4 
Mulier
interl.| Ecclesia
diligens
interl.| studiose operans
corona est4 viro suo
4 est G A L Q Φ Θ Z S ΨD Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP edd. Rusch ] om. Weber
interl.| «omnes qui in circuitu eius sunt offertis munera»d
d Ps. 75, 12.
et putredo
interl.| prave doctrine
in ossibus eius
interl.| virtutibus
que confusione res dignas gerit.
interl.| «Erubescam eum coram Patre meo»e.
e Mt. 10, 33.
marg.| M ulier diligens etc. Ad litteram. Mulier bona et casta viro suo prebet honorem in omnibus, eiusque virtutibus ipsa domum bene regens, quasi gratiam addit   corona . At vero adultera, etsi foris speciosa, intus stercore coinquinata est luxurie.
marg.| Verum specialiter Ecclesia coronam scilicet seipsam Christo offert qui enim in circuitu eius sunt omnes offerunt munera et filius Sirach de magno sacerdotef : «Ipse stans iuxta aram et corona fratrum iuxta illum». At ossa id est virtutes quas heretici videntur habere putredo pravi dogmatis corrumpit.
f Sir. (Eccli.) 1, 13.
Numérotation du verset Prv. 12,5 
Cogitationes
interl.| scilicet
iustorum iudicia, et consilia impiorum fraudulenta5.
5 fraudulenta plerique codd. Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP edd. Rusch ] fraudulentia G* X Σ C* T* ΨD Weber
marg.| Cogitationes etc. Iusti sua facta si Domino placeant sedula meditatione diiudicant, ne ipsis minus sollicitis supernus iudex contra eos invisibiliter adversa disponat iuxta illudg : «Si nosmetipsos diiudicaremus non utique diiudicaremus». At contra reprobis de fraude consiliantur obliti timoris Domini.
g 1Cor. 11, 31.
Numérotation du verset Prv. 12,6 
Verba
interl.| non solum mens
impiorum6 insidiantur sanguini, os iustorum liberabit eos.
6 Verba impiorum ΩD Ω F etc.Rusch Weber ] om. Ω M (hapax)
Numérotation du verset Prv. 12,7 
Verte impios
interl.| de hac vita
et non erunt,
interl.| quod fuerant quia post mortem non quod sperabant inveniunt. Spe enim frustrati pro premiis tormenta recipiunt
domus autem iustorum permanebit7.
7 permanebit Cor2 (Beda et hebr. et antiq. habent in singulari) Cor3 (vel) Ω M Ω F1 ΩL ΩP Rusch Weber ] permanebunt Cor3 (Beda hebr. antiq.) Ω F* ΩS ΩJ cum LXX , germinab. ΩD* ( rubr. sublin. )
marg.| V erte impios, id est impietatem in eis,   et non erunt scilicet impii. Perit enim memoria impietatis. Alia translatio : Quocumque se vertit sceleratus exterminabitur. E contra de sanctish : «Diligentibus Deum omnia cooperant in bonum». Aliter : multa impietas in diis gentium, multa in sectis hereticorum et in prestigiis magorum et in persecutoribus paganorum. Sed, his a Deo subvertis, subversa est et memoria impietatis et8 ipsa dogmata igne cremata, ut in Epheso tempore apostolorumi.   Domus autem iustorum permanebit , quia sancta Ecclesia numquam abscondi vel auferri potuit non est aliquam scripturam non fidem, temporis longitudo potuit auferre.
h Rm. 8, 28.
i Cf. Act. 19, 26.
8 et] coniec. cum Beda, et7 cacogr. Rusch
marg.| Domus, id est Ecclesia que partim pregrinatus in terris partim regnat in celis numquam deficit sed quecumque membra hinc illuc perveniunt que sperabant gaudia inveniunt.
Numérotation du verset Prv. 12,8 
Doctrina sua
interl.| bene docens et implens
cognoscetur9
9 cognoscetur ΩD Ω F ΩS Rusch ] noscitur Cava Σ Y Φ RGP*Z² T² S* ΓA ΨD ΩJ* ΩL ΩP Ed1455 Ed1530 , noscetur Amiatinus G ΩJ ΩL ΩP Weber
interl.| esse
vir,
interl.| virtuosus
qui autem vanus et excors est
interl.| sine sapientia
patebit contemptui.
interl.| quia virilis animi fortitudinem contempsit
Numérotation du verset Prv. 12,9 
Melior est
interl.| doctrina sua noscetur sed tamen melior est
pauper et sufficiens sibi
interl.| idiota simplex frater que novit faciens promerens vitam in celis
quam gloriosus
interl.| in Scripturis Sacris clarus vel doctoris functus officio
et indigens pane.
interl.| dilectionis de cuius parte que ad proximum subdit : N ovit iustus animas
Numérotation du verset Prv. 12,10 
Novit iustus
marg.| N ovit iustus, id est compatitur ebitudini ac fragilitati proximorum sibi commissorum.
animas iumentorum suorum10, viscera autem impiorum crudelia.
10 a. – i. s. Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber] inv. Ed1455 Clementina
interl.| non compatiuntur
marg.| V iscera autem impiorum etc. Qui non solum non compatiuntur subditis sed sicut Dominus aitj : «Percutiunt pueros et ancillas dicentes : Moram facit Dominus meus venire».
j Cf. Lc. 12, 45.
Numérotation du verset Prv. 12,11 
Qui operatur terram suam
interl.| animam
interl.| exercet in spiritualibus studiis
satiabitur11 panibus,
11 satiabitur GY Θ Z T S Ω M ΩD? ΩS Ω F ΩJ Rusch edd. ] saturabitur ΩL ΩP Weber
interl.| et nunc virtutum et tandem premiorum
qui autem {Erfurt, t. 3, f. 9ra ; facsim., t. 2, p. 669a} sectatur otium stultissimus est.
interl.| pro salute laborare negligens inter stultos numerabitur et si nunc vel mundana vel divina sapientia gloriosus videatur
Qui suavis est
interl.| benignus
vivit in12 moderationibus13 in suis monitionibus14 relinquit contumeliam15.
12 vivit in Cor1 Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL Rusch ] in vini G ² Cava Q ² Θ ΩP Ed1455 Clementina
13 moderationibus Cava Q Θ Cor1 Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Rusch ] demorationibus G² Q² Clementina
14 in suis monitionibus Q Θ Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Rusch ] in munitionibus suis Edmaior. ( apparatus ), suis autem monitionibus Cor1 ΩD ( ut vid. mf. obsc. )
15 Qui suavis… contumeliam G² Cava (contumelia... relinquet) Θ Cor1 Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Rusch Clementina cum LXX ] om. Cor1 (hunc versum et multos in sequentibus detractatos hebr. et antiq. non habent nec Beda exponit et, si que glose videantur exponere, magis sunt postille quam glose) , Cor2 (stultissimus est quod in novis interponitur qui suavis..contumeliam nec hebr. nec antiq. habent), Cor3 (hebr. antiq. non habent hunc versum set glosa exponit), del. ΩL² ( va-cat ), om. Edmaior. Weber cum hebr.
interl.| non contumeliose monens
Numérotation du verset Prv. 12,12 
Desiderium impii monumentum16
16 monumentum Amiatinus Φ Θ ΨD Cor2 (vel secundum eundem Beda) Cor3 (Beda) Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL Rusch ] monimentum Cor1 (antiq. monimentum et utrumque bene dicitur) Cor3 (vel) ΩP Ed1455 , munimentum Cor2 (vel secundum hebr. munimentum, simile Isaie 33, 16: ‘munimenta saxorum’) Cor3 (hebr.) Weber
interl.| vel : monimentum
marg.| D esiderium impii . Desiderat impius precedentes malos imitari et de illorum vita et actibus loqui. Vel   monimentum pessimorum, quia anime eius desiderium eo tendit quamvis nesciat ut cum prioribus iniustis eterne mortis carcere claudatur. Verum quia tales exitum quem minime credunt vel prevident incurrunt dicit. E contra de bonis :   Radix autem iustorum proficiet fides, spes caritas quibus in Christo sunt radicati non eos fallunt sed plusquam sperant in futuro percipient.
est pessimorum, radix autem iustorum proficiet.
Numérotation du verset Prv. 12,13 
Propter peccata labiorum
interl.| mors et vita in manibus lingue
ruina
interl.| eterna
proximat malo,
interl.| consequitur seris pena reos pedibus
effugiet autem iustus de angustia.
Numérotation du verset Prv. 12,14 
De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis
interl.| sermone bono qui enim male loquitur non ore fructum generat sed damnum
et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei.
interl.| eternis si tamen faciat quod dicit hoc est enim quod addit : E t iuxta opera manuum suarum retribuetur ei
Numérotation du verset Prv. 12,15 
Via
interl.| opera consilia
stulti recta in oculis eius17,
17 eius ΩD Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch ] suis Ω M (hapax)
interl.| non aliorum
qui autem sapiens est audit consilia.
interl.| audiens sapiens sapientior erit
Numérotation du verset Prv. 12,16 
Fatuus indicat statim18 iram suam,
18 indicat statim Ω M ΩD ΩS Ω F Rusch ] inv. ΩJ ΩL ΩP Weber
marg.| F atuus indicat statim iram suam . Qui in presenti19 desiderat ulcisci fatuus est ; qui autem pro Domino contemnit sapiens est.
19 presenti] coniec. cum Beda, present cacogr. Rusch
qui autem dissimulat iniuriam20 callidus est.
20 iniuriam ΩD Rusch Weber ] iniurias ΩS,iniuria’ Ω F
interl.| alia translatio : stultus eadem hora pronuntiat iram suam occultat autem ignominiam suam astutus
marg.| Q ui autem dissimulat . Non sic vult occultari ut duret, sed omnino deleatur est enim natura ire ut prolata magis ferveat occultata languescat.
Numérotation du verset Prv. 12,17 
Qui quod novit loquitur, index21 iustitie est. Qui autem mentitur testis est fraudulentus.
21 index ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] iudex ΣC Ω M Ω F ΩS Ed1455 Cor3 (al. habent, hebr. : nuntiabit iustitiam), mf. obsc. ΩD
Numérotation du verset Prv. 12,18 
Est qui promittit
interl.| se obedire veritati
et quasi gladio pungitur conscientia22,
22 conscientia ΩJ Σ ... Cor3 (hebr. antiq.) Ω M ΩJ Rusch ] conscientie Cor3 (al.) ΩD ΩS Ω F ΩL ΩP Weber
interl.| promissi
interl.| dum deficit tempore temptationis
lingua autem23 sapientium est sanitas24.
23 autem] eius Ω M (hapax)
24 est sanitas Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ Rusch ] sanitas Ed1455 , inv. ΩL ΩP Weber
marg.| L ingua autem sapientium, quia et bona que promittunt ipsi perficiendo ad vitam perveniunt et aliis que sequantur demonstrant.
Numérotation du verset Prv. 12,19 
Labium veritatis firmum erit in perpetuum25 qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii.
25 erit Cor3 (hebr. antiq.) Ω M ΩJ Rusch etc.] est ΩD Ω F, om. ΩS | in perpetuum] scrips. , imperpetuum Rusch
marg.| L abium veritatis etc. Fides catholica semper permanebit qui autem repente nova dogmata inserit mendacii minister est.
Numérotation du verset Prv. 12,20 
Dolus in corde cogitantium mala, qui autem pacis ineunt26 consilia sequitur eos gaudium.
26 pacis ineunt Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] inveniunt pacis ΩL, inv. ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 12,21 
Non contristabit iustum
interl.| «Iustus ut leo confidit»k.
k Prv. 28, 1.
quicquid27 ei acciderit impii autem replebuntur malo.
27 quicquid Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Weber ] quidquid Rusch
interl.| quia illico contristabuntur
Numérotation du verset Prv. 12,22 
Abominatio est28 Domino labia mendacia, qui autem fideliter
28 est Amiatinus Φ Θ Γ ΨD Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP edd. Rusch ] om. Weber
interl.| veraciter
interl.| vel arguunt
placent ei.
Numérotation du verset Prv. 12,23 
Homo versutus celat scientiam
marg.| H omo versutus . Sapiens et prudens qui aliquando celat scientiam, vel non valens «loqui quasi spiritualibus sed quasi carnalibus»l, vel nolens dare"sanctum canibus vel margaritas ante porcos29 proiicere30"m.A
l 1Cor. 3, 1.
m Cf. Mt. 7, 6.
29 porcos Md218 a] portas cacogr. Rusch
30 proiicere] + vel mittere Md218a
et cor insipientium provocat31 stultitiam.
31 provocat Cava X Amiatinus Q Φ ΨD Ω Rusch edd. ] provocabit Weber | stultitiam] stulticias Ed1455 (hapax)
marg.| C or insipientium provocabit stultitiam vel quando plus appetunt «sapere quam oportet sapere»n et in cogitationibus evanescendo pro sapientia stultitiam habent et tenent vel aliis que nequeunt capere ingerentes quasi infirmis oculis lumen solis, id est sapientie quam habere videbantur auferunt.
n Rm. 12, 3.
Numérotation du verset Prv. 12,24 
Manus fortium dominabitur
marg.| M anus fortium etc. Perfecti non solum vitiorum bella superant sed et electis fratribus maiore virtutum gratia principantur.
que autem remissa est tributis serviet.
marg.| Q ue autem remissa est . Qui dissoluti animo peccatis implicari non metuunt pessimo exactori diabolo tributum vitiorum quotidie solvunt et nisi viventes eius dominium evaserint penitendo, post mortem traditi eidem in carcere mittentur penarum. Non enim de talibus desperandum est cum adiungit :   Meror in corde iusti etc.
Numérotation du verset Prv. 12,25 
Meror in corde iusti32 humiliabit eum33 et sermone bono letificabitur.
32 iusti Ω M ΩD Ω F ΩJ* ΩS Rusch ] viri Cor1=Cor2 Cor3 (hebr. Beda antiq. iusti[ pro viri] ) Ω ( marg. ) Ω ΩL ΩP Weber
33 eum Φ ΨD Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩP Rusch ] illum G Cava Amiatinus plerique codd. ΩL, illud Weber ( X ΠH T )
marg.| M eror in corde iusti etc. Quia necesse est ut prius peccatorem   meror penitentie salubriter humiliet et post per iudicium sacerdotis date reconciliationis sermo letificet vel reficiat.
Numérotation du verset Prv. 12,26 
Qui negligit damnum propter amicum
interl.| Christum
interl.| «Vos amici mei estis»o.
o Io. 15, 14.
marg.| {Erfurt, t. 3, f. 9rb ; facsim., t. 2, p. 669b} Q ui negligit etc. Si hoc ad litteram accipitur, quanto magis corona dignus est iustitie qui propter Deum qui dixitp : «Dico vobis amicis meis ne terreamini ab his qui occidunt corpus» vel vendens omnia dat pauperibusq vel"rapinam bonorum suorum"r cum gaudio patitur vel ipsam carnem morti tradit.
p Lc. 12, 4.
q Cf. Lc. 12, 33.
r Cf. Hbr. 10, 34.
iustus est, iter autem impiorum decipiet eos.
interl.| dum vel sua retinere vel aliena rapere gaudent. Unde subdit : non inveniet
Numérotation du verset Prv. 12,27 
Non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium.
marg.| N on inveniet etc. Fraude namque acquisita pecunia anime damnum non lucrum addit, immo plus damni est in anima quam lucri in arca et qui pro Domino substantiam dispensat pro terrenis celestia recipiet.
marg.| Aliter : Non inveniet fraudulentus lucrum etc. Qui fraudulenter simulat se esse bonum male vivens in occulto non inveniet eterna bona. Qui autem substantiam virtutum veraciter acquirit ex ea mercabitur claritatem regni perennis quod apertius subiungit :   In semita iustitie vita . Semitam id est substantiam acquirit virtutum quibus eterne vite claritas auro pretiosior emitur.
Numérotation du verset Prv. 12,28 
In semita34 iustitie vita, iter autem devium
34 semita ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] semitas Θ, semitam Ω M
interl.| quo pravus incedit
ducit
interl.| perdito temporali lucro quod appetunt
ad mortem.
interl.| quam previdere nolunt



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Prv. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=28&chapitre=28_12)

Notes :